Beda Venerabilis, De arte metrica Ed.2, 1, III. de communibus syllabis
1 | communes autem syllabae modis fiunt nouem, quibus aut naturaliter longae poetica licentia in breues aut naturaliter breues transferuntur in longas. |
2 | breuis quippe transfertur in longam, cum correpta uocalis in eodem uerbo a duabus excipitur consonantibus, quarum posterior est liquida. |
3 | est enim natura breuis in hoc, mens tenebris obscura suis. |
4 | est positione longa in hoc, mortisque tenebras. |
5 | in quo Sergius modo iniusto utitur exemplo, neue flagella. |
6 | flagellum enim in capite uerbi habet liquidam litteram consonanti subiectam, quae positio numquam breuem natura syllabam uerbi praecedentis potest facere longam. |
7 | item natura breuis syllaba ad uotum poetarum transferri potest in longam, cum correpta uocalis in consonantem desinit et excipitur ab h littera. |
8 | est enim natura breuis in hoc: porcinum tenuere gregem, niger, hispidus, horrens. |
9 | est uoluntate poetae longa in hoc: uir humilis maesto deiectus lumine terram; et item: mors fera per hominem miserum sibi subdidit orbem. |
10 | ubi item quidam grammaticorum dubium ponunt exemplum, terga fatigamus hasta. |
11 | nam etsi h non sequeretur, mus tamen esse posset longa poetica licentia, quia plenis pedibus superfuit, sicut hoc quod item ponunt: omnia uincit amor, et nos cedamus amori, ubi mor ideo potuit produci, quia post emensos pedes integros partem terminat orationis, tametsi uocalis sequatur. |
12 | tertius modus est communis syllabae, cum uerbum aliquod in uocalem desinens correptam excipitur a duabus consonantibus, quarum prior sit s. est enim natura breuis in hoc Fortunati: ordinibus uariis alba smaragdus inest. |
13 | est positione longa in hoc Sedulii: adueniat regnum iam iamque scilicet illud. |
14 | cum uero s in capite uerbi fuerit alii consonanti subiecta, nequaquam potest ultimam uerbi prioris syllabam producere, quae in breuem desierat uocalem, ut Sedulius: stare choro et placidis caelestia psallere uerbis, et Fortunatus: uocibus alternis diuina poemata psallunt. |
15 | falsoque definiuit Pompeius s non posse liquescere, nisi ipsa antecedat, ut ponite spes sibi quisque. |
16 | hanc Virgilius et in medio uerbo alteri consonanti praepositam, ubi commodum duxit, liquentium more transiliit, ut est: hortatur Mnestheus, nunc nunc insurgite remis, nisi forte hunc uersum ita scandendum putamus ut sit horta spondeus, tur Mne spondeus, stheus nunc spondeus, coniunctis scilicet uocalibus, quod diptongon uocant. |
17 | unde bene Donatus, cum de liquentibus litteris loqueretur, dixit specialiter de hac, et s litterae suae cuiusdam potestatis est, quae in metris plerumque uim consonantis amittit. |
18 | est enim modus quartus syllabae communis, cum post pedem quemlibet una syllaba breuis remanserit de uerbo, quae uel in uocalem desinens excipiatur a consonante uerbi sequentis uel in consonantem desinens excipiatur a littera uocali. |
19 | est enim natura breuis in hoc: cuius onus leue est, cuius iuga ferre suaue est. |
20 | est longa permissu poetico in hoc: frondea ficus erat, cuius in robore nullum. |
21 | quod genus syllabae inter longas uel omnino refugiendum uel parcissime usurpandum est. |
22 | unde et in recentioribus poetis non facile eius inuenies exemplum, quamuis et apud Virgilium non rarissimum, apud Homerum uero frequentissimum reperiatur. |
23 | item modus est quintus, cum pars orationis desinit in diptongon sequente statim altera uocali. |
24 | est enim per naturam longa in hoc, Musae Aonides. |
