monumenta.ch > Beda Venerabilis > 31
Beda, De Temporum Ratione, XXX. De aequinoctiis et solstitiis. <<<     >>> XXXII. Causa inaequalitatis dierum eorundem.

Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, CAPUT XXXI. De dispari longitudine dierum et vario statu umbrarum. [

BRID. RAMES. GLOSSAE.---In parte Italiae quae Venetia appellatur iisdem horis umbra gnomoni par fit. Quanto magis a sole longius disceditur, tanto sol ipsi terrae vicinior apparet, et umbrae longiores excrescunt. Denique in Italia, sicut et antiqui scripserunt, circa diem natalis Domini, novem pedes in umbra staturae humanae hora sexta metiuntur. Ego autem in Gallia in loco qui Teotonis villa dicitur, constitutus, status mei umbram metiens, novemdecem pedes et semis inveni. Sic quoque contrario modo quanto propinquius meridiem versus ad solem acceditur, tanto semper umbrae breviores videntur, in tantum ut solstitium aestivale respiciente sole de medio coeli in Aegypto et Hierosolymis, et in eorum civitate constitutis locis nullae videantur umbrae. In Arabia vero hoc ipso tempore sol supra in medio coeli ad partem Aquilonis cernitur, umbraeque versa vice contra meridiem videntur. Rursus in Meroe insula haec quae caput gentis Aethiopum Asineae civitas in amne Nilo habitatur.

Umbilici, quem gnomonem appellant, umbra in Aegypto, meridiano tempore, aequinoctii die, paulo plus quam dimidiam gnomonis mensuram efficit. In urbe Roma nona pars gnomonis deest ab umbra. In oppido Ancona superest quinta trigesima. Simili modo quidem est super Alexandriam V millibus stadium solstitii die medio nullam umbram iaci, sicut et in India supra flumen Hypasim. Quod et apud Troglodytas quadragesimo quinto ante et post solstitium die fieri dicunt, mediis nonaginta diebus in meridiem umbra ista. Sed et in Meroe insula Nili quinque millibus stadium Asineae, bis in anno absumi umbras, sole duodecimam partem Tauri, et decimam quartam Leonis obtinente.

Meroe maxima est omnium insularum, in qua est civitas Syenes, habens puteum quem olim philosophi foderunt, volentes probare utrum sol ima illius penetraret; in quem descendentes, viderunt radios solis ima illius meridiano tempore illustrantes, per quod deprehenderunt ipso tempore super ipsum locum consistere solem, 45 scilicet die.

BREVIS RECAPITULATIO.---Siquidem aequinoctialis dies omni mundo aequalis et una est, etc., et post pauca: Vasaque horoscopi non eadem sunt usui in trecentis stadiis, aut ut longissime in quingentis mutantibus semet umbris solis. Vasa horoscopi, id est, machinae quaedam in vasis ex aquis conchaque quo certam horam scire possint, similia non sunt in unaquaque regione. Scopon graece, intentio Latine. Horoscopus compositum nomen est ex horologio et scopon. Horoscopum est horologica intentio. Non eadem sunt usui, id est, non aequalia sunt. Eratosthenes geometra subtilissimus per intervalla locorum, vasa horoscopi posuit, atque una die in omnibus umbram meridiani temporis observari notarique fecit, quantae esset longitudinis; et sic comperit quod ultra quingenta stadia, ad unius longitudinis gnomon umbra non respondit. Stadium Graeca est mensura. Et dicitur stadium a stando, eo quod ibi Hercules uno anhelitu currens CXXV passus steterit. Qua mensura Graeci metiebantur loca in quibus ludos exercebant, ibique ludentes spatiando, et ludicra exercendo deambulabant.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Equidem aequinoctialis dies. Aequinoctialis dies quem sol facit sub aequinoctiali circulo currens, qui ex eo nomen habet, quod noctes diebus aequat, quemadmodum et aequidialis eadem ratione quod dies faciat noctibus pares. Quemadmodum et apud Graecos ἰσημέρινος et ἰσονύκτιος dicitur. Dicitur et aequator, propterea quod hic circulus in sphaera sic ordinatur, ut a polis aequidistans, universam dividat in partes duas aequales. Hic cum medio spatio sit inter Septentriones et Austros, necesse est omnibus gentibus tantumdem lucis fieri, sole existente sub hoc circulo, ut constat ex sphaerae conversionibus apud Euclidem. Cum vero sol est in partibus signiferi, quae ad austrum vergunt, lux nobis est brevior, longior vero nox, quemadmodum contra fit, quando idem sidus est in his partibus coeli, quae citra aequinoctialem, iuxta verticem nostrum sunt. Ex hac diversa solis sublimitate sequitur et umbrarum diversitas. Nam humili sole, quemadmodum fit dum terris vicinior est, prolixae sunt corporum umbrae, et sublimi breves, veluti in meridie, quae res probationis non eget. Verum sciendum est scriptores quando de umbrarum ratione loquuntur, semper intelligendas esse umbras meridianas; reliquae enim negliguntur, nisi umbrarum incrementa tradantur per singulas diei horas, ut fit apud scriptores rerum rusticarum. Et nos quoque in hoc loco tale schema subiiciemus, quod reperimus in exemplari scripto. Verum umbrarum ratio, quae gnomonica dicitur, in cosmographia meridianas umbras intelligit, ut Germania semper habet umbras dextras, id est, versus septentriones iacentes. Septentrio namque apud poetas dextra pars mundi est, vertunt enim faciem ad occasum. Atque in ipso meridie sol existens, non semper eamdem habet sublimitatem, nam hiberno tempore humilis est etiam in meridie, aestate vero sublimis, et singulis diebus aliam habet meridianae lucis altitudinem. Hinc igitur umbrarum varietas oritur; at qui eruditi homines toto anno tres duntaxat umbras observant, brumalem, aequinoctialem, et aestivam, idque diversis in regionibus; nam cum die quolibet sol meridianus altior fit Romae, quam eodem die Coloniae, aut in Britannia efficitur ut eodem tempore umbrae gnomonis, id est, magnitudinis, verbi gratia, decem pedum ad perpendiculum erectae, breviores sint umbrae, quam Coloniae, Coloniae breviores, quam in Britannia. Hanc gnomonicam rationem cosmographi tradunt, ut istinc regionum ad coeli partes possimus situs deprehendere. Alia est umbrarum ratio per singulos dies, et horas, unde in agris homines, tempora et momenta deprehendunt: eam tradunt qui scripserunt de re rustica. Subieci schema unde deprehendere facile possis umbrarum rationem. Est autem accommodatum ad situm Coloniae Agrippinae.

Umbrae gnomonum, quales sunt Coloniae Agrippinae

Gnomon est A B, divisus per pedes LX; sol aestivus II; umbra a contactu gnomonis aestiva B C, pedum XXXI cum triente. Sol aequinoctialis G; umbra gnomonis B D, pedum LXXV et semis; hibernus sol F; umbra gnomonis B E, pedum CCXXIX cum besse. In aliis diversa ratio est; nam si propius ad meridiem inclinant, quia ibi sol sublimior est meridianus, umbrae sunt breviores si ad Septentriones, relicto sole, crescunt statim.

Unde et ἄσκιοι dicuntur Graece. Umbrarum varietas quatuor facit locorum discrimina. Ἄσκια enim loca sunt quibus sol aliquando fit in vertice, id est, ubi sol supra ambulantium capita directe ex perpendiculo pendet, quod dum fit, umbras manifestum est absumi, et magnitudines erectas circumquaque collustrari sole. Horum locorum in Europa est nihil, in Asia tantum Indiae maritima, in Africa omnia interiora. Est autem talium locorum initium ubi circulus solstitialis est in vertice, finis ubi circulus brumalis. Inter hos fines media locabis singulis annis solem habent in vertice, in partibus scilicet antisis (sic enim Graeci vocant quae habent eamdem sublimitatem super locorum fastigia) extrema semel tantum, alia solstitio ut Syene, alia die brumali, ut ultima Africae. Secunda sunt amphiscia, quae umbras habent dextras et sinistras, ut Arabia cognomento Felix, et omnia quae iam diximus subesse torridae zonae; eadem enim loca et ascia sunt, et amphiseia, sed diversa ratione. Tertia sunt heteroscia quae dextras habent, aut sinistras tantum, ut omnia, quorum verticem sol non superat: tale est quidquid inter aestus et frigora mediis spatiis commode habitatur. Περίσκια sunt, qui solem habent diebus aliquot seu etiam mensibus, noctibus nullis interpositis, super finitorem omnem coeli regionem ambientem, quemadmodum loca ad extremum Septentrionem posita, quae propter frigoris magnitudinem aegre habitantur.

Vas horoscoporum.

Vasaque horoscopi. Apud Plinium non horoscopi, seu appositive legitur vasa horoscopa. Sunt autem vasa horoscopa, quae ad formam hemisphaerii excavata, iuxta circinationem intus sphaerae imaginem continent, accommodata ad temporum ac coelestium cursuum observationem: cuius inventionem Vitruvius refert acceptam Aristarcho Samio, vocans scaphem et hemisphaerium. Huiusmodi fuit, quod memor sum me annis aliquot ab hinc (cum primum operam huius a me requireret) magnifico ac integerrimo viro D. Rheinardo, comiti a Westenburch, maiori Ecclesiae Coloniensis decano instaurasse; habet enim harum rerum ut singularem intelligentiam, ita et magnam voluptatem. Ego formam (ut potui) eius in plano descripsi.

Intelligendum est A B esse labrum seu orificium planum superius materiae excavatae, F G stylum erectum, cuius extremitas G ostendit polum arcticum, F antarcticum, C centrum interioris cavati, cui respondet punctus subterraneus quod nadir vocant, D E signiferum, per parallela signorum in interiora cavatura descriptum, adhibito ad id quadrante indicis vice.

In Syene. Est enim sita sub tropico Cap. in ingressu torridae zonae. Vide Plin., Mel. Strab. et Solinum.

Rursus in Meroe insula, quae est caput, etc. Sunt isthaec omnia ex Plinio, libro secundo, capite septuagesimo primo, secundo et tertio; quid autem sit absumi umbras, quibusque locis accidat id, et quare, superius aperuimus. Verum quod ait umbras absumi sole existente in duodevicesima parte Tauri, deinde rursus in quarta decima parte leonis, intelligendae sunt iam, non ut supra imaginum partes dodecamorii; antisios enim est pars decima octava Tauri, decimae quartae Leonis, quod cuiusmodi sit non gravabor explicare. Intelligendum est itaque ex astrologia esse signa et partes sibi mutuo respondentia. Quemadmodum et menses pari ratione sunt antisti, in umbrarum et dierum ratione, ut Gemini, Cancer, sunt antisia, seu aequalia signa; nam quantum dies post primam Cancri partem decrescunt, tantumdem undevicesima creverunt. Sunt itaque (ut coepi) antisia, Gemini, Cancer, Taurus, Leo, item Aries et Virgo, item Pisces et Libra, deinde Aquarius et Scorpio, postremo Capricornus et Sagittarius. Haec signa habent lucis et umbrarum eumdem modum, hoc pacto tamen, ut prioris finis cum sequentis principio conferendus sit, et media signorum inter se conveniant. Verbi gratia, Taurus et Leo (ut diximus) antisia sunt hoc modo ut ultima Tauri, et secunda Leonis, aequales sint; proinde cum sol in duodevicesima parte umbras absumit semel, facit id secundo in parte antisia; atque illa erit, quemadmodum constat ex his quae iam diximus, Leonis decima quarta pars, hae enim in sphaera sunt aeque sublimes: quae res ut clarius intelligi queat, figuram subieci, in qua spectabitur quae partes quibus erunt antisiae.

In India gente Oretum mons est, etc. Adhuc ex Plinio citantur, sed confuse satis, opus igitur fuerit ex ipso fonte haec cognoscere. Quod autem statim sequitur, Septentrionem quindecim diebus cerni, ex iis quoque locis unus est qui ad Plinii sententiam referendi sunt, sed eorum, quorum auctoritatem magis quam fidem sequitur; nec enim adduci possum ut existimem Plinium tam delirasse, qui id ex conversione sphaerae non viderit esse falsum. Proinde existimo rectius legendum esse, apposita negatione non, expuncta particula tantum; nam reliquis nationibus Septentriones semper super horizontem perdurant; nec ullus est dies quin aliqua parte noctis cernantur, praeterquam in torrida zona, ubi oriuntur cum sole mense Augusto, quibus diebus videri nequeunt. Verum huius generis plurima loca deprehendunt studiosi, quae si mutare liceret pro arbitrio legentium, non esset unquam in hoc auctore castigandi finis.

Septentrionem ibi Alexandro morante, adnotatum prima tantum noctis parte aspici. Vide in hunc locum commentarios Ziegleri, super secundum librum Plinii, capite septuagesimo tertio. Sequentia usque ad finem capitis, sunt ex eodem Plinii loco.

Quod fieri in insula Thyle Pythias Massiliensis scribit. Verior est Strabonis sententia, et Plinii alibi, septimo videlicet libro, de Thyle; non enim polum in vertice habet, quod necessarium foret, si aut nox aut dies semestris esset. Est locus apud Strabonem cap. 35.

]


1 Et quidem aequinoctialis dies omni mundo aequalis et una est; verum solstitialis et caeteri omnes diversae longitudinis pro ratione climatum disparium sunt et umbrarum, quod et libri vel Christianorum, vel gentilium industria editi, et testes idonei, qui de utrisque partibus, et borealibus scilicet et meridianis advenere, luce clarius pandunt.
2 Denique beatus Ambrosius, in libro quarto Hexameron, de temporibus et discursu solis disputans, ait inter caetera: 'Medio quoque die minor umbra, quam vel in principio est diei, vel fine, et hoc apud nos in parte occidentis. Caeterum sunt qui per duos totius anni dies sine umbra fiunt in partibus meridianis, eo quod solem habentes super verticem suum, undique per circuitum illuminentur, unde et ἄσκιοι dicuntur Graece. Plerique etiam ferunt sic e regione ex alto ferri solem, ut per angustiam puteorum aquam, quae in profundo est, viderint refulgere.
3 Esse autem dicuntur in meridiano, qui ἀμφίσκιοι vocantur, eo quod umbram ex utroque latere transmittant.' Et paulo post: 'Sunt enim in hoc quem nos incolimus orbe terrarum, circa meridiem positi, qui in Australem plagam videantur umbram transmittere, hoc autem fieri dicitur summo aestu, cum in Aquilonem sol dirigitur.
4 ' Cui paria scribit Basilius, et ipse in expositione Geneseos. Sed et Plinius secularibus literis, sed non contemnendis, haec ipsa latius exequens ita scribit: 'Vasaque horoscopii non eadem sunt usui in trecentis stadiis, aut ut longissime in quingentis, mutantibus semet umbris solis; itaque umbilici, quem gnomonem appellant, umbra in Aegypto meridiano tempore, aequinoctii die, paulo plus quam dimidiam gnomonis mensuram efficit.
5 In urbe Roma nona pars gnomonis deest umbrae. In oppido Ancona superest quinta tricesima. In parte Italiae, quae Venetia appellatur, iisdem horis umbra gnomoni par fit. Simili modo tradunt in Syene oppido, quod est supra Alexandriam V millibus stadiorum, solstitii die medio nullam umbram iaci, puteumque eius experimenti gratia factum, totum illuminari, ex quo apparet tum solem illi loco supra verticem esse; quod et in India supra flumen Hypasim fieri tempore eodem Onesicritus scripsit; constatque in Berenice urbe Troglodytarum, unde stadiis MMMMDCCCXX in eadem Ptolemaide oppido, quod in margine Rubri maris ad primos elephantorum venatus conditum est, hoc idem ante solstitium quadragenis quinis diebus totidemque postea fieri, et post eos XC dies in meridiem umbras iaci.
6 Rursus in Meroe insula, quae caput gentis Aethiopum, V millibus stadiorum a Syene, in amne Nilo habitatur, bis anno absumi umbras, sole [B, duodevicesimam.] devicesimam Tauri partem, et quartam decimam Leonis obtinente. In Indiae gente Oretum mons est, Malaeus nomine, iuxta quem umbrae aestate in Austrum, hyeme ad Septentrionem iaciuntur: XV tantum noctibus ibi apparet Septentrio.
7 In India Patalis celeberrimo portu sol dexter oritur, umbrae in meridiem cadunt, Septentrionem ibi Alexandro morante adnotatum, prima tantum parte noctis aspici. Onesicritus dux eius scripsit, quibus in locis Indiae umbrae non sint, Septentrionem non conspici; ex eo loca appellari Ascia, nec horas dinumerari ibi. Et tota Troglodytice umbras bis XLV diebus in anno Eratosthenes in contrarium cadere prodidit.
8 Sic fit, ut vario lucis incremento in Meroe longissimus dies XII horas aequinoctiales, et VIII partes unius horae colligat, Alexandriae vero XIIII horas, in Italia XV, in Britannia XVII, ubi aestate lucidae noctes haud dubie repromittunt id quod cogit ratio credi, solstitii diebus accedente sole propius verticem mundi, angusto lucis ambitu subiecta terrae continuos dies habere senis mensibus, noctesque e diverso ad brumam remoto.
9 Quod fieri in Insula Thule Pythias Massiliensis scribit, VI dierum navigatione in Septentrionem a Britannia distante.' Haec de longitudine dispari solstitialium dierum Plinius intexendo, etiam brumalium dierum quae sit in partibus longitudo subintelligendum reliquit. Sed et noctis utroque tempore quae sit mensura, aeque clarum reddidit, quia necesse est cuiuscunque sint longitudinis dies, simul et nox XXIIII horarum spacium compleant.
10 Sed notandum quod [Add. hoc C.] de Thule aliter scripsit Solinus: 'Thule, inquit, ultima, in qua aestivo solstitio, solo de cancri sidere faciente transitum, nox nulla; brumali solstitio perinde nullus dies.' Quod Plinius quoque in libro septimo non praetermisit: 'Ultima, inquiens, omnium quae memorantur Thule, in qua solstitio nullas esse noctes indicavimus, Cancri signum sole transeunte, nullosque contra per brumam dies. Hoc quidam senis mensibus fieri arbitrantur.'
Beda Venerabilis HOME

bav1448.218 bav1449.154 bmv343.235 bnf1615.102 bnf2389.110 bnf7296.37 bnf13013.101 csg248.142 csg250.255 csg251.89

Beda, De Temporum Ratione, XXX. De aequinoctiis et solstitiis. <<<     >>> XXXII. Causa inaequalitatis dierum eorundem.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 31

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik