monumenta.ch > Beda Venerabilis > 1
>>> Beda, De arte metrica Ed.2, 1, II. de syllaba

Beda Venerabilis, De arte metrica Ed.2, 1, I. de littera

1 qui notitiam metricae artis habere desiderat, primo necesse est distantiam litterarum syllabarumque sedulus discat.
2 sunt autem Latinae litterae omnes XX et I, e quibus quinque uocales appellantur, a e i o u, ceterae omnes consonantes.
3 at de eisdem consonantibus VII dicuntur semiuocales, f l m n r s x, ceterae VIIII mutae, b c d g h k p q t. y autem sextam uocalem et z septimam decimam consonantem propter Graeca uerba, quibus consuete utuntur, adsumpsere Latini.
4 neque enim aliter typum uel zelum uel cetera huiusmodi quomodo scriberent habebant.
5 qui etiam post perceptionem dominicae fidei η et χ et ρ et ω cum α Graecas litteras, etsi non in alphabeti ordinem recipiunt, diuinis tamen paginis inditas continent, η uidelicet, quae duplici apud eos scribitur figura, quomodo apud Latinos littera h, intromittentes propter auctoritatem nominis Ihu, χ et ρ propter nomen χρι, ω propter auctoritatem dominici sermonis, ego sum α et ω.
6 alfa etenim tantum nomine discrepat, ceterum et figura et potestate nostram a aequiperat.
7 nam ρ Graecorum ab r nostra et figura distat et nomine.
8 porro η et ω hoc a nostris e et o differunt, quod semper longae sunt.
9 nostrae autem omnes uocales sunt dichronae, hoc est et breuibus syllabis habiles et longis, quomodo et illorum α et ι et υ.
10 namque ε et ο semper apud illos breues natura permanent.
11 itaque omnes litterae quibus utimur sunt XX et VII, uocales uidelicet VIII, a e i o u η υ ω, et consonantes undeuiginti.
12 sed et de ipsis uocalibus i et u plerumque in consonantium potestatem transeunt, cum aut ipsae inter se geminantur, ut iumentum, uinum, aut cum aliis uocalibus iunguntur, ut ianua, iecor, iocus, uanitas, ueritas, uolatus.
13 u quoque nonnumquam sibi ipsa praeponitur, ut uultus; sed et alterum consonantis locum tenet, cum uel Latine auarum uel euangelium Graece nominamus.
14 mirum autem quare dixerit Donatus eam interdum nec uocalem nec consonantem haberi, cum inter q litteram consonantem et alteram uocalem constituitur, ut quoniam, quidem; nisi forte, quia tam leuiter tum effertur, ut uix sentiri queat.
15 uidetur autem non esse firma ratio, qua eius sententiam exponentes Pompeius uel Sergius dicunt eam consonantem esse non posse, quia ante se habet alteram consonantem, id est, q; uocalem esse non posse, quia sequitur illam uocalis, ut quare, quomodo, et ob id eam tunc non esse litteram scribunt.
16 quid enim? numquid, quando scribimus statum, dicendum est t consonantem esse non posse, eo quod ante se habeat alteram consonantem, id est, s, immo et uocalem esse non posse, quia illam uocalis sequatur? cum dicimus stratum, r esse litteram fatendum est, cum et uocalis sequatur et duae praecedant consonantes; t consonantem, cum eam et praecedat alia consonans et sequatur.
17 i autem hoc habet proprium inter uocales, ut, quoties locum tenens consonantis alteram ante se in eadem parte orationis habet uocalem, hanc, etsi natura breuis erat, semper eam positione faciat longam, ut maius, peiurium: unde et duplex appellatur.
18 x quoque littera consonans eiusdem potestatis gratia duplex nuncupatur, ut axis.
19 sunt et liquentes litterae quattuor, l m n r, quae diuerso quidem modo, sed certa ratione, plerumque in metro solitam consonantium uim amittere solent; nonnumquam natura breues syllabas inueniuntur reddere longas.
Beda Venerabilis HOME


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik