monumenta.ch > Beda Venerabilis > 35
Beda, De Temporum Ratione, XXXIV. De quinque circulis mundi et subterraneo siderum meatu. <<<     >>> XXXVI. De annis naturalibus.

Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, CAPUT XXXV. De quatuor temporibus, elementis, humoribus. [

BRID. RAMES. GLOSSAE.---Tempora sunt vices mutationum quibus sol accedendo vel recedendo anni temperat orbem. Hiems enim, illo longius morante, frigidus est et humidus, ver illo redeunte humidum et calidum; aestas illo superfervente, calida et sicca; autumnus, illo decidente, siccus et frigidus. Haec antiqui sexto die ante Idus Februarias et Maias, Augustasque et Novembres inchoabant, ut solstitia et aequinoctia in medio essent temporum. Ver autem orienti comparatur, quia tunc ex terris omnia oriuntur; aestas meridiano, eo quod pars eius calore flagrantior sit; autumnus occiduo, eo quod ob confinium caloris et frigoris graves morbos habeat; hiems septentrioni, eo quod frigore torpeat.

Tempora sunt anni quatuor, quibus sol per diversa coeli spatia discurrendo, subiectum temperat orbem. Tempus iuxta Hebraeos integer annus est, secundum illud in Daniele: Tempus et tempora, et dimidium temporis. Per tempus, annum significat; per tempora, duos annos; per dimidium, menses sex. Iuxta Latinos autem unius anni quatuor tempora ascribuntur: hiemis, veris, aestatis atque autumni. Iuxta allegoriam, hiems temporalis intelligitur tribulatio, quando tempestates et turbines saeculi incumbunt. Aestas est fidei persecutio, quando doctrina perfidiae ariditate siccatur. Ver est novitas fidei sive pax, quando, post hiemis tribulationem, tranquillitas Ecclesiae redditur, quando mensis novorum, id est, Pascha agni celebratur, quando terra floribus, id est, Ecclesia sanctorum coetibus decoratur. Item veris et autumni, cum pleiades media fere die vel nocte oriuntur vel occidunt, ponentes ingressum. Pleiades sunt multae iuges stellae, quas etiam botrum appellamus a multitudine stellarum. Nam et ipsae septem esse dicuntur, sed amplius quam sex nullus conspicere potest. Haec ab Oriente surgunt, et appropinquante diei claritate stellarum eius ordo distenditur. Pleiades autem a pluritate vocatae sunt, quia pluralitatem Graeci ἀπὸ τοῦ πλείστου appellant. Has Latini Vergilias appellaverunt, eo quod post ver exoriuntur; et eo magis caeteris praedicantur, quod his orientibus aestas significatur: occidentibus vero hiems ostenditur, quod aliis penitus non est traditum signis. His autem stellis ab eo quod septem sunt, et splendide micant, sancti omnes septiformis Spiritus virtute fulgentes significantur; ab eo autem quod sibi vicinantur, sed non se contingunt, charitate proximos, sed tempore divisos Dei praedicatores ostendunt.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Horum autem temporum principia. Iam supra meminimus auctores variare in ratione horum temporum Plerique respiciunt eorum qualitates, quae sunt ex calido, frigido, humido et sicco: quae ubi natura primum movet atque excitat, manifestis operationibus inde subsequentibus, statuuntur ex eo temporum discrimina; sed quia omnibus annis pari ratione non accidit, distincta sunt tempora exortibus stellarum fixarum. Habent autem singulae partes qualitates elementares, ut ver, humidum et calidum, aeris naturam sortitum est; aestas, sicca est et calida velut ignis; autumnus, frigidus et siccus; hiems, frigida et humida, qualis et natura humoris est. Nam et hiems ab ὕειν dicitur, quod est pluere.

Media inter illos hieme Etesiarum flatu. Etesiae venti sunt quos anniversarios quidem vocant, qui flant post exortum canis spatio quadraginta dierum ex Septentrionibus, quorum flatus validiores sunt in Austrinis quam in arctois regionibus. Vide libro secundo Μετεωρῶν.

Figuras quas hic subieci, sic pictas inveni in exemplari scripto, quae quia nonnihil ad hoc caput faciebant, videbantur non esse omittendae. Priori figurae sic fuit adscriptum.

(De temporibus ac partibus eius, et qualitatibus anni, schema.)

S, signum semis significat, quaelibet enim dictio mensurae, seu in partibus assis suam (sic) quemdam characterem, de quibus et apud Bedam de partibus assis et plerosque alios vetustiores grammaticos; sed descriptorum inscitia vel negligentia corruptae sunt. Neque enim cuiusmodi apud Bedam ponuntur, respondent antiquitatibus sculptis aut pictis.

Subieci hic alteram figuram, quam in Codice vetustissimo sic ad litteram inveni, cui hoc adscriptum fuit.

(De convenientia cosmi, microcosmi et anni.)

