monumenta.ch > Beda Venerabilis > 26
Beda, De Temporum Ratione, XXV. Quando vel quare luna vel prona, vel supina, vel videatur erecta. <<<     >>> XXVII. De magnitudine, vel defectu solis et lunae.

Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, CAPUT XXVI. Qua ratione luna cum sit situ inferior, superior sole aliquoties videatur. [

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Nec mirari opus est. Docet hoc capite Beda ex ratione optica lunam (quae longe terris est vicinior atque sol) aliquando videri sole altiorem a terris, quod cum non sit revera, facit tamen loci qualitas et videndi ratio ut sic necesse sit videri, quemadmodum ex ipsis disciplinae penetralibus docebimus paulo post.

Denique multi philosophorum. Haec ad verbum sumpta ex secundo libro Plinii, naturalis Historiae, cap. 21, integro. Advertendum autem est, ex duabus his opinionibus de siderum intervallis, veriorem esse Pythagoricam, cum qua etsi plus quadrat recentior astrologia, multum tamen ab hac Pythagorica sententia abest. Scribit enim Alphraganus, quem nunc plurimum sequuntur, lunam esse a terra C. IX MXXXVII.M. pass. Quod est hinc usque ad solem complectitur III.M.DXXXM.IXC.LXIII M. pass., id est, decies ter centena octingenta millia noningenta sexaginta tria millia pass., quod nec ad Pythagoram, nec ad aliam ullam opinionem quadrat; nam intervallum lunae et solis tricies amplius est quam a terra usque ad lunam.

Siquidem signifer idem CCC quidem LXV partibus et quadrante per coeli ambitum longus. Partes hoc loco intelliges non ut vulgo nunc gradus, sed quantum spatii sol quotidie in signifero peragit, alioqui semper partes intelligimus trigesimam signi dodecamorii portionem.

Harum duas tantum medias sol. Ex Plinio haec quoque sumpta sunt de Catholicis siderum, sed isthic legitur: Martis stella quatuor medias, Iovis mediam et super eam duas, Saturni duas ut sol. Verum iam satis constat solem per mediam signiferi partem incedere, quam eclipticam vocant, sine aliqua inclinatione ad Septentriones vel ad meridiem; legendum igitur est secus forte ad hunc modum: At sol nullas, seu alia quaedam solis evagatio intelligenda est, quae fit per absides sursum et deorsum; utcunque res habet, Beda non recte hunc locum suo themati accommodat.

Pharis suis quaeque suspensae. Pharos vocat coronides illas in quibus lucernarum ambitus ab uno usque ad fastigium sic sunt dispositi, ut continuo superiores angustiores inferioribus pyramidis, seu turris formam ostendant, quales suspenduntur ex laquearibus sacrarum aedium, seu quales succenduntur in sacris funebribus: probat autem ex videndi ratione quod magnitudinum quae aeque sublimes sunt hae quae propiores sunt fastigio appareant altiores. Veluti in aedificiorum contignationibus, quae pars remotior est ab aspectu humilior ea esse videtur, quae propior sublimior, quemadmodum Euclides quoque docet in Opticis. Sit, verbi gratia, in subiecto schemate oculus B, sub ipso FD plano positus, a quo exeuntes radii, unus quidem BD, alter BC, tertius BF, humillima omnium, quae ex puncto B ad ipsum planum eminens, scilicet DF, est linea BF, atque etiam linea BC humilior est linea BD; linea enim DC spectatur per geminos radios qui sunt BD et BC, atque ipsum CF spectatur per radios BC et BF; quare DC necesse est humilius spectari quam CF.

]


1 Nec mirari opus est, cum lunam per Australia signa currentem, multo inferius ac vicinius terrae quam solem, cum iisdem moratur in partibus, circuire viderimus, quia videlicet multo inferius non solum sole, sed et Venere ac Mercurio, quae infimae stellarum sunt, luna in confinio aeris huius turbulenti et puri decurrit aetheris.
2 Denique et multi philosophorum solem abesse a luna undeviginti partes, quantas lunam ipsam a terra prodiderunt. Pythagoras vero, vir sagacis animi, a terra ad lunam CXXVI millia stadiorum esse collegit, ad solem ab ea duplum, inde ad duodecim signa triplicatum. Sed merito quaerere ac mirari sollicitus quisque potest quare luna in solstitiali circulo decurrens, tanto altior aestivo sole currere, quanto breviores videatur facere umbras.
3 Unde paucis intimandum est quod hunc lunae progressum ultra solem in utraque coeli plaga, et australi videlicet et septentrionali, signiferi gignat latitudo, porro in Australi ipsa quoque lunae eiusdem deiectio iuvet. Siquidem signifer idem CCC quidem LXV partibus et quadrante per coeli ambitum longus, sed XII est partibus latus; harum duas tantum medias sol, luna omnes pervagari consuevit.
4 Quae cum Australes illius devenit in locos, aliquanto humilior hyberno sole apparet, non solum quia vicinior est terrae, sed etiam quia quinque fere partibus aliquoties, sive etiam sex solaris cursus terminos in meridiem transiit; et quanto amplius interiora Austri penetrat, tanto deiectior nostris, qui eam ab Aquilone speculamur, patet obtutibus.
5 At cum solstitiali graditur in circulo, aliquanto saepe elatior sole videtur aestivo, quia cum propinquior sit terrae quam sol, quinque etiam vel sex partibus aliquando solis terminos ad Aquilonem transcendit, et idcirco nostris obtutibus, qui in terra positi utrumque sidus de inferioribus aspectamus, tanto eminentior coeli culmina petere videtur quanto magis boreales sese recipit in partes.
6 Quod hoc probabitur exemplo: Intrabis noctu in aliquam domum praegrandem, certe ecclesiam, longitudine, latitudine et altitudine praestantem, et innumera lucernarum ardentium copia pro illius cuius natalis est martyris honore repletam, inter quas duae maximae ac mirandi operis pharis suis quaeque suspensae ad laquearia catenis, sed quae tibi ex iis intranti vicinior, ipsa quoque est subiacenti pavimento vicinior; tanta autem vastitas domus, tanta est longe distantium celsitudo pharorum, ut magis nocturno visu lucem comasque flammarum, quam ipsa ignium valeas vasa dignoscere: nimirum ubi pharis appropinquare incipiens, recto intuitu oculos ad pharos, et per pharos ad contra posita laqueariorum vel parietes loca sustuleris, illa tibi altior, quae vicinior est pharus apparebit; et quanto accesseris, tanto tibi quae submersior est videbitur esse suspensior, donec, perspecta certius veritate, cuncta ut sunt posita cognoscas.
7 Ita ergo et nos infra duo magna coeli luminaria siti, quia utrumque habemus ad meridiem, quo hoc quod inferius est in septentrionem se subrigendo magis magisque nobis appropiat, eo nobis oculos ad illa et per illa dirigentibus ad coelum, videtur esse illud sublimius, quod deiectius incedere manifesta ratione patebit.
Beda Venerabilis HOME

bav1448.218 bav1449.140 bmv343.224 bnf1615.91 bnf2389.110 bnf7296.26 bnf13013.93 csg248.135 csg250.240 csg251.82

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik