monumenta.ch > Beda Venerabilis > 48
Beda, De Temporum Ratione, XLVII. De annis dominicae Incarnationis. <<<     >>> XLIX. Argumentum inveniendi quota sit indictio.

Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, CAPUT XLVIII. De indictionibus. [

BRID. RAMES. GLOSSAE.---Secundus ordo circuli decennovenalis complectitur indictiones XV annorum circuitu, in sua semper vestigia reduces. Id est, revertentes, quia reducuntur post quindecim annorum circuitum. Industria, id est, diligentia, prudentia.

Quidam autem putant, quia in re quondam publica. Res publica quasi popolica, eo quod ad omnem populum pertinet. Indicere est praecipere. Inde indicium, vel edictum, imperiale praeceptum. Indicere est generale praeceptum tributariorum quod generaliter omnibus per universum orbem imperabatur. Peragebatur autem indictio per quindecim annos; et primo quinquennio nummus indicebatur aureus, secundo argenteus, tertio lustro solvebatur aeneus.

]


1 Secundus ordo circuli decennovenalis complectitur indictiones XV annorum circuitu in sua semper vestigia reduces, quas antiqua Romanorum industria comperimus ad cavendum errorem qui de temporibus forte [C, aboriri.] oboriri poterat, institutas. Dum enim, verbi gratia, quilibet imperator medio anni tempore vita vel regno decederet, poterat evenire ut eundem annum unus historicus eiusdem regis adscriberet temporibus, eo quod eius partem regnaret; alter vero historicus eundem successori illius potius attitulandum putaret, eo quod et hic partem aeque eius haberet in regno.
2 Verum ne per huiuscemodi dissonantiam error temporibus inolesceret, statuerunt indictiones, quibus uterque scriptor, imo etiam vulgus omne, temporum cursum facillime servaret, quas pro facilitate quoque calculandi XV esse voluerunt, ut planissimo numero, et ad multiplicandum promptissimo, compendiosius transacti temporis status in memoriam possit reduci.
3 Quidam autem putant, quia [Forte, quoniam.] quondam in republica post censum quinto anno peractum urbs Roma lustrabatur, ad indicium ternae lustrationis et census indictiones esse conditas. Incipiunt autem indictiones ab VIII Calendas Octobris, ibidemque terminantur
Beda Venerabilis HOME

bav1448.184 bav1449.193 bmv343.266 bnf1615.136 bnf2389.110 bnf7296.60 bnf13013.122 csg248.166 csg250.300 csg251.113

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik