Beda Venerabilis, De arte metrica Ed.2, 1, IV. de primis syllabis
1 | haec de differentia syllabarum paucis dicta sint, quas etiam exemplis ipse plurimum discernere potest, qui scansionem uersus heroici discere curauerit. |
2 | sed et qui necdum ad hoc peruenit, hunc interim hortamur syllabas omnium partium orationis ex principio uersuum heroicorum diligentius scrutetur. |
3 | omnis enim uersus exameter, qui sex pedibus, et pentameter, qui quinque pedibus constat, primam habet syllabam longam, quia uel a spondeo uel a dactylo incipit, quorum prior pes duabus longis syllabis consistit, ut dicens, secundus longa et duabus breuibus, ut dicimus. |
4 | et ideo cum codicem exametri uel elegiaci carminis adsumis in manus, quamcumque paginam aperiens inspexeris, quemcumque uersum arripiens legeris, absque ulla dubietate primam syllabam aut natura aut positione longam inuenies, quod nimirum siue spondei seu dactyli constat esse principium. |
5 | item prima saepe syllaba ex conpositione figurae deprehenditur, ut si nescias qualis sit pius, ex conpositione, quae est impius, qualis sit pius cognoscitur, licet in aliquantis hoc fallat. |
6 | nam cum dicimus nubere, nu longa est; item cum dicimus innuba aut pronuba, fit breuis nu in conpositione. |
7 | item lux lucis, lu longa est; lucerna breuis est. |
8 | item homo breuis est ubique; humanus longa. |
9 | itur in antiquam siluam i longa; superumque ad lumen ituras, i breuis. |
10 | sed hoc inueniri raro contingit. |
11 | uerum si quaelibet pars orationis praepositionibus conponatur, primas syllabas ex his cognoscimus. |
12 | nam talis manebit fere omnis conposita syllaba, qualis et ipsa praepositio fuerit, ut deceptus, abundans; de uidelicet longa et ab breuis. |
13 | item ex ipsis praepositionibus ad et ob et in et sub diuersae in uerbis ponuntur. |
14 | nam corripiuntur, cum crescendo disyllabam ex se reddunt, ut adit, obit, init, subit; indifferenter sunt, cum trisyllabam faciunt, ut adicit, obicit, inicit, subicit; producuntur tantum, cum tetrasyllabam ex se reddunt, ut adicio, obicio, inicio, subicio. |
15 | item producuntur quae per prae et per quae in primis syllabis scribuntur; breuiantur uero pretium, precor, premo, prehendo, et queror, hoc est, querelam depono, et quae ex his per deriuationem uel declinationem uel conpositionem fieri possunt, et que coniunctio. |
16 | item contra breuiantur ex hisdem praepositionibus in conpositione, ut dehinc, profectus, professus, profusus, profatus, proauus, pronepos, et cetera. |
17 | sunt item aliquanta uerba quae primas syllabas temporum ratione permutant: quae subter collecta in omni praeterito perfecto uel in omni praeterito plusquamperfecto uel in uno futuro modi tantum coniunctiui producuntur, in ceteris autem modis et temporibus breuiantur, ut sunt haec, lego legi cum legero, faueo faui cum fauero, uenio ueni cum uenero, fugio fugi cum fugero, facio feci cum fecero, sedeo sedi cum sedero, foueo foui cum fouero, uideo uidi cum uidero, uoueo uoui cum uouero, fodeo fodi cum fodero, iuuo iuui cum iuuero, ago egi cum egero, emo emi cum emero, lauo laui cum lauero, odio odi cum odero, sero seui cum seuero, sino siui cum siuero, cauo ceui cum ceuero, caueo caui cum cauero. |
18 | item contra inueniuntur quae in praesenti tempore producta sunt et in praeterito breuiantur, ut sunt haec, pono posui, cogo coegi, do dedi, sto steti. |
19 | item omnia uerba quae in praeteritis antecrescunt in primis syllabis breuiantur, ut pendeo pependi, tondo totondi, posco poposci, curro cucurri, tendo tetendi, pello pepuli. |
20 | item in uerbis quae eisdem litteris scribuntur, notandum quod liber, si librum significat aut corticem, breuem habet li; si liberum, longam. |
21 | pila, si uas significat, longam habet pi; si spheram, breuem. |
22 | securus longam se; securis breuem. |
23 | domus breuem do; doma, id est, tectum, longam. |
24 | plaga cum clima significat, breuis est pla; cum uindictam, longa. |
25 | palus paludis, breuis pa; palus pali, longa. |
26 | populus cum uulgus significat, breuis est po; cum arborem, longa. |
27 | nitens a nitore, breuis ni; nitens a nisu, longa. |
28 | item educo educis, longa du; educo educas, id est, nutrio, breuis. |
29 | concido, decido, incido, occido, si ad casum pertinent, correptam habent ci; si ad concisionem, productam. |
30 | colo colis, breuis co; colo colas, producta. |
31 | placo placas, producta pla; placeo places, correpta. |
32 | pareo pares, id est, appareo siue obtempero, producta pa; paro paras, id est, praeparo, et pario paris, correpta. |
33 | parentes, cum apparentes significat, producta pa; cum genitores, correpta, sicut et parientes. |
34 | idem, si neutri generis est, corripitur; si masculini, producitur in utroque numero. |
35 | leuitas, si instabilitatem mentis designat aut pusillitatem ponderis, breuis est le; si lenitatem tactus, unde ligna in aedificio leuigata dicuntur, longa est le. |