Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, CAPUT L. De epactis lunaribus.
1 | Tertia praefati circuli linea continet epactas lunares, quae ad cursum solis annuatim undenis diebus accrescere solent; inde epactae Graeco vocabulo, id est, adiectiones dictae, quod per annos singulos XI dierum, ut diximus, accumulentur augmento. Vel certe quia ad inveniendas quotae sint lunas Calendarum, IX per totum adiiciuntur annum, ut supra docuimus: epactae iure, id est, adiectiones, vocantur, et quidem per totum anni vertentis orbem suos quaeque dies habet adiectiones lunares XI. Nam, verbi gratia, si hodie cum scribo quinta est luna, isto ipso die post annum decima sexta erit luna, post duos annos vigesima septima, post tres octava, nec eadem huc quae nunc est priusquam XXIX annorum peracto circulo redit. |
2 | Sed proprie quae in circulo decennovenali annotatae sunt epactae lunam quota sit in XI Calendas Apriles, ubi paschalis est festi principium, signant, hanc praefixam sui cursus regulam semper observantes, ut quoties minorem XV numerum habent, paschalem lunam praeferant; quoties autem maiorem, in sequentem lunam pascha quaerendum praemonstrent. |
3 | Quia nimirum lunae paschalis plenitudo non aequinoctium praeire, sed, sicut in principio creaturarum ordinatum est, sequi potius debet, quando primum ortus est sol inchoatione diei vernum tenens aequinoctium, deinde orta est luna in inchoatione noctis autumnalis aequinoctii tenens ipsa particulam. Unde multum errare constat eos qui lunae paschalis initium a tertio Nonarum Martiarum die quaerendum definiunt, quia videlicet ibi nata luna ante tempus aequinoctii plenilunium ostendit. |
4 | Ideoque solennitati paschali inhabilis est, in qua, sicut diximus, primum solem primitivae creationis statum, ac deinde lunam necesse est conscendere, ut et hic per aequinoctii transgressum longitudinem noctis superet, et illa per plenilunium totam eius quantulacunque est longitudinem illustret. Quod ad Christi et Ecclesiae sacramentum respicere nemo est fere qui ambigat, de quo et in primordiis huiusce opusculi aliqua perstrinximus, et nunc paucis replicemus. |
5 | Quia sicut luna et stellae non a seipsis, ut perhibent, sed a sole habent ut luceant, sic et Ecclesia, sanctique omnes non suae merito virtutis, sed gratia largitoris habent bonum quo vivunt. Et sicut non nostri vigore arbitrii fortitudinem nostram, sed illo nos suscipiente, illius misericordia praeveniente custodimus, nec sufficientes sumus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est, ita etiam in tempore quo nostrae redemptionis insignia celebramus, solaris perfectio splendoris quae illuminat lunarem quae illuminatur antecedere debet. |