]


1 Tempora sunt anni quatuor, quibus sol per diversa coeli spatia discurrendo subiectum temperat orbem, divina utique procurante sapientia, ut non semper eisdem commoratus in locis, fervoris ariditate mundanum depopuletur ornatum, sed paulatim per diversa commigrans, terrenis fructibus nascendis maturandisque temperamenta custodiat.
2 A quo temperamento videtur temporibus inditum nomen, vel certe quia quadam suae similitudine qualitatis ad invicem contemperata volvuntur, tempora recte vocantur. Hiems enim, ut pote longius sole remoto, frigida est et humida. Ver, illo super terras redeunte, humidum et calidum. Aestas, illo superfervente, calida et sicca. Autumnus, illo ad inferiora decedente, siccus et frigidus; sicque fit ut amplexantibus singulis medio moderamine quae circa se sunt, orbis instar ad invicem cuncta concludantur.
3 Quibus aeque qualitatibus disparibus quidem per se, sed alterutra adinvicem societate connexis, ipsa quoque mundi elementa constat esse distincta. Terra namque sicca et frigida, aqua frigida et humida, aer humidus et calidus, ignis est calidus et siccus; ideoque haec autumno, illa hiemi, iste veri, ille comparatur aestati. Sed et homo ipse, qui a sapientibus microcosmos, id est, minor mundus appellatur, iisdem per omnia qualitatibus habet temperatum corpus, imitantibus nimirum singulis iis, quibus constat humoribus, modum temporum quibus maxime pollet.
4 Sanguis siquidem qui vere crescit, humidus et calidus. Cholera rubea, quae aestate, calida et sicca. Cholera nigra, quae autumno, sicca et frigida. Phlegmata, quae hyeme, frigida sunt et humida. Et quidem sanguis in infantibus maxime viget, in adolescentibus cholera rubea, melancholia in transgessoribus id est, fel cum faece nigri sanguinis admixtum, phlegmata dominantur in senibus.
5 Item sanguis eos in quibus maxime pollet facit hilares, laetos, misericordes, multum ridentes et loquentes. Cholera vero rubea facit macilentos, multum tamen comedentes, veloces, audaces, iracundos, agiles. Nigra bilis, stabiles, graves, compositos moribus, dolososque facit. Phlegmata, tardos, somnolentos, obliviosos generant.
6 Horum autem principia temporum diverse ponunt diversi. Isidorus namque Hispaniensis episcopus, hyemem IX Calendarum Decemb., ver VIII Calend. Mart., aestatem IX Calendas Iunias, autumnum X Calendas Septembres habere dixit exortum. Graeci autem et Romani, quorum in huiusmodi disciplina potius quam Hispanorum auctoritas sequi consuevit, Hyemem VII Id. Novemb., ver VII Id. Februa., aestatem VII Id. Maii, Antummum VII Id.
7 Augusti inchoare decernunt, hiemis videlicet et aestatis initia, vespertino vel matutino Vergiliarum ortu occasuque signantes. Item veris et autumni, cum Pleiades media fere die vel nocte oriuntur et occidunt, ponentes ingressum. Denique et in libris cosmographorum authenticis ac nobilissimis, ita eadem tempora ad lineam distincta reperimus, adnotato etiam ortu Vergiliarum VII, Id.
8 Maii, occasu quoque eorumdem VII Id. Novemb. Et Plinius Secundus, in libro secundo naturalis Historiae, eodem modo distinguenda iudicavit. Sed et homo Ecclesiae sanctus Anatolius, in opere suo paschali, cum de aequinoctiis et solsticiis, deque horarum ac momentorum incrementis subtilissime disputasset, ita disputationem suam simul et ipsum libellum terminavit: 'Hoc autem non ignores, quod ipsa quatuor, quae praediximus temporum confinia, licet mensium sequentium Calendis approximentur, unumquodque tamen medium temporum, id est, verni et aestatis, autumni et hiemis teneat, et non exinde temporum principia inchoentur, unde mensium Calendae initiantur, sed ita unumquodque tempus inchoandum est, ut a prima die veris tempus aequinoctium dividat, et aestatis IX Cal. Iul., et autumni VIII Calendas Octob., et hyemis VIII Calendas Ian., similiter dividat.' Ubi autem Dei populus in lege temporum faceret initia, testatur Scriptura, quae praecepit dicens: Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, et facies Phase Domino Deo tuo.
9 Quem secuti esse Aegyptii videntur, ex eo quod eruditissimus eorum antistes Protereus ait: Illud etiam oportet attendere, quod errent nimium, qui primi mensis initium lunaris cursus a XXV die mensis Phamenoth, qui est XII Calendas April. omnino esse constituunt, eo quod tunc initium verni temporis ab iis qui hoc invenire voluerunt cum omni diligentia praefixum esse videatur.
10 Vocatur autem ver, quod in eo cuncta vernent, hoc est virescant. Aestas ab aestu qui in ea maturandis fructibus datur. Autumnus, de autumatione fructuum, qui in eo colliguntur. Porro hiems a doctoribus frigus interpretatur, et sterilitas. Et haec quidem nostris partibus temporum vocabula congruunt.
11 Verum Indos, ubi alia coeli facies, alii sunt ortus siderum, binas aestates in anno binas habere perhibent messes, media inter [C, illas.] illos hieme Etesiarum flatu, nostra vero brumali lenes [C, ubi.] ibi auras et mare navigabile narrant. Sed et Aegyptus nostra hieme media, maxime campos herbis floreos, et sylvas fertur habere pomis onustas.
Beda Venerabilis HOME

bav1448.152 bav1449.166 bmv343.244 bnf1615.111 bnf2389.110 bnf7296.44 bnf13013.107 csg248.149 csg250.267 csg251.96

Beda, De Temporum Ratione, XXXIV. De quinque circulis mundi et subterraneo siderum meatu. <<<     >>> XXXVI. De annis naturalibus.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 35

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik