monumenta.ch > Beda Venerabilis > 6
Beda, De Temporum Ratione, V. De die. <<<     >>> VII. De nocte.

Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, CAPUT VI. Ubi primus dies saeculi sit. [

BRID. RAM. GLOSSAE.---Ibi namque tempus initium statuit, qui luminaribus conditis dixit ut sint in signa, et tempora et dies et annos. Nam praecedens triduum, ut omnibus visum est, absque ullis horarum dimensionibus utpote necdum factis sideribus, aequali lance lumen tenebrasque pendebat. Priusquam sidera fierent, non erat quibus ordo temporum annotaretur indiciis; non erat unde meridiana hora dignosceretur, antequam sol medium coeli conscenderet igneus orbem; non unde caeterae diei noctisque signarentur horae, donec astra polum, aequali inter se sorte die noctuque dividerent. Nam totum illud triduum superius, in deserto cursus sui processu transierat, nullam penitus dimensionem horarum habens, utputa qui lumine primario adhuc generaliter omnia replente, nullumque caput habente, quod nunc de sole accipit, nusquam radii ardentiores illuxerant nulla sub caute vel arbore quasi remotior umbra frigebat. Ut sint in signa, et tempora, et dies et annos: hoc vel propter terminum paschalem dicitur, quia luna signum est paschalis termini, qui nonnisi in decima quarta luna celebratur; vel quia sidera signa sunt navigantibus per mare, ver iter agentibus per Lybiam, ubi vestigium itineris ad motum venti dissipatur. Et quarto demum mense sol a medio procedens Orientis, horis umbratim suas per lineas currentibus, aequinoctium quod annuatim servatur inchoavit. Illam enim vim per omnia sol habuit primo creatus, quam nunc habere creditur. Ante creationem solis non erat tempus neque hora, quia videlicet non erat qui umbram faceret, perquam temporis vel horae fieret determinatio. Aequinoctium. Sol aequinoctialis fuit creatus, nihil inaequale fecit Deus aequus. Cuius augmento quadrantis efficitur ut ipse vernalis aequinoctii punctus, modo mane, modo meridie. Prima positio solis in ariete, modo primo anno mane, meridie secundo anno, vespere tertio anno, medio noctis, quarto anno occurrat, ut subaudias iterum mane. Ita et nunc ad insinuandum nostrae redemptionis gaudium, primo dies, noctem longitudine adaequet. Primo dies, id est, prius antecedat Christus, deinde sequatur Ecclesia. Licet enim nunc, propter Dominicae resurrectionis honorificentiam dies sequatur noctem, tamen in aequinoctio secundum primae conditionis ordinem nox sequitur diem, et propter gratiam sacramenti in ipsa nocte sequenti fit adimpletio aequinoctii. Sacramentum cur hoc fiat, satis hic dominus Beda demonstrat. Noctem scilicet sequentem, quae aequinoctio deputatur. Ac deinde luna plenissima eam luce perfundat, certi utique mysterii gratia. Solaris enim perfectio, quae est in aequinoctio, antecedere debet, et deinde perfectio lunaris sequi. Exspectata est enim hora quae illuminationem olim in Christo venturam designaret, ut sicut in mysterio sacrificii coelestis, nec vinum solum nec aquam solam offerre licet, sicut non convenit primus dies nec secundus nec tertius nec quartus, ubi sol fuit procreatus Ecclesiae, antequam luna venit in vespere creata; sic nec vinum solum nec aqua sola debent offerri, antequam sanguis uvae cum aqua commisceatur, et granum frumenti contritum cum aqua mixtum; et sicut non decet vinum offerre sine aqua nec aquam sine vino, sic non debet pascha celebrari propter cursum aequinoctialem solis, antequam pervenerit decima quinta luna. Expectata est vespertina hora per quam intelligitur Ecclesia a Christo illuminata. Per matutinam enim horam intelligitur Christus illuminator Ecclesiae; et per vespertinam intelligitur Ecclesia a Christo illuminata. Ita etiam in eiusdem sacrificii tempore observando. In pascali festivitate utrumque observari debet, aequinoctium vernale, et luna decima quarta post aequinoctium. Si enim aequinoctii tantum fit observatio, quasi credulitatis nostrae in Deum fit tantum demonstratio, illius prorsus a nobis sublato regimine; si vero decimae quartae lunae tantum observatio, quasi nil salutis a Christo, sed a seipso humanum genus et habeat et habuerit. Cuius ad indicium primatus ibi reor antiquos initium zodiaci circuli voluisse praefigere. Cuius primatus, id est, primordii et dignitatis; ibi, id est, XV Kalend. April.; initium, temporum. Neque enim illa die vel Romanorum, vel Graecorum, vel certe Aegyptiorum mensis annusve, cuius hoc causa fieret, oritur. In eo quippe die neque annus, neque mensis Graecorum aut Aegyptiorum inchoatur, et nulla alia causa nisi primordii die in XV Kalend. April. initium zodiaci positum esse deprehenditur. A quibus Abraham patriarcha, ut Iosephus testatur, edoctus. Refert Iosephus duos filios Noe, Sem et Iaphet, inventores fuisse omnium liberalium artium; tertium vero, id est Cham, magicarum artium fuisse repertorem, sicuti est astronomia, in qua mathematica et similia. Audientes autem a patre diluvium venturum, per quod omnia aut igne aut aquis perire poterant, in duabus columnis ex latere et lapide factis, ipsas artes conscripserunt, ne delerentur memoria quae sapienter invenerant, sed transacto diluvio servarentur, et ad notitiam hominum pervenirent; quarum lapidea columna fertur diluvium evasisse, et hactenus in Syria permanere. Nam et in libro beati Iob, qui non longe post Abraham exstitit, mazaroth, id est, signa horoscopi legimus, non unius significat naturam, sed translative dicitur de toto zodiaco. Horoscopus, horarum speculator, ab hora et σκοπεῖν. Scopin, id est, videre. Translative tamen totum significat signiferum. Mazaroth, id est, duodecim signa, vel signum multarum stellarum, vel nomina duodecim signorum. Horoscopi, id est, signiferi circuli. Iob filius Tharae de Bosra, rex Idumaeorum quartus post Esau, successor Balae filii Beor, homo gentilis, fide stabilis, humilitate summus, hospitalitate praecipuus, in disciplina mansuetus, in eleemosynis largus, dives in censu. Extemplo factus egenus locuples, in liberis repente orbatus, tentationi traditus; sed contra tentationem fide religionis armatur, fit gloriosus in certamine; aequanimis in dolore damna rerum pertulit, funera pignorum doluit, corporisque vulnera patienter excepit, et inter supplicia semper Deum glorificavit; mala suadentem insuper patienter sustinuit coniugem, verba amicorum superavit; pro tanta virtute patientiae duplici in finem sublevatur remuneratione, recipiens post rerum casum multiplicem claritatem donorum. Post noctem enim tristitiae, diem genuit; post fetores ulcerum, casiae fragrantiam edidit; post abiectionem, cornu in unctionem regni promeruit, et tibiam in accentu laudis assumpsit. Vixit autem post plagam centum septuaginta annis, et fuerunt omnes dies vitae eius ducenti quadraginta octo, et mortuus est, et sepultus in regione sua. Hunc Hebraei asserunt non fuisse de genere Esau, sed de Nachor fratris Abraham descendisse stirpe, et fuisse eum temporibus patriarcharum. Nachor enim genuit Hus, de cuius stirpe creditur generatus, secundum quod in exordio voluminis eius notatur: «Vir erat in terra Hus, nomine Iob.» In libro Hebraicarum Quaestionum, sic dicit sanctus Hieronymus: «Primogenitus Nachor fratris Abraham, de Melcha uxore eius, filia Aran, natus est Hus, de cuius stirpe Iob descendit, sicut scriptum est in exordio voluminis eius: Vir fuit in terra Hus, Iob nomen eius.» Male igitur quidam aestimabant Iob de genere esse Esau. Siquidem illud quod in fine libri ipsius habetur, eo quod de Syro sermone translatus sit, et quartus sit ab Esau, et reliqua quae ibi continentur, in Hebraeis voluminibus non habentur. Haec autem particula prima ex duodecim, vernale est aequinoctium. Omnia enim ista fiunt secundum naturam in ariete, in duodecimo Kalend. April. Signa duodecim appellat partes, quorum primum est aries, ultimum pisces. Initium mensium, scilicet annis vel caput circuli, id est, zodiaci vel anni. Naturaliter enim in primo signo, ubi sol et luna fuit creata, id est in ariete, est initium et finis mensium et annorum; et ibi cursus omnium planetarum deligatur, id est, ad unam concordiam venit, ibique omnes circuli iuxta naturam finiuntur. Absolutio Deus finis et terminus laboris, id est, operis.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Quo sane in loco primus saeculi dies. Disputant theologi quando mundus sit creatus, in vere ne an autumno? Qui aiunt in autumno mundum creatum, moventur hac ratione, ne si in vere esset factus, inedia periissent primi homines, nullis fructibus adhuc maturis. Probabilior sententia primum diem fuisse dum sol arietis signum teneret. Disputant de hac quaestione etiam astrologi. Vide Iovinianum Pontanum, lib. I de Rebus coelestibus.

Mazaroth, id est, signa horoscopi legimus. Horoscopus est ea pars signi, quae aliquo nascente exoritur, veluti nascente Lucio, exoriebatur octava pars Tauri; eam igitur habet horoscopum, quod et sic efferunt astrologi: Lucius horoscopum habet in Tauro. Homerus, ut observatum est, in sagittario. Plato in aquario. Urbs Roma in decima quinta librae, nam et civitates habent horoscopum; hinc verbum ὀροσκοπεῖν pro quo nos utimur horoscopare, ut nascente Paride horoscopabat capricornus.

]


1 Quo sane in loco primus seculi dies sit, nonnulli quaerentes, VIII Kalendarum Aprilium, alii XII Kalendarum supradictarum die magis adnotandum putarunt, uno utrique, hoc est, aequinoctii argumento nitentes, quasi rationi congruat ut quia Deus aequis in principio partibus lucem tenebrasque diviserit, ibi [C, et.] praecipue tunc caput mundi, ubi [Note: C, tunc.] nunc aequinoctium fieri credatur; bene quidem inquirentes, sed non plene quae dicerent [B, C, pervidentes.] providentes, multo utique peritius acturi, si tempus aequinoctii non primo diei quo lux, sed quarto quo luminaria sunt facta, potius adsignarent; ibi namque temporis initium statuit, qui luminaribus conditis dixit: Ut sint in signa, et tempora, et dies, et annos.
2 Nam praecedens triduum, ut omnibus visum est, absque ullis horarum dimensionibus, utpote necdum factis sideribus, aequali lance lumen tenebrasque pendebat; et quarto demum mane sol a medio procedens Orientis, horis umbratim suas per lineas currentibus, aequinoctium quod annuatim servaretur inchoavit, positus videlicet cum primo terris oriretur in eo coeli loco quem philosophi quartam partem Arietis appellant, eumdemque peracto annuo circuitu, post dies CCCLXV et sex horas repetiturus, cuius [B, C, augmento.] argumento quadrantis efficitur ut ipse vernalis aequinoctii punctus modo mane, modo meridie, modo vespere, modo medio noctis occurrat, luna e contrario vespere plenissima; neque enim quid imperfectum Creator aequissimus instituit, stellis una fulgentibus, ac medio apparens Orientis, quartam partem librae, qua aequinoctium autumnale adseverant, tenuit, initiumque paschae suo consecravit exortu.
3 Neque enim alia servandae paschae regula est, quam ut aequinoctium vernale plenilunio succedente perficiatur; at si vel uno die plenitudo lunae praecesserit aequinoctium, iam non primi mensis, sed ultimi luna putetur. Oportet enim ut sicut tunc primo sol potestatem diei, deinde luna cum stellis potestatem noctis accepit, ita e nunc, ad insinuandum nostrae redemptionis gaudium primo dies noctem longitudine adaequet, ac deinde luna plenissima eam luce perfundat, certi utique mysterii gratia, quia videlicet sol ille creatus omnium illuminator astrorum, aeternam veramque lucem significat, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
4 Luna autem et stellae, quae non proprio ut dicunt, sed adventitio, et a sole mutuato lumine fulgent, ipsum Ecclesiae corpus, et quosque viritim sanctos insinuant, qui illuminari, non illuminare, valentes, coelestis gratiae munus accipere sciunt dare nesciunt. [B, C, Atque] Atqui in celebratione maximae solemnitatis Christus Ecclesiae debuit anteponi, quae non nisi per illum luceret.
5 Nam si qui plenilunium paschale ante aequinoctium fieri posse contenderit, ostendat vel Ecclesiam sanctam priusquam Salvator in carne veniret, exstitisse perfectam; vel quemlibet fidelium ante proventum gratiae illius aliquid posse supernae lucis habere. Neque enim sine ratione paschalis observantia temporis, qua mundi salutem et figurari et venire decebat, ita divinitus est procurata, ut neque prima die qua lux facta est, neque secunda qua firmamentum, neque tertia, qua arida apparuit, neque mox quarta inchoante, qua sol aequinoctialis tanquam sponsus e thalamo processit, sed ad vesperam tandem oriente luna sortiretur exordium.
