Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, CAPUT XIV. De mensibus Graecorum.
1 | Sed et Graeci et Aegyptii, de quibus supra diximus, nullam in suis mensibus Calendarum, Nonarum, Iduum distinctionem observant. Verum ab incipiente cuiusque mensis exordio usque ad terminum eius, crescente simpliciter et inenarrabiliter dierum concurrentium ordine, computando perveniunt. Si quidem Graeci (nam de Aegyptiorum anno et mensibus supra disseruimus), mutatis ex tempore et correctis praedictarum intercalationum ambagibus cunctis, fixum in duodecim mensibus anni vertentis ordinavere circulum, quorum plerique a Calendis Decembribus suum inchoantes annum, eodem quo Romani menses suos dierum numero perstringunt: nil quidem de Romanorum, ut praefati sumus, Calendis, Nonis, vel Idibus curantes, sed a primo usque ad extremum diem, augescente paulatim numero, singulum quemque mensem computantes. |
2 | Vocatur autem apud eos ipse December ἐλαφηβολιὼν, Ianuarius νυχίων, Februarius θαργιλίων, Martius δίστρος, Aprilis ξαντικὸς, Maius ἀρτεμΐσιος, Iunius διέσιος, Iulius πάνεμος, Augustus λῶος, September γορδιαῖος, October ὑπερβερεταῖος, November διὸς. Quo illos ordine annum observare, vel menses, et nuper transmissus ad nos de Roma computus eorum annalis ostendit, et canones qui dicuntur Apostolorum idem antiquioribus litteris edocuere, ubi duodecimus dies mensis ὑπέρβερεταῖον IV Iduum Octobr. |
3 | esse memoratur, quo utique colligitur utrumque mensem pariter incipere, qui uterque diem duodecimum habere probatur eumdem. Quibus etiam liber sancti Patris Anatolii, quem de Pascha composuit, astipulatur, ubi scriptum est: 'Est ergo in primo anno initium primi mensis, quod est decem et novem annorum circuli principium, secundum Aegyptios quidem mensis Phamenoth vigesimo sexto die, secundum Macedones Distri mensis vigesimo secundo, secundum Romanos vero undecimo Calend. April.' Hic enim vigesimam secundam diem Distri mensis aeque vicesimam secundam Martii fore commendans, indicat manifeste quia simul uterque mensis initium sumit. Et ne quis dicat quod Anatolius in hac sententia non scripserit undecimo Calendas, sed octavo Calendas Apriles, convincet hoc non ita esse mensis Aegyptiorum Phamenoth, cuius vigesima sexta dies, non octava Calendarum, sed undecima Calendarum Aprilium dies est; utrique autem, id est, et qui octava Cal. et qui undecima Cal. Apriles, in Anatolio legunt, vigesimam sextam diem Aegyptii mensis in eadem sententia habent annotatam, quae absque ulla dubietate in undecimo Calend. April. devenire probatur, iuxta quod superius eorum annalem describentes signavimus. |