Beda Venerabilis, De arte metrica Ed.2, 1, VIII. de regulis syllabarum coniunctionum, praepositionum, interiectionum
1 | coniunctiones fere omnes corripiuntur. |
2 | sed quae a uel i terminantur, excepto ita, quia, nisi, producuntur, ut propterea, interea, si, etsi. |
3 | quae in n desinunt, si a uel i ante eam habuerint, producuntur, ut an, sin, alioquin; ceterum breuiantur, ut tamen. |
4 | quamuis producitur. |
5 | ceterae breuiantur, exceptis eis quae positione sunt longae, ut ast. |
6 | accusatiuae praepositiones solae quae in a exeunt producuntur, ut intra, et una monosyllaba cis. |
7 | ablatiuae uero corripiuntur omnes, ut ab, exceptis monosyllabis quae aut uocalibus constant, ut a, aut uocalibus terminantur, ut de. |
8 | communes praepositiones correptas esse liquet, ut in, super. |
9 | nec de loquelaribus praepositionibus reticendum, tametsi non in fine, sed in principio semper uerborum ponantur, quae sunt am, co, con, di, dis, re, se, quod am et dis positionem quaerunt, ut amplector, disiungo, et ideo longae fiunt; co dichrona est, ut coerceo, conecto; con longa ut conicio; di longa, ut dirigo; se longa, ut secerno. |
10 | re autem ubique breuiatur, ut remitto, excepto cum refert distat significat, ut: praeterea iam nec mutari pabula refert; et unum uerbum reicio, ut: reice, ne maculis infuscet uellera pullis. |
11 | omnes interiectiones, si monosyllabae fuerint, producuntur, ut heu. |
12 | ceterae uero exemplo similium partium orationis aestimandae sunt. |
13 | item interiectiones omnes, ut Audacius ait, quia de Graeco sermone mutuati sumus, ideo in nouissimis syllabis fastigium capiunt, ut papae, attat. |
14 | eodem modo et ceterae similiter uel acutum uel circumflexum in ultimo sumunt accentum. |