6 Exspectata est enim hora, quae illuminationem Ecclesiae olim in Christo venturam designaret. Ut sicut in mysterio sacrificii coelestis nec vinum solum, nec aquam [C, solum; B, . . . offerre.] solam offerri licet, ne videlicet ipsa oblatio vel Deo tantum, vel tantum homini conveniat, sed [B, C, sanguinem uvae t. c. expressum n. f. a. temperamus.] sanguinem, qui torculari crucis expressus est nostrae fragilitatis aqua temperamus, granum quoque frumenti, passionis mola contritum, aqua miscemus, ut, iuxta quod Apostolus ait, Adhaerentes Domino, unus cum eo spiritus effici valeamus.
7 Ita etiam et in eiusdem sacrificii tempore observando, nec solis tantummodo cursum quaeritemus, quasi Deum quidem credentes, sed ultra nostri curam sublimatum, iuxta eos qui dicunt: Nubes latibulum eius; nec nostra considerat, et circa cardines coeli perambulat. Nec item lunae solius plenum captemus exortum, quasi iuxta Pelagianos absque gratia superna beati esse [B, C, om. non.] non queamus, verum iuxta eum qui dixit: Deus meus, misericordia eius praeveniet me.
8 In nostra Paschae celebratione aequinoctialem solis exortum, cuncta videlicet tenebrarum offendicula devincentis, plenilunio nostrae devotionis e vestigio sequente, dedicemus. Hanc Mosaicae Paschae rationem die propriae resurrectionis perfecit, qui non venit solvere legem, sed adimplere. De quibus singulis suo loco consequentius, prout Dominus dederit, exponemus, nunc admonere contenti, XII Calendarum Aprilium die, occursum aequinoctii, et ante triduum, hoc est, XV Calendarum earundem, primum seculi diem esse notandum, cuius ad indicium primitus ibi reor antiquos initium zodiaci circuli voluisse praefigere.
9 Neque enim illa die vel Romanorum, vel Graecorum, vel certe Aegyptiorum mensis annusve cuius [C, Haec.] hoc causa fieret, oritur, sed nec ab his gentibus, quamvis se Graeci iactitent, verum ab antiquioribus Chaldaeorum astrologia coepit, a quibus Abraham patriarcha, ut Iosephus testatur, edoctus, ut Deum coeli siderumquc conversione cognovit, ipsam mox disciplinam veracius intellectam Aegyptiorum genti advexit, cum apud eos exularet. Nam et in libro beati Iob, qui non longe post Abraham exstitit, mazaroth, id est signa horoscopi legimus. Igitur iuxta Zodiaci quidem divisionem XV Calendarum Aprilium die, quando facta est lux, sol Arietis signum ingreditur.
10 Iuxta vero primae suae conditionis ordinem XII Calendarum supra scriptarum initium sui circuitus et omnium simul temporum caput attollit, iuxta quod Anatolius Laodiciae antistes de aequinoctio scribens evidenter adstruit: 'In qua die, inquit, invenitur sol non solum conscendisse primam signiferi partem, verum etiam quadrantem in ea die iam habere, id est, in prima ex XII partibus.
11 Haec autem particula prima ex duodecim vernale est aequinoctium, et ipsa est initium mensium, et caput circuli, et absolutio cursus stellarum, quae planetae, id est vagae dicuntur, ac finis duodecimae particulae, et totius circuli terminus.' Ubi et verissime intellexit, et elegantissime prompsit, non nisi in aequinoctio vernali, quantum ad naturam, caput esse signiferi, et ibi XII signa, quae ab illo [C, illo episcopo.] particulae nuncupantur, initium ibi habere et terminum, ibi quadrantem, quem bissextum dicimus, ibi saltum lunae incipere ac finiri, ibi annum magnum, hoc est, planetarum cursum, exordium finemque sortiri.
Beda Venerabilis HOME

bav1448.221 bav1449.86 bmv343.184 bnf1615.53 bnf13013.68 csg248.108 csg250.184 csg251.53

Beda, De Temporum Ratione, V. De die. <<<     >>> VII. De nocte.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 6

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik