Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, CAPUT LXIV. Typica paschae interpretatio.
1 | Nam sicut tota paschalium observantia ceremoniarum, ita etiam tempus quo agi praecepta est totum mysterio sacro redolet. In primis namque aequinoctium transgredi in dominicae paschae celebratione iuxta legis decreta curamus, ut videlicet solennitas in qua mediator Dei et hominum, destructa potestate tenebrarum, mundo lucis iter aperuit, etiam temporis ordine foris quid intus habeat ostendat. |
2 | Et quae nobis aeternae beatitudinis lumen promittit, tunc maxime celebretur, cum solis lumen annuo proficiens incremento, primam sumit de noctis umbra victoriam. Deinde mensem primum anni qui et Novorum vocatur, in quo pascha celebremus attendimus. Ipse autem est mensis in quo mundus iste formatus, et homo est primus in paradisi sede locatus. Quia per huius mysteria solennitatis primam nos stolam recepturos, primum supernae beatitudinis regnum, a quo in longinquam regionem discessimus nos repetituros esse speramus. |
3 | De cuius gloria regni beatus apostolus Petrus: Coelos autem novos, inquit, et terram novam, et promissa ipsius expectamus, in quibus iustitia habitat. Sed et Iohannes in Apocalypsi sua: Et dixit qui sedebat in throno: Ecce nova facio omnia. Deinde etiam tertiam mensis eiusdem septimanam in pascha observamus, quod resurrectionis dominicae gaudiis aptissime congruit. |
4 | Quia et eadem sacrosancta eius resurrectio tertia die facta est, et tertio tempore seculi, id est, cum gratiae coelestis adventu tota eius in carne dispensatio, quae per resurrectionis consummata est gloriam, mundo apparuit. Prima seculi namque tempora lege naturali per patres, media lege litterali per prophetas, extrema charismate spirituali per seipsum veniens illustrare dignatus est. |
5 | Sed et ipsa tunc lunae conversio pulcherrimum nobis sacramenti coelestis spectaculum praebet; namque luna, quae rotundi facta schematis, a sole lumen, ut supra diximus, accipit, ideoque semper ex dimidio orbe, quem ad solem habet, lucida est, ex altero autem dimidio semper obscura, a prima usque ad XV lucis crementum ad terras, defectum vero habet ad coelos. |
6 | A XV autem usque ad novissimam crementum eiusdem suae lucis a terrenis aversum, paulatim ad coelestia revertitur. Quia nimirum eius conversio recte paschalis gaudii mysteria signat, quibus omnem mentis nostrae gloriam a visibilibus avertere deliciis, caducisque favoribus, atque ad solam coelestis gratiae lucem suspendere contemplando docemur. |
7 | Vel si utramque eius conversionem in bonum delectat interpretari, possumus intelligere, quod crescens ad oculos humanos lumen lunae virtutum gratiam, quibus apparens in carne Dominus mundo illuxit, insinuet, de quibus dicitur: Et Iesus proficiebat sapientia et aetate, et gratia apud Deum et homines. |
8 | Recrescens vero ad coelos, resurrectionis ascensionisque illius gloriam designet, quae in se quidem ipsa mox perfecta provenit, sed in animo fidelium quibusdam lucis suae profectibus usque ad finem seculi crescere non desinit. Resurgens enim Dominus a mortuis primo singulis ac binis, ac deinde pluribus, modo septem, modo undecim, modo duodecim, modo plus quam quingentis fratribus simul, ad ultimum discipulis omnibus apparuit; quibus videntibus ascensurus in coelum, praecepit eos suae dispensationis esse testes in Hierusalem, et in omni Iudaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae. |
9 | Et bene luna cum nostros crescit ad oculos, paulatim a sole recedit; cum vero ad coelos, paribus ad eum spaciis redit. Hoc enim est quod ipse dixit: Exivi a Patre, et veni in mundum; iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Et quod de ipso psalmus: A summo coelo egressio eius, et occursus eius usque ad summum eius. |
10 | Quia ergo luna eo suae lucis incremento, quod exiens a sole ad nostros revolvit obtutus, Domini salvatoris in carne, usque ad tempora passionis doctrinam virtutesque significat, eo autem quod ad solem rediens paulatim ad invisibilem nobis coeli faciem recolligit, resurrectionis illius ac posterioris gloriae miracula demonstrat, merito a decima quinta paschalis voti gaudiis apta praedicatur. His quidem paschalis temporis a legis observatione sumptis indiciis, haeredes Novi Testamenti etiam diem Dominicam, quam Scriptura unam sive primam Sabbati cognominat, adnectimus; nec immerito, quae et conditione primitivae lucis excellens, et triumpho dominicae resurrectionis insignis, et nostra quoque nobis resurrectione manet semper exoptabilis. Septem quoque dies lunae, id est, a XV usque ad XXI per quos eadem Dominica naturali ordine discurrit, universitatem Ecclesiae, quae per totum mundum paschalibus est redempta mysteriis, aperte denuntiant. |
11 | Nam et septenario saepe numero universitatem designare Scriptura consuevit. Unde quod ait Propheta: Septies in die laudem dixi tibi, nil melius intelligitur quam quod alibi ait: Semper laus eius in ore meo. Et specialiter totam catholicae Ecclesiae perfectionem eo figurari Iohannes testatur, qui ad septem Asiae scribens ecclesias, universalis per orbem Ecclesiae mysteria patefecit. |
12 | Unde et per omnia quae singulis septem scribit hortamenta, hunc versiculum intexere curavit: Qui habet aures audiat quid spiritus dicat Ecclesiis, quod unicuilibet dixerat, hoc omnibus se dixisse palam probans Ecclesiis. Nec minus etiam moralem nobis commendant paschalia tempora sensum. In nomine quidem paschae, ut de vitiis ad virtutes transitum quotidie faciamus spiritualem. In mense autem Novorum, in quo adulti fructus adventu suo pronunciant veterum cessationem, ut exuentes veterem hominem cum actibus eius, renovemur spiritu mentis nostrae, et induamus novum hominem qui, et caetera. |
13 | Et ut vegetati diversarum varietate virtutum, earumque foliis veluti amoenae arboris adumbratione velati, tanquam laetae atque fructiferae segetes pullulemus in plenilunio, ut perfectum splendorem fidei et sensus gerentes, a peccati tenebris segregemur. In reversa eadem luce lunari ad coelos, quod a quinta decima luna fieri incipit, ut quanto magni sumus humiliemur in omnibus, dicentes cum Apostolo singuli: Gratia autem Dei sum id quod sum. |
14 | Quae profecto gratia muneris superni, quia tertio tempore seculi manifestius effusa est, pulcherrima figurarum consequentia tertia lunae hebdomade, lumen ipsius quod eatenus ad terras creverat, ad coelestia iam crescere inchoat, pulchre hanc in pascha observare praecipimur, ut gratiae quam accipimus nunquam obliti, per singulos gradus spiritualis transitus largitori illius obediendo vicem rependere meminerimus; vel certe, increscente ad homines luna, vitae nobis activae, in reversa vero ad coelos speculativae typus ostenditur. |
15 | Vel in hac nobis conversione dilectio proximi, in illa nostri signatur auctoris. Aut huc conversus lucis eius profectus, ut bona foris operemur admonet, porro illuc, ut eadem bona opera solo supernae mercedis intuitu geramus. Huc, ut luceat lux nostra coram hominibus, et videant bona nostra opera, illuc, ut glorificent Patrem nostrum qui in coelis est. |
16 | In una Sabbati, quae Novi Testamenti propria solennitas est, instruimur, ut spe futurae nostrae in Christo resurrectionis patienter in praesenti omnia adversa pro Christo, et ipsam mortis toleremus iniuriam, audientes ab Apostolo: Quia si spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in nobis, qui suscitavit Iesum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora nostra, per inhabitantem Spiritum eius in nobis. |
17 | Cuius spiritus quia septiformis est gratia, potest eadem VII dierum lunarium numero, quo praefata una Sabbati, id est, dies Dominica circumfertur intimata, non inconvenienter intelligi. Verum de mysterio temporis paschae si quis plenius scire vult, legat beati Aurelii Augustini ad Ianuarium epistolam de ratione paschali. |