monumenta.ch > Beda Venerabilis > 13
Beda, De Temporum Ratione, XII. De mensibus Romanorum. <<<     >>> XIV. De mensibus Graecorum.

Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, CAPUT XIII. De Calendis, Nonis et Idibus. [

BRID. RAM. GLOSSAE.---Priscis temporibus pontifici minori haec providentia delegabatur. Id est, tendebatur, committebatur, vel credebatur. Visumque, scilicet eius lunae sidus, vel visum, id est, visionem et apparitionem. Regi sacrificulo, id est, pontifici maiori, qui causa adulationis ita vocabatur a rege, id est, a seniore et maiore pontifice. Idem pontifex, id est, minor. Calabram, id est, vocatricem, quae casae Romuli proxima est, quot numero dies a Kalendis ad Nonas superessent, pronuntiabat, scilicet utrum quinque dies an septem. Curiae Calabrae nomen loci. Quintanas, scilicet Nonas. Et hinc, id est, ex ista re. Ipsi curiae et classi, scilicet Calabrae, quia classis Graece, Latine vocatio. Vocaretur, id est, kalaretur. Feriarum, solemnitatum. Scituros, id est, interrogaturos. Quasi novae initium observationis, id est, a nova observatione; ab eo die, id est, a Nonis. Putarentur, scilicet com. Dividit, id est, separat. Dividere est, scilicet Latina lingua. Valde divisas, scilicet a viro. Idea Graece, species vel forma Latine. Ea die, id est, in Idibus. Kalendas cum legimus, scilicet quamvis Hebraei non habeant Kalend., tamen Romani per suum proprium verbum nominant initia mensium eorum. Numerorum, libri Moysi, qui liber Numeri dicitur.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Notandum quod in Scriptura sacra Kalendas cum legimus. Graecia non habet Kalendas, sed initia mensium sunt apud eos νουμήνια; unde proverbio cum volumus rem significare nunquam futuram, dicimus: ad Kalendas Graecas.

]


1 Priscis temporibus pontifici minori haec providentia delegabatur, ut novae lunae primum observaret aspectum, visumque regi sacrificulo nunciaret. Itaque sacrificio a rege et minore pontifice celebrato, idem pontifex calata, id est, vocata in Capitolium plebe, iuxta curiam Calabram, quae casae Romuli proxima est, quot numero dies a Calendis ad Nonas superessent, pronunciabat, et quintanas quidem dicto quinquies verbo καλῶ septimanas repetito seties praedicabat.
2 Verbum autem καλῶ Graecum est, id est, voco; et hunc diem qui ex his diebus qui calarentur primus esset, placuit Calendas vocari; hinc et ipsi curiae ad quam vocabantur Calabrae nomen datum est, et classi, quod omnis in eam vocaretur populus. Ideo autem minor pontifex numerum dierum qui ad Nonas superessent calando prodebat, quod post novam lunam oportebat Nonarum die populares, qui in agris essent, confluere in urbem, accepturos causas feriarum a rege sacrorum, sciturosque quid esset eo mense faciendum.
3 Unde quidam hinc Nonas existimant dictas, quasi novae initium observationis, vel quod ab eo die semper ad Idus novem dies putarentur. Porro Idus vocari placuit diem, qui dividit mensem. Iduare enim Etrusca lingua dividere est; unde vidua, quasi valde idua, id est, valde divisa; aut vidua, id est, a viro divisa. Nonnullis placet Idus dictas vocabulo Graeco, a specie; quae apud illos εἰδέα vocatur, quod ea die plenam speciem luna demonstret.
4 Notandum autem quod in Scriptura sacra Calendas cum legimus, nihil aliud quam novae ortum lunae intelligere debemus, iuxta illud Numerorum: In Calendis autem, id est, in mensium exordiis, offeretis holocausta Domino. Quia nimirum Hebraei, ut supra dictum est, non alia mensium exordia quam Neomenias, id est, novilunia, norunt.
Beda Venerabilis HOME

bav1448.221 bav1449.113 bmv343.205 bnf1615.72 bnf7296.11 bnf13013.82 csg248.123 csg250.213 csg251.67

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik