monumenta.ch > Beda Venerabilis > 63
Beda, De Temporum Ratione, LXII. De luna ipsius diei. <<<     >>> LXIV. Typica paschae interpretatio.

Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, CAPUT LXIII. Quid inter pascha et azyma distet.

1 Et quoniam de paschae observatione aliquanta perstrinximus, etiam hoc intimare placuit, quod iuxta legis scripturam alia paschae, alia solennitas est azymorum. Una quippe dies paschae, id est, transitus est, quarta decima videlicet primi mensis, in qua vesperascente agnus immolari iussus est; et mox sequenti nocte transivit Dominus Aegyptiorum primogenita percutiens, et signatas agni sanguine domus filiorum Israel liberans; sequentes vero dies septem, id est, a decimo quinto usque ad vigesimum primum mensis eiusdem, azymorum proprie vocantur; scriptum namque est in Exodo, ubi agnus immolari decimo quarto die primi mensis ad vesperam mandatur: Et comedetis festinantes, est enim pascha, id est, transitus Domini.
2 Et: Transibo per terram Aegypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti. Et paulo post: Et cum dixerint vobis filii vestri: Quae est ista religio? dicetis: Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israel in Aegypto, percutiens Aegyptios, et domus nostras liberans. Item in Levitico: Mense primo, inquit, decimo quarto die mensis ad vesperam, phase Domini est, et decimo quinto die mensis huius solennitas est azymorum Domini; septem diebus azyma comedetis, dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque.
3 Omne opus servile non facietis in eo, sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Et ne nos quispiam verba legis aliter quam veritas habet intellexisse autumet, videat doctissimus legalium literarum, et sacerdos, quid de iis sentiat Iosephus. Scribit in libro Antiquitatum in hunc modum: 'Decima quarta luna primi mensis agnus immolatur, decima quinta autem succedit festivitas azymorum, quae septem diebus celebratur. Secunda vero azymorum die, [C omittit quae est sextadecima.] quae est sexta decima, frugum primitias quas metunt offerunt. Quem legalium morem sacrorum etiam nunc Ecclesiae consuetudo non ignobiliter imitatur, unam videlicet noctem transitus dominici, id est, resurrectionis eius a mortuis, quam pios triumphando fideles salvare dignatus est, principaliter observans in cuius exortum sanguis, ipsius videlicet agni immaculati, populum eius fonte regenerationis ablutum mundat ab omni peccato, ac deinde alios septem dies in memoriam eiusdem dominicae resurrectionis congrua festivitate subiungens.
4 Verum quia ipsa quoque dies paschae a fermento castigari praecipitur, hanc Evangelii Scriptura aliquando primam azymorum cognominat. Et primo, inquiens, die azymorum quando pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus et paremus tibi ut manduces Pascha? Item die XV mensis primi, a qua VII dies azymorum inchoant, propter viciniam paschae nomine vocat illius, cum dicit: Et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent pascha; non quia legi contraria est evangelica Scriptura, sed quia sacramentum quod [B, C, dicebat.] decebat hac nobis societate vocabulorum vivacius inculcare curavit.
5 Salva enim subtiliore discussione, possumus intelligere quod mystica paschae solennia singuli nostrum in die baptismatis egerint, spiritualem videlicet exterminatorem signo preciosi sanguinis evadendo, spirituales transeundo tenebras, toto autem vitae [B, C, proficientis.] proficientes tempore, quod deinceps in hac peregrinatione gerimus, septem dies azymorum celebremus, quibus, sicut Apostolus edocet, non in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis epulari debemus.
6 Et quia nos in baptismo, ut de potestate Satanae in partem sortis sanctorum transire queamus, sinceritatem ac veritatem necesse est tenere, itemque toto nostrae peregrinationis tempore, quod septenario dierum numero volvitur, quotidiano profectu ad meliora transire praecipimur, quasi et in paschae azymis vesci, et in diebus azymorum pascha spiritualiter agere cognoscimur.
Beda Venerabilis HOME

bav1448.200 bav1449.212 bmv343.281 bnf1615.157 bnf2389.110 bnf7296.71 bnf13013.133 csg248.178 csg250.322 csg251.126

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik