1 | Quod si adeo quis deses vel hebes est, ut absque omni labore computandi lunae cursum scire voluerit, innitatur alphabetis quae in annali videt libello iuxta cursum distincta lunarem, ubi duos lunae circuitus, id est, quinquagenos et novenos dies terna tenent alphabeta; et quamcunque litteram luna in hac aetate semel habet, eamdem per totum annum simili modo notatam in eadem semper aetate habere non desinit, nisi forte, quod tamen raro accidit, embolismorum haec ratio immutet. |
2 | Verbi gratia, anno tertio cycli decennovenalis, luna quae triginta dies habitura est, semper ab a nudo incipit, secunda est in b, tertia in c, similiter nudis, id est, nullo puncto adnotatis, et sic ex ordine suam littera quaeque servat aetatem lunae. Item luna, quae undetriginta dies habitura est, ab l subnotato incipiens, secunda semper in m, tertia in n, simili figura notatis, et sic ex ordine recurrens luna suam cuique litterae restituit aetatem. Discernendi enim gratia primum de ternis alphabetum nudis utrinque litteris, secundum subnotatis, tertium supernotatis, determinandum providit antiquitas. |