monumenta.ch > Beda Venerabilis > 9
Beda, De arte metrica Ed.2, 1, VIII. de regulis syllabarum coniunctionum, praepositionum, interiectionum <<<     >>> X. de metro dactylico exametro uel pentametro

Beda Venerabilis, De arte metrica Ed.2, 1, IX. de pedibus

1 pes est syllabarum et temporum certa dinumeratio.
2 dictus inde pes, quod hoc quasi pedali regula ad uersum utimur mensurandum.
3 sunt autem pedes disyllabi IIII, trisyllabi VIII, tetrasyllabi XVI, singuli nominatim distincti.
4 at qui ex his geminatis adcrescunt sine nomine generaliter synzygiae, id est, coniugationes, dicuntur.
5 unde fit omnes pedes, a disyllabis scilicet usque ad exasyllabos, CXXIIII colligi, de quibus in Donato plenissime quisque uelit inueniet.
6 sed nos in praesenti opusculo disyllabos et trisyllabos tantum meminisse sufficiat.
7 ergo disyllabi quattuor hi sunt: pyrrichius ex duabus breuibus temporum duum, ut amor; huic contrarius est spondeus ex duabus longis temporum quattuor, ut aestas; iambus ex breui et longa temporum trium, ut parens; huic contrarius est trocheus ex longa et breui temporum trium, ut uersus.
8 trisyllabi octo hi sunt: tribrachus ex tribus breuibus temporum trium, ut macula; huic contrarius est molosus ex tribus longis temporum sex, ut Aeneas; anapestus ex duabus breuibus et longa temporum quattuor, ut pietas; huic contrarius est dactylus ex longa et duabus breuibus temporum quattuor, ut regula; amphibrachus ex breui et longa et breui temporum quattuor, ut harena; huic contrarius est amphimacrus ex longa et breui et longa temporum quinque, ut inpotens; bachius ex breui et duabus longis temporum quinque, ut poetae; huic contrarius est antibachius ex duabus longis et breui temporum quinque, ut natura.
9 hos sequuntur, ut dixi, pedes tetrasyllabi XVI, pentasyllabi XXXII, exasyllabi LXIIII. sed haec interim nostro operi, quod de arte metrica cudimus, satis esse putamus.
Beda Venerabilis HOME

bmv414.29

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik