Beda Venerabilis, De arte metrica Ed.2, 1, V. de mediis syllabis
1 | medias syllabas tribus modis cognoscimus, positione et diptongis et accentu. |
2 | sed de positione et diptongis supra tractauimus. |
3 | accentus autem est quasi adcantus dictus, quod ad cantilenam uocis nos facit cognoscere syllabas. |
4 | qui uocis accentus duo sunt ad ea quae tractamus necessarii, correptus et productus. |
5 | correptus est, quoties sine ulla mora uocis medias syllabas enuntiamus, ut moenia, tabula. |
6 | productus est, quoties medias syllabas cum aliqua mora uocis exprimimus, ut fortuna, natura. |
7 | sciendum est tamen quia illa quae in uerbis i correpta proferuntur, cum in medium uenerint et ipsam i in e mutauerint, ut legis lege legere, ubique breuiantur, excepto cum a tribus excipiuntur consonantibus b et m et t, ut legebam legemus legetur. |
8 | cetera melius accentibus colliguntur. |
9 | qui accentus in trisyllabis et tetrasyllabis et deinceps ita considerandus est, ut si quaeratur amicissimorum quibus syllabis constet, ediscimus primam breuem exemplo, ut nimium dilexit amicum; secundam longam accentu inuenimus; tertiam longam positione; quartam breuem accentu, quia, cum dicimus amicissimus, penultimam cum breui accentu inuenimus; quintam accentu longam. |
10 | ultima uero qualis sit, per singulas partes orationis monstrabimus in ratione subiecta. |