monumenta.ch > Beda Venerabilis > 30
Beda, De Temporum Ratione, XXIX. De concordia maris et lunae. <<<     >>> XXXI. De dispari longitudine dierum et vario statu umbrarum.

Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, CAPUT XXX. De aequinoctiis et solstitiis. [

BRID. RAMES. GLOSSAE.---Solstitia et aequinoctia bina putantur, octavo Kalend. Ian. et Iulii, Aprilisque et Octob. VIII, scil. in partibus Capricorni et Cancri, Arietis et Librae. Sed aequinoctialis dies omni mundo aequalis est. Vario autem lucis incremento in Meroe longissimus dies duodecim horas aequinoctiales et octo partes unius horae colligit; Alexandriae vero quatuordecim horas, in Italia duodecim, in Britannia septemdecim; ubi aestate lucidae noctes haud dubie testantur id quod cogit ratio credi, solstitii diebus accedente sole propius vertice mundi angusto lucis ambitu subiecta terrae continuos dies habere senis mensibus, noctesque e diverso, ad brumam remoto: quod fieri in insula Thylae Pythias Massiliensis scribit, sex dierum navigatione in septentrione a Britannia distante.

De aequinoctiis quod octavo Kalend. April. et octavo Kalend. Octob. et de solstitiis quod VIII Kalend. Iuliarum, et VIII Kalend. Ianuar. die sint notanda, multorum late et sapientium saeculi, et Christianorum sententia claret. Cum igitur sol cursum suum indesinenter peragit, et nunquam se instabilitate figat, cur solstitium dicitur? Solstitium dicitur solis statio, non quod stetit aliquando sine motu, sed quod terminos altitudinis vel humilitatis ponat, ut altitudinis ad Aquilonem in Cancro, descensionis ad Austrum in Capricorno, quos nunquam transcendit. Isidorus, in libro Etymologiorum sexto: Canon autem Graece, Latine regula nuncupatur. Regula autem dicta, quod recte ducat, etc.

Non enim nostri tantum temporis, sed etiam legalis et Mosaica decernit institutio, non ante transcensum huius aequinoctii diem festi paschalis esse celebrandum, sicut, attestante Anatholio, evidenter docet Philo et Iosephus. In septimo libro Eusebii Caesariensis Ecclesiasticae Historiae, quam beatus Hieronymus de Graeco in latinum transtulit, cap. 28, sic scriptum invenimus: Multa quoque opuscula Anatholii magnifice composita ad nos usque venerunt, ex quibus dignum mihi videtur de pascha quid senserit ipsius verbis proferre. Est ergo, inquit, in primo anno initium primi mensis Phaminoth 26 die, secundum Macedones Distri mensis 22, secundum Romanos vero XI Kal. April. In qua die invenietur sol non solum conscendisse primam partem, verum etiam quadram iam in ea die habere, id est, in prima ex duodecim partibus. Haec autem particula a prima ex duodecim vernale est aequinoctium, et ipsa est initium mensium, et caput circuli, et absolutio cursus stellarum: quae planetae, id est, vagae dicuntur, ac finis duodecimae particulae, et totius saeculi terminus. Et ideo non parum delinquere dicimus eos qui ante initium hoc novi anni pascha putant esse celebrandum. Sed nec a nobis primis exordium sumit haec ratio. Antiquissime fuisse Iudaeis comprobata demonstratur, et ante adventum Christi observata, sicut evidenter edocent Philo et Iosephus; sed et horum antiquiores Agathobolus, et ab eo eruditus Aristobolus ex Planeada, qui unus ex illis septuaginta senioribus fuit qui missi fuerant a pontificibus ad Ptolomaeum regem Hebraeorum libros interpretari in Graecum sermonem, quique multa ex traditionibus Moysi proponenti regi percunctatique responderunt. Ipsi ergo cum quaestiones Exodi exponerent, dixerunt pascha non prius esse immolandum quam aequinoctium vernale transiret. Aristobolus vero etiam hoc addit, in die paschae non solum observandum esse ut sol aequinoctium vernale transcendat, verum et luna. Cum enim duo sint aequinoctia, inquit, veris et autumni aequis spatiis dirempta, et 14 luna mensis primi sit statuta solemnitas post vesperam, quando luna soli opposita e regione deprehenditur, sicut etiam oculis probare licet, invenitur utique vernalis aequinoctii partem sol obtinens, luna vero e contrario autumnalis. Legi in eorum libris et alia multa de his validissimis assertionibus exposita, quae evidenter ostendunt paschae solemnitatem omni genere post aequinoctium celebrandam.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---De aequinoctiis quod octavo Kalendarum Aprilium. Hactenus de mensibus et lunae effectibus circumstantiisque reliquis dictum est; deinceps Beda prosequitur tempora quae ex solis cursu colliguntur, quae primum sunt quatuor illa temporum discrimina, ver, aestas, autumnus et hiems, quae apud gentes aliquot anni fuerunt; ut enim luna mensem efficit, ita sol annum vertentem cursu suo definit ac praecipuas anni partes. Est autem, ut hoc obiter annorem, varia horum temporum discretio, veris, inquam, aestatis et reliquorum. Nam vulgus et medici aliter ver definiunt, ac alio numero dierum, atque mathematici vel physici. Vulgus mensibus ternis distinguit, ut Martius, Aprilis, Maius, ver constituant, sequentes tres aestatem, et sic reliqui, cum iuxta solis cursus serius haec tempora habeant initia quam mensis; nam naturale initium ac verum est veris ab ingressu solis in Arietis primam partem; aestas a principio cancri usque ad initium Librae; et hinc ad primam Capricorni partem autumnus est; postremo hiems est per reliqua signiferi. Harum partium quaeque dierum est XCI et horarum VII. Initia horum temporum et fines cognosces supra ex tabella de vero motu solis. Alii partes has faciunt inaequales, respicientes solis motum per circulum eccentrum, qui velocior est per imae absidis quadrantes, quemadmodum in scholiis super primum librum docuimus, utunturque hac divisione et veteres alii, et M. Cato de re Rustica, item Varro, ut videlicet a bruma usque aequinoctium dies sint XCXIV, hinc usque ad solstitium dies totidem et semis, a solstitio usque ad aequinoctium vernum XCII et semis, et deinde ad brumam non amplius LXXXVIII, sole scilicet currente per angustiorem eccentri sui quadrantem, veluti figura docet quam posuimus libro I. Eadem divisione video veteres medicos etiam uti.

Sed et Hippocrates ἀρχίατρος Antigono regi scribens. Memoria Beda lapsus est, quod hanc epistolam Hippocrati tribuat, cuius nihil putatur exstare ad Antigonum, sed tribuunt eam epistolam Paulo Aeginetae, quae est apud eum, lib. I Medicinae, cap. 100. Unde hoc loco verba subiicere placuit, quae a Beda incuriose admodum citantur; sunt autem haec interprete Ioanne Andernaco. Caeterum anni solstitia in quibus haec solent ingruere, silentio praetermittenda non sunt, sed quae in singularis alimenta conveniant paucis exsequemur, auspicati ab hiemali

Solstitium hiemale.

Solstitium itaque hiemale usque ad vernum aequinoctium auget in hominibus distillationes humiditatesque, ac propterea calidioribus uti cibis, pleniori potu ac meraciore, atque ex organo bibere oportet, nec non veneri indulgere. Numerantur dies ad aequinoctium nonaginta.

Aequinoctium vernum.

Hoc tempore pituita in hominibus crescit, et dulcis sanies sanguinis usque ad Vergiliarum ortum, eoque tunc maxime succosa acriaque assumi debent; corpus exerceri, venus tutissima est. Sunt autem ad usque Vergiliarum ortum dies sex et quadraginta.

Vergiliarum exortus.

Hoc anni tempus atram bilem ad usque aequinoctium autumnale promovet, quapropter aqua frigida atque odoratis omnibus utendum est. Venus perniciosa, aut innocentius saltem quae de ea praescripsimus adhibeto. Porro sunt ad aequinoctium autumnale dies tres et nonaginta.

Aequinoctium autumnale.

Haec anni pars pituitae copiam generat, tenuesque defluxiones, donec Vergiliae occidant. Convenit enim tunc humores ex capite elicere, atque acerrima, maxime succosa assumere, vomitu non sollicitari, exerceri atque concubitum vitare. Numerantur ad Vergiliarum occasum dies sex et quadraginta.

Vergiliarum occasus.

Hoc tempore pituita ad usque brumam in hominibus redundat; quamobrem acerbissima quaeque, vinum suavissimum, assumere oportet, pinguibus uti et exercitari. Sunt autem ad solstitium hiemale dies quinque et quadraginta.

In occasum Pleiadum. Pleiades stellae sunt septem super Tauri cervices, at sex tantum videntur, cuius rei causa ab Arato est reddita in Phaenomenis: dicuntur autem Graece a pluralitate Pleiades, Latine a vere Vergiliae, quod tunc exoriantur cum sole, id est, ut astronomi loquuntur et poetae, occidunt. Fit autem illud quando sol Tauro vicinus redditur. Sed plura quae ad huius capitis apertiorem intelligentiam faciunt require ex scholiis et schematibus libri de Natura rerum.

]


1 De aequinoctiis, quod octavo Calendarum Aprilium, et octavo Calendarum Octobrium, et de solstitiis, quod octavo Calendarum Iuliarum, et octavo Calendarum Ianuariarum die sint notanda, multorum late et sapientium saeculi, et Christianorum sententia claret. Denique Plinius Secundus, idem orator et philosophus, in libro secundo Naturalis historiae: 'Sol autem, inquit, ipse quatuor differentias habet: bis aequata nocte diei, vere et autumno in centrum incidens terrae, octavis in partibus Arietis ac Librae; bis permutatis spaciis in auctum diei bruma octava in parte Capricorni; noctis vero solstitio totidem in partibus Cancri.
2 In aequalitatis causa obliquitas signiferi est, cum pars aequa mundi super subterque terras omnibus fiat momentis. Sed quae recta in exortu suo consurgunt signa, longiore tractu tenent lucem; quae vero obliqua, ocyore transeunt spacio.' Sed et Hippocrates ἀρχίατρος Antigono regi scribens, per anni spacium qualiter ad praecavendas imbecillitates se observare deberet, ita dicit: 'Itaque exordium incipiamus a solstitio, id est, VIII Calendas Ianuarias, ex qua die humor corporibus crescit usque ad aequinoctium vernum, qui sunt dies XC. Hoc tempus auget hominis phlegma, ex quo frequenter nascitur hominibus catharrus, et distillatio uvae, et punctio laterum, caligo et tinnitus aurium, et odorari nihil possunt.
3 Tali igitur tempore utere calidis et laseratis, et optimis cibis piper habentibus et sinapi, raro lana, caput vero sine intermissione purga; vino indulge, Veneri non parce dies XLV. Proxime sequentes autem sunt ex supradicto dicto die usque ad aequinoctium vernum dies XC, ex supradicto die VIII Calendas Aprilis usque ad VIII Idus Maias sunt dies XLV. His diebus augentur hominibus humores dulces, id est, sanguis.
4 Utere bene olentibus cibis et acerrimis. Item ex die octavo Idus Maias usque in diem octavum Calendas Iulias XLV. His diebus crescit bilis amara, id est, cholera rubea. Utere cibis dulcibus, vino indulge, Veneri parce, ieiunia minime exequere. Item incipit tempus aestivum ex die octavo Calendas Iulias, ipso momento incrementa fellis rubei amittuntur, et cholera nigra adcrescit, quod esse constat usque ad aequinoctium autumni, id est, usque ad tempora frigoris. Utere cibis dulcibus cunctis, et bene olentibus, et frigidioribus, et qui ventrem molliant per dies XC. Ab aequinoctio autem autumni, quod est ex die VIII Calendarum Octobrium usque in diem octavum Calendarum Ianuarium, desinit nigri fellis amaritudo, et humoris crassitudo augetur.
5 Utere cibis calidis et acerrimis omnibus, et abstine Venere, et manus lavabis. Ex die supra scripto usque in occasum Vergiliarum, hoc est, in diem sextum Idus Febr., sunt dies XLVI in occasum Pleiadum. De hac hora hominibus sanguis adcrescit. Convenit ergo comedere laetissimos [An lautissimos?] cibos, et indulgere vino et Veneri: dies sunt ii hiberni XLVII.' Haec quidem gentiles, quibus non dissimilia de tempore etiam perplures Ecclesiae tradidere magistri, dicentes: VIII Calendas Aprilis in aequinoctio verno Dominum conceptum et passum, eumdem in solstitio brumali VIII Calendas Ianuarias natum.
6 Item beatum praecursorem et baptistam Domini VIII Calendas Octobres in aequinoctio autumnali conceptum, et in aestivo solstitio VIII Calendas Iulias natum; addita insuper expositione, quod auctorem lucis aeternae cum cremento lucis temporariae concipi simul et nasci deceret. Poenitentiae vero praeconem, quem oportebat minui, cum inchoata minoratione lucis generari pariter et concipi. Verum quia sicut in ratione paschali didicimus aequinoctium vernale duodecimo Calendarum Aprilium die cunctorum Orientalium sententiis, et maxime Aegyptiorum, quos calculandi esse peritissimos constat, specialiter adnotatur, caeteros quoque tres temporum articulos putamus aliquanto priusquam vulgaria scripta continent esse notandos.
7 Ut enim de aequinoctio verno, quod caput esse memoratarum quatuor mutationum annalium mundi origo docet, breviter loquamur, regula tenet ecclesiasticae observationis, a Nicaeno confirmata concilio, ut Paschae dies ab XI Calendas Apriles usque in VII Calendas Maias inquiratur. Item catholicae institutionis regula praecipit ut ante vernalis aequinoctii transgressum Pascha non celebretur.
8 Qui igitur VIII Calendarum Aprilium die putat aequinoctium, necesse est idem aut ante aequinoctium Pascha celebrari licitum dicat, aut ante octavum Calendarum Aprilium diem Pascha celebrari licitum neget. Ipsum quoque Pascha, quod Dominus pridie quam pateretur cum discipulis fecit, aut IX Calendarum Aprilium die non fuisse, aut ante aequinoctium fuisse confirmet; non enim nostri tantum temporis, sed etiam legalis et Mosaica decernit institutio, non ante transcensum huius aequinoctii diem festi paschalis esse celebrandum, sicut, attestante Anatholio, evidenter docet Philo et Iosephus, sicut eorum antiquiores AGATHOBOLUS, et ab eo eruditus ARISTOBOLUS ex Paneade, qui unus ex illis LXX senioribus fuit qui missi fuerunt a Pontificibus ad Ptolemaeum regem Hebraeorum libros interpretari in Graecum sermonem, quique multa ex traditionibus Moysi proponenti regi percunctantique responderunt.
9 Ipsi ergo cum quaestiones Exodi exponerent, dixerunt Pascha non prius esse immolandum quam aequinoctium vernale transiret. Unde nos necesse est, ob conservandam veritatis regulam, dicamus aperte, et Pascha ante aequinoctium tenebrasque devictas non immolandum, et hoc aequinoctium duodecimo Calendarum Aprilium diei veraciter adscribendum, sicut non solum auctoritate paterna, sed et horologica consideratione docemur; sed et caetera tria temporum huiusmodi confinia simili ratione aliquot diebus ante octavum Calendarum sequentium esse notanda.
Beda Venerabilis HOME

bav1448.218 bav1449.150 bmv343.232 bnf1615.99 bnf2389.110 bnf7296.33 bnf13013.99 csg248.140 csg250.251 csg251.87

Beda, De Temporum Ratione, XXIX. De concordia maris et lunae. <<<     >>> XXXI. De dispari longitudine dierum et vario statu umbrarum.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 30

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik