Beda Venerabilis, De arte metrica Ed.2, 1, VI. de ultimis syllabis nominum, pronominum, participiorum
1 | nominatiuus singularis has habet breues: a ut citharista, uinea, toreuma; e, ut sedile; o, ut ordo, uirgo; u, ut cornu; el, ut mel; il, ut uigil; ul, ut consul; m, ut tectum; n, ut carmen; us, ut iustus, cursus, cedrus, nemus; ir, ut uir; or, ut doctor; t, ut caput. |
2 | has item longas: i, ut frugi; il uno Etrusco, ut Tanaquil; ol, ut sol; as, ut facultas; c, ut allec. |
3 | item haec sunt quae in monosyllabis producuntur, in disyllabis autem et trisyllabis uel in ceteris polisyllabis corripiuntur: ar, ut far, Nar, Caesar; er, ut uer, pater; ur, ut fur, murmur; is, ut uis, glis, lis, fortis; al, ut sal, Hannibal. |
4 | item torcular et puluinar producta, quia quibusdam placuit hoc torculare dici, non torcular, et hoc puluinare, non puluinar. |
5 | es terminatus, si quintae fuerit declinationis, producitur, ut dies; si tertiae, tunc longus est, cum genetiuus singularis non crescit, ut labes, tabes, caedes, pubes, clades, fames, uulpes, claues, aedes, sedes, strages, Hercules, proles, nubes, quamuis quidam nubs nominatiuum enuntiare maluerunt; uel cum crescens e productam ante nouissimam syllabam habuerit, ut merces, quies, mercedis, quietis; uel cum monosyllaba fuerint nomina aut de monosyllabis ducta, ut pes, bipes, sonipes. |
6 | ubi notandum quod pes, sicut et sal et par, cum monosyllaba est, longa est; at cum per alios casus declinari coeperit, primam syllabam corripit. |
7 | item Ceres, aries, paries, abies nominatiuo et uocatiuo casu es producunt; at in ceteris casibus e corripiunt. |
8 | breuiatur uero es, si aut e in i mutauerit in genetiuo crescente, ut miles militis,; aut breuem habuerit, ut seges segetis. |
9 | os monosyllaba, si ora significat, producitur; si ossa, breuiatur. |
10 | quae tamen os syllaba, cum in disyllabis uel in trisyllabis uenerit et media syllaba genetiui producta natura permanserit, tum longa erit, ut nepos nepotis; si uero correpta erit, breuiatur, ut compos compotis. |
11 | us, cum in genetiuo crescente longa permanserit, producitur, ut uirtus uirtutis, tellus telluris, excepto uno palus, quod in genetiuo dis terminatur, palus paludis: unde est haec, sterilisque diu palus aptaque remis. |
12 | si uero in genetiuo crescente correpta aut mutata permanserit aut non creuerit, breuiatur, ut pectus pectoris, uulgus uulgi. |
13 | genetiuus, datiuus, et ablatiuus producuntur. |
14 | sed genetiuus, cum tertiae fuerit declinationis, cum ablatiuo suo e tantum littera terminato breuiatur, ut a fonte fontis; excepto uno quod producitur, ab hac fame, quia ueteres huius famei, non huius famis, et huic famei, non huic fami declinabant. |
15 | ubi notandum quod nomina quintae declinationis, quae in ei litteras genetiuo et datiuo casu terminantur, et has diuisas et utramque longam habent, ut faciei, diei, fidei. |
16 | accusatiuus breuis est semper, uocatiuus similiter, excepto cum i terminatur, ut Laurenti. |
17 | ubi notandum quod nomina quae in ius terminantur in genetiuo casu duplici i efferuntur, in uocatiuo simplici, in utroque longa, ut filius filii o fili; uel certe uocatiuum in e correptam terminant, ut impius impie. |
18 | qui etiam uocatiuus, dum similis nominatiuo fuerit, regulam nominatiui sequitur, ut haec paupertas et o paupertas. |
19 | nominatiuus, accusatiuus, et uocatiuus pluralis in masculino et feminino genere producuntur, corripiuntur in neutro. |
20 | ambo et duo, si neutra sunt, corripiuntur; si masculina, producuntur. |
21 | genetiuus pluralis in omnibus breuis est. |
22 | datiuus et ablatiuus, si is terminantur, longi sunt, ut doctis; si bus, breuiantur, ut rebus. |
23 | hac regula omnia nomina, pronomina, participia continentur. |
24 | sed pronominis declinatio in hoc tantum differt, quod in monosyllabis quae uocalibus terminantur, ut me, te, se, tu, qui, aut uocalibus constant, ut o, in quolibet casu producuntur. |
25 | sed genetiuus, cum us finitur, breuiatur, ut illius. |
26 | datiuus uero, sicut in nomine, semper longus est, excepto mihi, tibi, sibi, quae indifferenter poni possunt. |
27 | sic reliqui quoque casus regulam sumunt ex nomine. |
28 | in Graecis uero nominatiuus singularis has habet breues: a, ut ecclesia, baptisma; as, cum genetiuus dos habuerit, ut Arcas Arcados, Pallas Pallados; os, cum in genetiuo diptongon habuerit, ut Delos Delei; longas uero has: e, ut scole, sinagoge, quae Latina consuetudo in a terminat; o, ut Dido; an, ut Titan; en, ut lien, Siren; in, ut delfin; on, ut Memnon; er, ut aer, aether; as, ut Aeneas; es, ut Anchises. |
29 | genetiuus breuiatur, cum dos uel tos habuerit in fine, ut Arcados, poematos; datiuus, cum i, ut Palladi; accusatiuus, cum a uel on, ut Thesea, Delon; alias longus est. |
30 | uocatiuus, cum a terminatur, in masculinis tantum longus est, ut Aenea: nam in femininis corripitur, ut cathedra. |
31 | e terminatus producitur, ut scole, sinagoge, pentecoste, parasceue, exceptis his quorum nominatiuus os terminatur, ut Petros Petre. |
32 | i terminatus corripitur, ut Alexi. |
33 | o finitus producitur, ut Dido. |
34 | nominatiuus et uocatiuus pluralis, cum a uel es terminantur, breues sunt, ut rhetores, carismata; alias longi sunt, ut ecclesiae. |
35 | genetiuus longus est, si tamen Graece fuerit declinatus, ut laon, cedron, id est, populorum, cedrorum. |
36 | datiuus in terminatus corripitur, ut Arcasin; alias longus est, ut lais, id est, populis. |
37 | accusatiuus, si as fuerit terminatus et a genetiuo singulari uenerit os finito, corripitur, ut Arcados Arcadas; alias productione laetatur, ut ecclesias. |