monumenta.ch > Beda Venerabilis > 21
Beda, De Temporum Ratione, XX. Quota sit luna in Calendas quasque. <<<     >>> XXII. Argumentum de qualibet luna vel feria.

Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, CAPUT XXI. Quae sit feria in Calendis. [

BRID. RAMES. GLOSSAE.---Caeteris vero annis addes concurrentes, quotquot in praesenti fuerint annotati ad regulares mensium singulorum. Quotquot, id est, numerum feriae. In quota feria nonus dies, ante Kalend. April. Sabbatum, quia non semper, sed raro fit ut nonus dies ante Kalend. April. adveniat in sabbato. Cum concurrentem, quem Aegyptii inchoant ad Kalend. Mart. Romani inchoant duobus mensibus ante, id est, a Kalend. Ianuar et Februar, coniungentes eum concurrentem cum regularibus Ianuarii, qui sunt duo secundum Romanos, et cum regularibus V Februar., qui sunt V similiter apud Romanos. Sed tamen memento in omni bissextili anno unum subtrahere ex eo numero, id est, de regularibus Ianuarii et Februarii, et tunc erunt Kalend. apud eos sicut et apud Aegyptios, in capite Ianuarii et Februarii, in aliis vero non est opus.

]


1 Simile autem huic tradunt argumentum ad inveniendam diem Calendarum promptissimum, ita duntaxat, ut aliis utens regularibus, quod in hoc per epactas facis, in illo facies per concurrentes septimanae [C. Septem] dies. Habet ergo regulares Ianuarius II, Februarius VI, Martius V, Apriles I, Maius III, Iunius VI, Iulius I, Augustus IIII, September VII, October II, November V, December VII. Qui videlicet regulares hoc specialiter indicant, quota sit feria per Calendas, eo anno quo septem concurrentes adscripti sunt dies; caeteris vero annis addes concurrentes quotquot in praesenti fuerint adnotati ad regulares mensium singulorum, et ita diem Calendarum sine errore semper invenies.
2 Hoc tantum memor esto, ut cum imminente anno bissextili unus concurrentium intermittendus est dies, eo tamen numero quem intermissurus es in Ianuario Februarioque utaris, ac in Calendis primum Martiis per illum qui circulo continetur solis computare incipias. Cum ergo diem Calendarum, verbi gratia, Ianuariarum quaerere vis, dicis Ianuarius II, adde concurrentes septimanae dies, qui fuerunt anno quo computas, utpote III, fiunt quinque, quinta feria intrant Calendae Ianuariae.
3 Item anno qui sex habet concurrentes, sume V regulares mensis Martii, adde concurrentes sex, fiunt undecim; tolle septem, remanent quatuor; quarta feria sunt Calendae Martiae.
Beda Venerabilis HOME

bav1448.218 bav1449.132 bmv343.218 bnf1615.85 bnf2389.110 bnf7296.19 bnf13013.89 csg248.131 csg250.232 csg251.78

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik