Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, CAPUT X. De hebdomada aetatum saeculi.
1 | Octava species hebdomadis uniformis, et sola sine circuitu revolutionis exstans, ad figuram per omnia primae hebdomadis labentibus huius saeculi conficitur aetatibus. Prima enim die facta est lux, et prima aetate homo in paradisi amoenitate locatur. Divisa luce a tenebris factum est vesperum, et, separatis Dei filiis a semine nequam, non longe post natis gigantibus, corrupta est omnis terra, donec Creator, poenitens se hominem fecisse, mundum diluvio perdere disponeret. |
2 | Secunda die firmamentum in medio libratur aquarum; secunda aetate arca in medio fertur aquarum, hinc fonte abyssi supportata, illinc coeli cataractis compluta, quae habuit vesperam, quando filii Adam pedes ab Oriente moventes qui in construenda superbiae turre convenerant, linguarum divisione multati, et ab invicem sunt dispersi. Tertia die, aquis in congregationem unam coactis, apparuit arida, sylvis herbisque decora; et tertia aetate firmatis in cultu daemonum nationibus, Abraham patriarcha cognationem patriamque deserens, sanctorumque semine fecundatur. |
3 | Advenit et vespera quando gens Haebrea, malis coacta prementibus, contra Dei voluntatem regem sibi petit, qui, mox ordinatus, primo Domini sacerdotes prophetasque trucidat, postmodum ipse cum tota gente gladio periit Allophylorum. Quarta die coelum luminaribus ornatur; quarta aetate gens illa coelesti fide inclyta, regno David et Salomonis gloriosa, templi etiam sanctissimi altitudine totum nobilitatur in orbem. |
4 | Sed accepit et vesperam, quando, crebrescentibus peccatis, regnum illud a Chaldaeis dissipatum, templum dirutum, et tota gens est Babyloniam translata. Quinta die pisces avesque aquis eductae; hi patriis manent undis, illae aera terramque pervolant; quinta aetate multiplicatus in Chaldaea populus Israel, pars coelestium desideriorum pennis fulta Hierosolymam petunt, pars volatu destituta virtutum inter Babyloniae fluenta resident. |
5 | Successit et vespera, quando, imminente iam Salvatoris adventu, gens Iudaea propter scelerum magnitudinem Romanis tributaria facta, insuper et alienigenis est regibus pressa. Sexta die terra suis animantibus impletur, et homo primus ad imaginem Dei creatur, moxque ex eius latere dormientis sumpta costa femina fabricatur; sexta aetate, praeconantibus prophetis, Filius Dei in carne, qui hominem ad imaginem Dei recrearet, apparuit, qui obdormiens in cruce, sanguinem et aquam de latere, unde sibi Ecclesiam consecraret, emanavit. Huius aetatis vespera caeteris obscurior in Antichristi est persecutione ventura. |
6 | Septima die, consummatis operibus suis, Deus requievit, eamque significans, Sabbatum nuncupari praecepit, quae vesperam habuisse non legitur. Septima aetate iustorum animae post optimos huius vitae labores in alia vita perpetuo requiescunt, quae nulla unquam tristitia maculabitur, sed maior insuper resurrectionis gloria cumulabitur. Haec aetas hominibus tunc coepit, quando primus martyr Abel, corpore quidem tumulum, spiritu autem Sabbatum perpetuae quietis intravit. |
7 | Perficietur autem, quando, receptis sancti corporibus in terra sua duplicia possidebunt, laetitia sempiterna erit eis, et ipsa est octava, pro qua VI Psalmus inscribitur, credo quia in sex huius saeculi aetatibus pro septima vel octava illius saeculi aetate est supplicandum. In qua quia iusti gaudia, sed reprobi sunt supplicia percepturi, Psalmus hic ingenti pavore incipit, currit, finitur: Domine, ne in ira tua arguas me, etc. |