Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, CAPUT IX. De hebdomadibus LXX propheticis.
1 | Septima species hebdomadis est, qua propheta Daniel utitur, more quidem legis septenis annis singulas complectens hebdomadas, sed nova ratione ipsos annos abbrevians, duodenis videlicet mensibus lunae singulos determinans; embolismos vero menses, qui de annuis XI epactarum diebus adcrescere solent, non lege patria tertio vel altero anno singulos adiiciens, sed ubi ad duodecimum numerum augescendo pervenirent, pro integro anno pariter inserens. Hoc autem fecit non veritatis cognitionem quaerentibus invidendo, sed prophetiae more ipsum quaerentium exercendo ingenium, malens utique suas margaritas a filiis clausas fructuoso sudore investigari, quam profusas a porcis fastidiosa despectione calcari. Verum ut haec apertius elucescant, ipsa iam angeli ad prophetam dicta videamus: Septuaginta, inquit, hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur sanctus sanctorum. |
2 | Nulli dubium quin haec verba Christi incarnationem designent, qui tulit peccata mundi, legem et prophetas implevit, unctus est oleo laetitiae prae participibus suis, et quod hebdomades LXX per septenos annos distinctae CCCC et XC annos insinuent. Sed notandum quod easdem hebdomadas non simpliciter adnotatas sive computatas, sed abbreviatas asserit, occulte videlicet lectorem commonens ut breviores solito annos noverit indicatos. |
3 | Scito ergo, inquit, et animadverte ab exitu sermonis, ut iterum aedificetur Hierusalem, usque ad Christum ducem hebdomades VII, et hebdomades LXII erunt, et rursus aedificabitur platea et muri in angustia temporis. Esdra narrante, didicimus quod Neemias cum esset pincerna regis Artaxerxis, XX anno regni eius, mense Nisam, impetravit ab eo restaurari muros Hierusalem, templo multo ante Cyro permittente constructo; ipsum quoque opus, ut dictum est, in angustia temporis perfecerit, adeo scilicet a finitimis gentibus impugnatus, ut structores singuli gladio renes accincti una manu pugnasse, altera murum recuperasse narrentur. |
4 | Ab hoc ergo tempore usque ad Christum ducem hebdomadas LXX computa, hoc est, annos duodenorum mensium lunarium CCCCXC, qui sunt anni solares CCCCLXXV. Siquidem Persae a praefato XX anno regis Artaxerxis, usque ad mortem Darii regnaverunt annis CXVI. Exhinc Macedones usque ad interitum Cleopatrae annis CCC. Inde Romani usque ad XVII Tiberii Caesaris annum monarchiam tenuerunt annis LIX, qui sunt simul, ut diximus, anni CCCCLXXV. Et continentur circulis decennovenalibus XXV, decies novies enim viceni et quini fiunt CCCCLXXV. Et quia singulis circulis embolismi septem adcrescunt, multiplica XXV per VII, fiunt CLXXV, qui sunt embolismi menses CCCCLXXV annorum. |
5 | Si ergo vis scire quot annos lunares facere possint, partire CLXXV per XII, duodecies deni et quaterni CLXVIII, XIV ergo annos faciunt, et remanent menses VII; hos iunge ad supra scriptos CCCCLXXV, fiunt simul CCCCLXXXIX; adde et menses superfluos VII partemque XVIII anni imperii Tiberii, quo Dominus passus est, et invenies a tempore praefinito ad eius usque passionem LXX hebdomadas abbreviatas, hoc est annos lunares CCCCXC. Ad eius vero baptismum, quando unctus est sanctus sanctorum, descendente super eum Spiritu sancto sicut columba, non solum hebdomades VII et LXII fuisse completas, sed et partem iam septuagesimae hebdomadis inchoatam. Et post hebdomadas, inquit, LXII occidetur Christus, et non erit eius populus qui eum negaturus est. |
6 | Non statim post sexaginta duas hebdomadas, sed in fine septuagesimae hebdomadis occisus est Christus, quam ideo, quantum coniicere possumus, segregavit a caeteris, quia de hac erat plura relaturus. Nam et Christus in illa crucifixus, et a populo perfido non modo in passione, verum continuo, ex quo a Ioanne praedicari coepit, negatus est. |
7 | Quod autem sequitur: Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo, et finis eius vastitas, et post finem belli statuta desolatio, non ad septuaginta hebdomadas pertinet; praedictum enim fuerat quod ipsae hebdomades ad Christi usque ducatum pertingerent, sed Scriptura, praedicto adventu et passionis ipsius, quid etiam post hanc populo qui eum recipere nollet, esset eventurum ostendit. |
8 | Ducem enim venturum Titum dicit, qui quadragesimo anno dominicae passionis ita cum populo Romano et civitatem et sanctuarium dissipavit, ut non remaneret lapis super lapidem. Verum iis per anticipationem praelibatis, mox ad exponendum hebdomadae, quam omiserat, rediit eventum. Confirmavit autem pactum multis hebdomas una. Hoc est in ipsa novissima, in qua vel Ioannes Batista, vel Dominus et apostoli praedicando multos ad fidem converterunt. |
9 | Et dimidio hebdomadis deficiet hostia, et sacrificium. Dimidium hebdomadis huius, decimus quintus annus Tiberii Caesaris erat, quando, inchoato Christi baptismate, hostiarum purificatio fidelibus paulatim vilescere coepit. Item quod sequitur: Et in templo erit abominatio desolationis, et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio, ad sequentia tempora respicit, cuius prophetiae veritatem, et historia veterum et nostrorum hodie temporum testatur eventus. |
10 | Totum ideo prophetae testimonium ponentes, quantum facultas suppetebat, exposuimus, quia hoc et a plerisque lectoribus ignorari, et speciale genus hebdomadae flagitare cognovimus. Falluntur enim qui putant Hebraeos annis talibus usos, alioquin tota Veteris Instrumenti series vacillat, nec ullius aetas tanta quanta scripta est debet intelligi, sed ad lunae cursum stringi. |
11 | Et Graecos quidem veteres legimus CCCLIV diebus, annum ad lunae cursum computantes, octavo semper anno nonaginta dies qui nascantur, si quadrans cum undecim diebus epactarum octies componatur, pariter intercalasse, in tres videlicet menses tricenarum dierum distributos. Iudaeos autem nunquam, sed altero vel tertio anno mensem lunae tertiumdecimum, quem embolismum vocitamus, inserere solitos, sicut notissima quartae decimae lunae paschalis aperte ratio probat. |
12 | Sciendum sane quod Africanus hebdomadarum cursum, quem nos in decimum septimum vel decimum octavum Tiberii Caesaris annum, quo Dominum passum credimus, iuxta Chronicam Eusebii perduximus, ab eodem quo nos incipiens exordio, quinto decimo eiusdem imperatoris anno, quo eum passum credit, putat esse completum, ponens annos regni Persarum CXV, Macedonum CCC, Romanorum LX. Sed diligens lector quod magis sequendum putaverit, eligat. |