25 | est per licentiam breuis in hoc, insulae Ionio in magno, quod posteriores poetae magis in una parte orationis fieri uoluerunt. |
26 | unde nec huius exemplum facile in nostratibus poematibus inuenies. |
27 | at cum diptongus a uocali alterius uerbi excipitur, tum hanc per synalipham transiliendam esse dicebant, ut Prosper in praefatione epigrammatum: nec nostrae hoc opis est, sed ab illo sumitur hic ros, qui siccam rupem fundere iussit aquas. |
28 | sextus modus est, ut Donatus ait, cum producta uocalis est uocali altera consequente. |
29 | est enim longa in hoc: o utinam in thalamos inuisi Caesaris issem. |
30 | breuis in hoc: te Coridon, o Alexi, trahit sua quemque uoluptas. |
31 | quod moderni uersificatores in eadem potius parte orationis facere consuerunt, ut Eoi uenere magi et: splendidus auctoris de uertice fulget Eous. |
32 | et rursus longa est per naturam ita: angelus intactae cecinit properata Mariae. |
33 | breuis per licentiam ita: exultat, Mariae cum prima adfamina sensit. |
34 | at cum longa uocalis uel etiam breuis, quae partem terminat orationis, excipitur a uocali alterius uerbi, priorem per synalipham absumunt, ut Prosper: nam si te uirtute tua ad caelestia credas scandere, de superis pulsus in ima cadis. |
35 | quamuis et Arator imitatus ueteres dixerit: o utinam nostris uoluisses fida iuuentus consiliis parere prius, ne litora Cretae linqueres insani rabiem passura profundi. |
36 | septimus modus est, cum pronomen c littera terminatum uocalis statim sequitur. |
37 | est enim longa in hoc: non quia qui summus pater est, et filius hic est, sed quia quod summus pater est, et filius hoc est. |
38 | breuis in hoc: hic uir, hic est, tibi quem promitti saepius audis. |
39 | sed et aduerbium c littera terminatum communem syllabam facit. |
40 | est enim longa in hoc Paulini: donec adspirante deo conatibus aegris. |
41 | breuis in hoc Prosperi: ut morbo obsessis praestanda est cura medendi, donec in aegroto corpore uita manet. |
42 | octauus modus est, cum correptam uocalem in eadem parte orationis sequitur z consonans Graeca duplex. |
43 | est enim longa in hoc Iuuenci: difficile est terris adfixos diuite gaza. |
44 | est breuis in hoc eiusdem: et gaza distabat, rerum possessio fulgens. |
45 | nonus modus est, quo omnis syllaba nouissima uersus in quocumque metro adiaforos, id est, indifferens, est et ad uoluntatem poetarum uel correpta producitur uel corripitur producta, quod frequentius est quam ut exemplis indigeat. |
46 | sciendum est autem quod x littera duplex numquam facit communem syllabam, sed cum in eodem uerbo sequitur uocalem, semper eam habet longam aut natura, ut pax, lex, lux, rex, uox, aut positione, ut fax, nex, nix, nox, nux, et exul, exitus, exitium. |
47 | cum uero in primordio fuerit uerbi, non potest producere finem prioris uerbi quod in breuem desierat uocalem, ut: pontibus instratis conduxit litora Xerxes. |
48 | n quoque littera pari ratione, ni fallor, cum in medio uerbo consonanti alteri fuerit subiecta, praecedentem syllabum siue natura seu positione semper longam habet, ut regna, calumnia. |
49 | cum uero in primordio uerbi fuerit alii subiecta consonanti, ut Gneus, gnarus, profecto ultimam syllabam uerbi prioris, si in breuem desierit uocalem, breuem hanc, ut fuerat, remanere permittit, neque ullam producendi habet potestatem, Prospero teste, qui ait: nec tamen hos toto depellit foedere gnarus, naturam errantum diuidere a uitiis. |
50 | unde et inter liquidas adnumeratur, tametsi non ita ut l et r, quae communes syllabas facere solent. |