Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, CAPUT XXV. Quando vel quare luna vel prona, vel supina, vel videatur erecta.
1 | Sunt qui, auras explorare conati, dicant lunam novam, quoties supino cornu utroque videatur, tempestuosum mensem; quoties erecto uno, serenum portendere. Quod longe aliter esse naturalis ratio prodit. Quid enim? numquid credibile est lunae statum, qui fixus in aethere permanet, pro subiacentium mutatione flabrorum, vel nubium posse aliorsum quam fuerat converti, et eam quasi futurae metu tempestatis aliquanto altius cornu, quam naturae ordo poscebat attollere? |
2 | Maxime cum non omnibus in terris idem fluctuantium possit existere flatus aurarum, lunae autem status idem, eademque sit pro variante solis digressu conversio. Dicunt enim eam, sicut et beatus Augustinus in expositione psalmi decimi docet, non habere lumen proprium, sed a sole illustrari. Sed quando cum illo est, eam partem ad nos habere, qua non illustratur, et ideo nihil in ea lucis videri; cum autem incipit ab illo recedere, illustrari ab ea etiam parte quam habet ad terram, et necessario incipere a cornibus, donec fiat quindecima contra solem. |
3 | Tunc enim sole occidente oritur, ut quisquis occidentem solem observaverit, cum eum coeperit non videre, conversus ad orientem lunam surgere videat, atque inde ex alia parte, cum ei coeperit propinquare, illam partem ad nos convertere, qua non illustratur, donec ad cornua redeat, atque inde omnino non appareat, quia tunc illa pars quae illustratur sursum est ad coelum, ad terram autem illa quam radiare sol non potest. |
4 | Cum ergo die crescente sol a meridianis plagis ad boreales paulatim partes ascenderit, necesse est luna, quae eo tempore nata est, ociori transitu solem ad borealia signa praecurrat; atque ideo cum nova post occasum solis videtur, quae ad septentrionem solaris occasus occasura est, nimirum non iuxta, sed supra solem sita est, quo inferiora eius illustrante, aequalia pene cornua protendere et instar navis supina ire videtur. |
5 | At reverso post solstitium aestivum ad inferiora et australia cursu solis, luna quoque illis nata mensibus, ad inferiora cursum tendat necesse est, unde fit ut quae ad australem partem solis, qui occiderat, occasura est, absque ulla dubietate cum primo post occasum solis apparet, non iam supra illum, sed iuxta illum ad meridiem posita videatur. |
6 | Atque ideo aquilonalia eius latera sole aspectante cernuntur erecta progredi; semper enim luna aversis a sole cornibus, rotundam sui partem pandit ad illum, cuius rationis ordine agitur, ut quo dies longior, eo sit nova luna excelsior; et quo brevior atque ad meridiem declivior est dies, eo deiectior nova luna cernatur. Et inde vulgi crevit opinio lunam, cum supina et celsior incedit, turbines tempestatum; cum vero erecta, et in austros deiectior, tranquillitatem designare, quia is nimirum status est anni vertentis, ut sex mensibus, quibus decrescit dies, multo clementior sit aeris motus, quam reliquis sex. |
7 | Eadem ratio est etiam lunae decrescentis, quare matutino in exortu nunc erecta, nunc supina appareat. Eadem cur interdiu saepe prona procedat, nimirum solis eam radiis superiore ex loco tangentibus. Non ergo lunae conversio, quae naturalis est et fixa, potest futuri mensis portendere statum. Sed qui curiosi sunt huiusmodi rerum, coloris vel eius, vel solis, vel coeli ipsius, aut stellarum, sive nubium mutatione, vel aliis quibuslibet indiciis saepe, statum aeris qui sit futurus explorant. |
8 | Denique lunam quartam, si pura fuerit, neque obtusis cornibus, dare reliquis diebus usque ad exactum mensem indicium serenitatis existimant, et caetera talia. |