Beda Venerabilis, De arte metrica Ed.2, 1, VII. de ultimis syllabis uerborum et aduerbiorum
1 | in uerbis primae coniugationis producuntur a et as, ut ama amas; in secunda e et es, ut sede sedes; in tertia producta i et is, ut nutri nutris; in tertia correpta breuiantur e et is, ut cerne cernis. |
2 | in omnibus o corripitur, ut amo, sedeo, cerno, nutrio, tametsi auctoriats uariet. |
3 | eadem in infinitiuo modo penultima syllaba a et e et i productas habent, ut amare, sedere, nutrire; item e correptam, ut cernere. |
4 | similiter in aliis modis productis eisdem uocalibus, ut amarem amares amaret, et cetera ad suam formam; e correpta in uerbis tertiae coniugationis correptae, ut cernerem cerneres, et cetera. |
5 | item es corripitur, ut sum es, et cetera quae ex his conponi possunt, ut adsum ades, possum potes. |
6 | item faxis, uelis, adsis longa sunt, quia pluralis numerus ea producit, cum dicimus producta media adsitis, uelitis, faxitis. |
7 | omnes in uerbis nouissimae syllabae quae sunt huiusmodi, ut res et ses, longae sunt, quia producit eas numerus pluralis, ut amares amaretis, amasses amassetis. |
8 | item producenda sunt quae in c terminantur, ut fac, dic, duc, induc, aut in i, ut amaui amari, aut in u, ut amatu. |
9 | corripiuntur autem quae in m, ut amem, uel in r, ut amer, uel in us, ut amamus, uel in t, ut amat, uel in r, ut amare, uel in tis, ut amatis. |
10 | aduerbia quae in a terminantur productione gaudent, ut una. |
11 | quae uero in e, si ex nomine ueniunt et conparationis gradus seruant, ut docte doctius doctissime, producuntur; si autem a se nascuntur, ut saepe, aut non conparantur, ut rite, aut in conparatione deficiunt, ut bene, male, breuiantur. |
12 | i finita, praeter quasi, ibi, et ubi, uel quae ex ipsis fiunt, ut sicubi, producuntur, ut heri. |
13 | o indifferenter accipitur, ut falso. |
14 | u producitur, ut noctu. |
15 | el et er breuiantur, ut semel, pariter; ul, ut simul; m, ut tam. |
16 | n uero, excepto non et en, ubique breuiatur, ut forsan. |
17 | s breuiatur, ut magis, funditus, excepto cum a praecesserit, ut alias. |
18 | c producitur, ut hic, illic, adhuc. |
19 | monosyllabae producuntur, ut cur, plus, exceptis bis et ter. |
20 | uerum ne dupliciter profertur; nam producitur cum prohibendo dicitur: scrutari ne cura procax abstrusa laboret; uel cum ponitur pro ut non, ut idem Prosper ait: et uindicta breuis sic noxia crimina finit, ne sine fine habeat debita poena reos. |
21 | corripitur autem cum interrogando uel increpando ponitur, ut: tune cruente, ferox, audax, insane, rebellis. |
22 | es in numeris corripitur, ut toties, quoties, septies, decies. |