monumenta.ch > Beda Venerabilis > 19
Beda, De Temporum Ratione, XVIII. De lunae discursu si quis signa ignorat. <<<     >>> XX. Quota sit luna in Calendas quasque.

Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, CAPUT XIX. De eodem si qui computare non didicerunt. [

BRID. RAMES. GLOSSAE.---Siquidem totam annalis circuitus seriem accrescit. Luna moratur in uno quoque signo duobus diebus, et sex horis et bisse, id est, duas tertias partes unius horae. Bisse ergo repetitae duodecies efficiuntur octo horae in anno, ex quibus octo horis per tres annos crescit dies unus. Sed tamen ille dies non invenitur in pagina regulari, quamvis in annali inveniatur locus vacuus inter o et a in tertio loco. De sex vero horis crescit in quarto signo, et propterea quartum signum multiplicatur semper ter. Has, scilicet litteras. Sed alternis apposuimus, id est, intervalla fecimus ibi, unam scilicet in ea relinquendo vacuam. Plures enim dies sunt in circuitu lunae in alphabetis, quia non singulis diebus apposuimus eidem operi, id est, annali libello. Quot enim litteras capit, tot etiam annos comprehendit.

De pagina regulari.

Quare non invenitur locus vacuus inter o et a tertia vice in regulari, sicut invenitur in annali serie? Ideo non invenitur, quia viginti septem diebus et octo horis luna zodiacum percurrit, et littera uniuscuiusque diei, vel locus vacuus in pagina regulari est, et idem alphabetum tredecies computatur in uno anno. Et si locus vacuus fuisset, viginti octo dies invenirentur in unoquoque circuitu, et hinc maximus crevisset error, si inter o et a locus fuisset vacuus. Item quaeritur quomodo in pagina regulari invenitur illud sidus, quod per locum vacuum inter o et a significatur in annali serie in tertio circuitu, cum nullus locus vacuus in illa pagina invenitur? Ad hoc breviter respondere possumus, quod inter o et a illud sidus cognoscitur similitudine bissexti, cui nullus locus est vacuus in annali serie, sed inseritur inter duos dies solares, id est inter septimum et sextum Kalend. Mart., in loco VI Kalend. Mart. Item quaeritur quare quartum sidus in alphabeto semper ter scriptum invenitur in pagina regulari? Et ad hoc respondere possumus quod ideo ter scribitur unum sidus, propter integrum diem, qui de sex horis quater repetitis unicuique sideri nascitur. Illi igitur sideri in quo tunc luna moratur ille dies deputatur, id est, quarto semper sideri. Item quaeritur utrum tres dies computantur in aliquo signo, quod ter scriptum non est in pagina regulari. Computatur utique in tertio circuitu lunari, ubi est locus vacuus inter o et a in annali serie. Item quaeritur utrum computantur quatuor dies in signo? Utique computantur, quando ter scribitur unum signum propter sex horas suprascriptas. Et illi sideri computatur ille dies qui nascitur de bisse, id est, de octo horis tertio repetitis. Scrutare septimum et octavum annum et decimum sextum, et decimum septimum, et decimum octavum. Item quaeritur quare unum alphabetum tredecies in annali serie scribitur in uno anno, sed tredecim vicibus non iteratur unum alphabetum? Sic etiam illud solvitur, quod propter numerum solarium dierum, quibus sol signiferum circuit, unum alphabetum tredecies iterat in annali serie, hoc est, in CCCLXV diebus et quadrante. Viginti septem vero diebus et octo horis, sicut supra diximus, signiferum circumvolat. Ideo non est necesse ut idem alphabetum iteretur ad significandos eosdem dies, ut eadem signa monstrentur. Item quaeritur quare non ab a inchoat alphabetum uniuscuiusque anni in pagina regulari? Sic solvitur: Si ab a semper inchoasset, Arietis sidus significaretur semper, et illo sidere in quo luna moratur in primo anno decennovenalis circuli, quando est nona luna in Kalend. Ianuarii, sub eodem sidere ponitur a, id est, sub Ariete; et in eodem sidere in quo luna moratur in secundo anno supradicti circuli, quando est vigesima luna in Kalend. Ianuarii, id est, Virginis signo, sub quo inscribitur a, sic et reliqua. Item quaeritur quare Aries inscribitur in fine anni, et in principio eiusdem? Hoc item ideo agitur, quia in extrema parte Arietis luna pervolat, quando est nona luna in Kalend. Ianuarii. Item repetitis octo horis, quia luna moratur in unoquoque signo duobus diebus et sex horis, et bisse, id est duabus partibus unius horae. Bisse ergo repetitis duodecies efficiuntur octo horae in anno. Ex quibus octo horis per tres annos crescit unus dies. Sed tamen illa dies non invenitur in pagina regulari, quamvis in annali invenitur locus vacuus inter o et a in tertio loco. De sex vero horis crescit dies in quarto signo, et propterea quartum signum multiplicatur semper ter. Itemque, si vis invenire in quo loco debent triplicari signa, dicito quia zodiacum circulum viginti septem diebus et octo horis perlustrat. Qui ternarius quarta pars est duodenarii. Omissis, id est, octo horis, quae per ternos annos increscendo diem integrum efficiunt, propterea in quarto loco triplicari debent signa.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Incipit Beda hoc loco aperire usum tabularum quae in principio operis summa diligentia positae sunt, et primum sextae, quam signavimus, nota F; dedimus autem operam ut exemplar vetustissimum, ac accuratissime in his tabellis pictum, ad litteram imitaremur, nisi quo loco ex vetustate consumptis occurendum fuit, seu ubi Graeci characteres pro illo saeculo male erant scripti. Quod si ex hac Bedae explicatione usum deprehendere nequis, consule ea quae ibi breviter apposuimus singulis indicibus.

]


1 Si quis vero etiam calculandi minus idoneus lunaris tamen circuitus existit curiosus, et huic ad capacitatem ingenioli sui commodamus argumentum, quo id quod quaerit inveniat: siquidem totam annalis circuitus seriem, quae duodecim mensibus continetur, alphabetis distinximus, ita duntaxat, ut primus et secundus ordo vicenos et septenos dies, tertius autem uno amplius complectatur, illo videlicet qui de tertio repetitis VIII horis superfluis accrescit.
2 Et ut diebus quos signare volebamus litterae sufficerent, non singulis has diebus, sed alternis apposuimus, atque ideo non ultra o litteram alphabetum tangere opus erat. Praeposuimus eidem operi paginam regularem, quae X et IX alphabeta huiusmodi a diversis literis inchoantia, totidem annorum circuli decennovenalis caperet, simul et mensium singulorum signorumque vocabula duodecim, quae hoc ordine disposita est, iuxta numerum dierum quibus luna zodiacum pervolat: XXVII lineas habet in longitudine, nominibus signorum ante, nominibus vero mensium retro adnotatas, ut qui signorum imperitus est ex mensium tamen notitia possit invenire quod quaerit; X vero et IX habet in latitudine lineas quae ordinem decennovenalis circuli supra adnotato annorum numero praemonstret. Cum igitur anno quolibet diem quemlibet quo in signo vel cuius mensis in partibus lunam habeat scire volueris, aperto Codice nota litteram, quae eidem sit praeposita diei, et recurrens ad regularem paginam, in qua litterarum est distincta congeries, eodemque statim anno ex titulo frontis invento, illam quam quaerebas litteram eiusdem diei invenies, atque ante ac retro inspiciens, quod signum quemve mensem e regione habeat adnotabis.
3 Ponamus aliquod quod ad caetera, lector, convalescat exemplum. Quaeris ubi sit luna, verbi gratia, in Cal. Aprilis anno VI circuli decennovenalis: aperi Codicem, quaere diem Calendarum memoratarum, invenies e litteram praescriptam; recurre ad paginam regularem, videbis annum VI, perspecto eius alphabeto, e litteram reperies, circumfer oculos ad latera, hinc geminorum extrema, illinc Iunii mensis initia deprehendes esse notata.
4 Et sive eruditus, sive simplex es lector, palam te quod cupiebas investigasse laetaberis. Insuper et toto illo anno quibuscunque diebus e litteram videris adscriptam, sive crescentem, seu decrescentem, in iisdem coeli partibus lunam noveris esse conversatam. Non enim in hoc argumento, in detrimento an cremento suae lucis, in adverso an in coitu solis sit posita luna requiris, sed et si hoc scire desideras, aderit argumentum vetusta Aegyptiorum observatione traditum.
Beda Venerabilis HOME

bav1448.218 bav1449.127 bmv343.214 bnf1615.82 bnf2389.110 bnf7296.16 bnf13013.87 csg248.129 csg250.227 csg251.75

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik