monumenta.ch > Beda Venerabilis > 41
Beda, De Temporum Ratione, XL. Quare sexto Calendas martias intercaletur. <<<     >>> XLII. De saltu lunae.

Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, CAPUT XLI. Quod et luna quadrantem habeat. [

BRID. RAMES. GLOSSAE.---Quare oportet ut sicut dictante quadrantis ratione quarto anno, quem bissextilem dicimus, in una eademque sexta Kalendarum Martiarum linea, verbi gratia, tertiam quartamque solemus ponere feriam, ita etiam tunc ibidem lunam, verbi gratia, tertiam simul ac quartam computare meminerimus: hac semper industria pervigiles, ut cum lunam mensis Februarii, tunc uno die plus quam solebat, habere fecerimus, in diebus tamen Kalendarum Martiarum, excepto solum undecimo circuli decennovenalis anno, ipsam quam et antea consueverat luna servet aetatem. Quisquis istud argumentum legerit, et fortasse illam falsidicam glossam invenerit, quae unam aetatem lunae bis in una luna, scilicet in sexto Kalend. Mart. hodie, et similiter in sexto Kalend. Mart., crastina die, id est, primam hodie, et primam crastina die (turbato ordine computare docet); caveat ut nequaquam illam credat, sed recto atque ordinato tramite eam pronuntiet, videlicet hodie primam, cras secundam; vel si hodie secundam, crastino tertiam; aut si hodie tertiam, mane autem quartam. Sic et de caeteris aetatibus suis a prima usque ad trigesimam intelligendus est, quia aliter Februarium bissextili anno tricesimam lunam habere non potest, et aliter decima quarta luna in termino paschali non erit, sed potius, quod nefas est dicere, quinta decima.

]


1 Inter haec autem meminisse debet calculator ut lunam mensis Februarii caeteris annis XXIX dierum, anno autem bissextili computet XXX, sive illam ante intercalatum quadrantem, seu postmodum, terminari contingat. Cuius adiectione diei efficitur lunarem tunc annum, si communis sit, CCCLV, si embolismus, CCCLXXXV diebus compleri.
2 Palam namque apparet quadrantem de quo sermo est, non ad solis tantummodo, sed ad lunae cursum aeque pertinere, quia si lunae quoque quadrantem accommodare negaveris, sed bissextili anno eiusdem quantitatis mensem lunarem Februario, cuius et antea solebas, aptaveris, fit profecto ut et quarta decima luna paschalis eiusdem anni pridie quam debuerat adveniat. Ideoque paschalis ratio vacillet, et totius mox anni cursus titubet, statusque ille semper inviolabilis circuli decennovenalis magis magisque turbatus evertatur.
3 Quare oportet ut sicut, dictante quadrantis ratione, quarto anno, quem bissextilem dicimus, in una eademque sexta Calendarum Martiarum linea, verbi gratia, tertiam quartamque solemus ponere feriam, ita etiam tunc ibidem lunam, verbi gratia, tertiam simul ac quartam computare meminerimus: hac semper industria pervigiles, ut cum lunam mensis Februarii tunc uno die plus quam solebat habere fecerimus, in diebus tamen Calendarum Martiarum, excepto solum undecimo circuli decennovenalis anno, ipsam quam et ante consueverat luna servet aetatem.
4 Nam et ideo maxime lunae quadrantem dandum monemus, ne maior solito in Calendas Martias existendo, ratum paschalis observantiae cursum recto a tramite deflectat. Quibus autem quantisve temporum particulis idem lunae quadrans accrescat, maiore quaesitu indiget; namque cum ipso quadrante etiam crebra embolismorum interruptio, et saltus quoque ratio, ne tota discursus lunaris mensura ad purum dignosci queat, obsistit.
Beda Venerabilis HOME

bav1448.152 bav1449.176 bmv343.253 bnf1615.120 bnf2389.110 bnf7296.50 bnf13013.113 csg248.155 csg250.278 csg251.102

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik