monumenta.ch > Beda Venerabilis > 5
Beda, De Temporum Ratione, IV. De ratione unciarum. <<<     >>> VI. Ubi primus dies saeculi sit.

Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, CAPUT V. De die. [

BRID. RAM. GLOSSAE.---Dies est aer sole illustratus, nomen inde sumens, quod tenebras disiungat ac dividat. Scilicet a luce. Dies dicitur a disiungendo, eo quod lucem dividit a tenebris. Dies enim naturaliter est spatium temporis viginti quatuor horarum, ab ortu ad ortum. Dies enim gemine appellari solet. Proprie a solis ortu, donec rursus oriatur; abusive, a solis ortu usquequo veniat ad occasum. Mystice quoque dies imaginem legis portat. Sicut enim diei claritas obscura tenebrarum illuminat, ita et lex viam vitae demonstrans, depellit tenebras errorum, lucem declarat virtutum, et iniquorum peccata arguens, bonos ad meliora perducit. Dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux. Si autem quaeritur quibus in locis iubente Deo facta sit lux, cum abyssus adhuc omnem terrae amplitudinem contegeret, patet profecto quia in superioribus eiusdem terrae partibus, quas et nunc diurna solis lux illustrare consuevit, tunc principalis lux emicuit. Non igitur totas mundi tenebras luce dispulit infusa, sed ab una illum parte illustrans, aliam reliquit obscuram. Et si rursus quaerit aliquis quale potuerit esse lumen diurnum ante creationem siderum, non ab re est credi quod tale fuerit quale videmus quotidie mane, proximante scilicet solis ortu, et necdum terris apparente, quando lucet quidem obtusis stellarum radiis dies, sed minime adhuc dicitur, sol oriatur, refulget; unde nulla tunc esse discretio temporum potest, diei solum et noctis poterat. Item, dixit Deus: Fiat lux. Et facta est lux, et vocavit Deus lucem diem. Remigius: Dixit Deus non voce carnea, nec motu labiorum. sed dixit, id est, voluit. Velle enim eius dicere est. Unde scriptum est: Dixit, et facta sunt. Vel etiam dixit, id est, Filium genuit, per quem omnia facta sunt.

Fiat lux. Lux dicitur a luendo, id est, purgando tenebras. Lux autem illa non eiusmodi erat, quae nunc est sole super terras posito, sed qualis esse solet, vel ante solis ortum, vel post eius occubitum. Et vidit Deus lucem, quod esset bona, non quod tunc primum viderit, in cuius praesentia semper hoc fuit; sed vidit, id est, videri a nobis voluit lucem esse bonam. Sunt etenim quidam Patrum qui in eo quod scriptum est: In principio creavit Deus coelum et terram, terra autem erat inanis et vacua. Beda in Genesi: Non in principio temporis creavit Deus coelum et terram. Deus enim fecit tempora, et ideo antequam faceret tempora, non erant tempora. Non enim possumus dicere, quando Deus nondum aliquid fecerat. Idcirco non in principio temporis fecit Deus coelum et terram, sed principium Filius est accipiendus. Quod ergo dictum est: In principio creavit Deus coelum et terram, materiam totius creaturae ostendit, rationalis et corporalis, angelorum et huiusmodi. Utrumque igitur fecit Deus materiam et formam, et vox et verbum simul fit, quamvis vox prior sit origine. Unde scriptum est: Qui fecisti mundum de informi materia. Proinde duas res ante omnem diem et ante omne tempus condidit Deus, angelicam creaturam, et informem materiam, quamvis omnia facta sint, ut Salomon ait: Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul. Sed, ut diximus, origo materiae informis antecedit formatam speciem, sicut vox verbum. Itaque non omnia ex nihilo fecit Deus, sed quaedam ex nihilo, quaedam ex aliquo. De nihilo mundum, et angelos et animam; ex aliquo hominem. Denique sanctus Clemens Apostolorum discipulus, et Romanae Ecclesiae tertius post Petrum episcopus, in sexto Historiarum suarum libro, ita scribit: In principio fecit Deus coelum et terram, terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, et spiritus Domini ferebatur super aquas. Remigius: Plato tria dixit esse principia, Deum videlicet, exemplar et materiam; et Deum non quasi auctorem ex nihilo cuncta creasse, sed quasi opifici ei in rebus creandis, materiam adiutoriam praestitisse. Aristoteles autem duo dixit esse principia, materiam scilicet et speciem; tertium quidam nescio quid volens dicere, operatorium appellavit. Quorum erroribus obvians Moyses, ut pote a Domino electus, veritatem rei demonstravit, ostendens Deum ex nihilo cuncta formasse, non quidem in tempore, sed in initio temporis, dicens: In principio; dum dicit In principio, et subauditur temporis, patet procul dubio tunc tempus coepisse quod ante minime erat. Creavit Deus coelum et terram. Coelum non istud visibile firmamentum accipere debemus, sed illum empyreum, id est, igneum, vel intellectuale coelum, quod non ab ardore sed a splendore igneum dicitur, quod statim repletum est angelicis spiritibus, de quibus in Iob dicitur: «Cum me laudarent simul astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei.»

Terra autem erat inanis et vacua. Id est, inutilis, et infructuosa, et incomposita. Omnia enim elementa commista erant et confusa, et totum hoc aeris spatium, quod est a terra usque coelum, plenum erat aquis, quae tamen non erant eius qualitatis cuius nunc sunt, sed in modum nebulae tenues, quam qualitatem supercoelestes aquae retinent.

Et tenebrae erant super abyssum. Tenebrae a tenendo dictae, quia tenent oculos, ne videant. Utrumque autem fecit Deus et lucem et tenebras, scilicet ut in luce operarentur homines, et in nocte requiescerent. Ergo et tenebrae opus Dei sunt. Unde in hymno trium puerorum, in quo omnis creatura ad benedicendum Deum invitatur, etiam tenebrae cum luce ponuntur.

Et spiritus Domini ferebatur super aquas. Sic mens vel sapientia alicuius artificis superfertur operi quod facturus est, ut quomodo vult illud faciat; ita et Spiritus sanctus superferebatur praeordinans et quasi prae lisponens quid qualiter facere vellet. Allegorice quod dictum est: In principio creavit Deus coelum et terram, nomine principii Filium Dei non incongrue possumus accipere, sicut ipse de se Iudaeis dicit: Ego principium, qui et loquor vobis. Deus etenim Pater principium est, sed non de principio, quia a nullo; Filius vero principium sed de principio, quia a Patre non factus nec creatus, sed genitus est. Per quod principium Deus Pater coelum et terram creavit, id est, coelestes et terrenos. Per coelum enim coelestem vitam ducentes, per terram terrenis negotiis inhiantes signantur. Qui utrique per principium creati sunt, quia humanato Christo Iesu, patuit qui essent coelestes, quique terreni.

Terra vero erat inanis et vacua. Id est, corpus humanum inane a meditatione coelesti, vacuum a fructu bonae operationis. Et tenebrae erant super faciem abyssi, quia tenebrae infidelitatis et ignorantiae abyssum humani cordis operiebant. Spiritus Domini ferebatur super aquas, quia divina praescientia super fluida et infructuosa corda hominum ferebatur, praevidens et disponens quorum corda digne posset inhabitare.

Fiat lux. Lucis vocabulo fides accipitur. Bene ergo lux prima die facta est, quia primo mandato legis fides commendatur, cum dicitur: Audi, Israel, Domiminus Deus tuus unus. Augustinus, ubi de vera innocentia loquitur: Ordo temporum in aeterna Dei sapientia sine tempore est, nec aliqua sunt apud illum nova, qui fecit quae futura sunt; quapropter voluntas Dei est prima et summa causa omnium corporalium spiritualiumque motionum. Nihil enim fit visibiliter, quod non de invisibili atque intelligibili summi imperatoris aula, aut iubeatur, aut permittatur secundum ineffabilem iustitiam. Item Augustinus, in libro undecimo de Civitate Dei: Videndum est istis qui Deum conditorem mundi consentiunt, et tamen de mundi tempore quaerunt, quid respondeamus, quid ipsi respondeant de mundi loco. Ita enim quaeritur, cur potius tunc, et non antea, factus sit, quemadmodum quaeri potest cur hic potius ubi est, non alibi. Nam si infinita spatia temporis ante mundum cogitant, in quibus eis non videtur Deus ab opere cessare potuisse; similiter cogitent extra mundum infinita spatia locorum in quibus si quisquam dicat non potuisse vacare Omnipotentem, nonne consequens erit ut innumerabiles mundos cum Epicuro somniare cogantur, ea tantum differentia, quod eos ille fortuitis motibus atomorum gigni asserit, et resolvi; isti autem opere Dei factos dicturi sunt, sed cum per interminabilem immensitatem locorum extra mundum circumquaque patentium vacare noluerunt, nec eosdem mundos, quod etiam de isto sentiunt, ulla causa posse dissolvi. Quod si cui videtur incredulum meatus aquarum luminis esse capaces, videat opera nautarum, qui olei aspergine perspicuum sibi profundum maris efficiunt. Nec mirandum, nobis divina operatione lucem in aquis posse resplendere, cum et hominum operatione constet eas saepius illustrari, nautarum videlicet, qui, in profundo maris dimersi, emisso ex ore oleo, perspicuum sibi hoc ac lucidum reddunt. Si enim homo talia per oleum sui oris potest, quantam Deus per spiritum oris sui lucem creare posse credendus est? Moyses autem proprium ita describit: Et factum est, inquiens, vespere, et factum est mane dies unus. Sciendum est quia sicut habet dies vesperum, ita et nox. Hoc tamen inter utrumque distat, quia vesper diei tenebrescere consuevit in noctem, vesper autem noctis lucescere in diem. Ambrosius: Quaerunt aliqui, cum prius vespere, postea mane Scriptura memoravit, ne forte noctem priusquam diem significare videatur; nec advertunt quod primo praemiserit diem, dicendo: Et vocavit Deus lucem diem, et tenebras noctem; deinde quod vespere finis diei sit, et mane finis noctis. Ergo ut praerogativam et primatus nativitatis diei daret, prius finem diei significarat post quam secutura nox esset, deinde post ea finem noctis adiunxit. Beda: Factum est vespere occidente paulatim luce, post expletum spatium diurnae longitudinis, atque inferiores mundi partes subeunte, quod nunc usitato solis circuitu agi solet. Factum et mane redeunte eadem paulatim supra terras, atque alium diem initiante, et hucusque dies expletus est unus, viginti scilicet et quatuor horarum. Cuius commendatione verbi Scriptura vigilanter admonet ut lucem quae facta est inferiora orbis occasu suo lustrare discamus. Nam si non hoc faceret, sed magis tota facto paulatim vespere periret, ac rursum paulatim mane recreata resurgeret, non iam in mane diei sequentis, sed potius in vespera primi unum diceret esse diem perfectum; unde vesperam et mane quam noctem ac diem factam dicere maluit, ut insinuaret tunc primariae lucis actum esse circuitu, quod nunc circuitu solis die noctuque geri constat, praeter hoc solummodo, quod post creata sidera nox quoque sua, tametsi minore quam luce perfunditur, triduo autem illo primo tenebrosa prorsus et obscura manebat. Decebat namque omnimodis ut dies incipiens a luce in mane diei sequentis esset protelatus, quatenus intimaretur opera eius qui est lux vera, et in quo tenebrae non sunt ullae, a luce inchoare, et in lucem cuncta esse completa. Item beatus Augustinus, in undecimo libro de Civitate Dei: Videmus quippe istos dies notos non habere vesperam, nisi de solis occasu, nec mane, nisi de solis ortu. Illi autem priores tres dies sine sole peracti sunt, qui die quarto factus refertur, et primitus quidem lux verbo Dei facta, atque inter ipsam et tenebras Deus separasse narratur; et eamdem lucem diem vocasse, et tenebras noctem. Sed qualis illa sit lux, et quo alternante motu, qualemque vesperam, et mane fecerit, remotum est a sensibus nostris; nec ita ut est intelligi a nobis potest, quod tamen sine ulla haesitatione credendum est. Quem Hebraei, Chaldaei et Persae, sequentes iuxta primae conditionis ordinem diei cursum a mane usque ad mane deducunt, etc. Hebraei vocati sunt ab Heber, qui pronepos fuit Sem. Casdei, qui nunc Chaldaei vocati sunt, a Casech filio Nachor fratris Abrahae cognominati sunt. Persae a Perseo rege sunt vocati, qui, e Graecia Asiam transiens, ibi barbaras gentes gravi diurnoque bello perdomuit, novissime victor nomen subiectae genti dedit. Aegyptii ab Aegypto quodam rege suo vocati sunt; interpretantur autem lingua Hebraica, Aegyptii affligentes, eo quod afflixerunt Dei populum, priusquam divino auxilio liberarentur. Romani a Romuli nomine nuncupati, qui urbem Romam condidit, gentique et civitati nomen dedit. Hi ante a Saturno Saturni, a Latino Latini nuncupati sunt. Umbri, Italiae gens est. Cecropi Atheniensium regi successit Granus, cuius filia Athis nomen et regioni et genti dedit. Ex ea Attici cognominati, qui sunt Athenienses. Ipsa mutatio temporis nos quoque a paridisi quondam lumine translatos, in convallem lacrymarum, iam modo a peccatorum tenebris ad coeleste gaudium transferendos esse designat. Hic de vespertina hora specialiter loquitur, ad ostendendam ipsam temporis mutationem, qua nunc a vespera ad vesperam omnes dies computamus. In Evangelio ubi dicitur: «Vespera Sabbati, quae lucescit in prima Sabbati, venit Maria Magdalena,» etc. De matutina hora intelligendum est, quando mane in die dominica mulieres ad sepulcrum venerunt. Ibi enim feminine profertur, cum dicitur: Quae lucescit, quia hic et haec vesper dicitur. Vespere Sabbati et vespera Sabbati potest dici, quia vesper vesperis, et vespera vespere idem est, id est, quando nox deficit, et dies sequitur. Vesperum vero vesperi est illud tempus quo sol ab hora nona descendit a centro usque ad noctem. Antea enim nox sequebatur diem, id est, a mane ad mane computabatur, eo quod dies primus factus fuit quam nox; nunc autem dies sequitur noctem, id est, computatur a vespera ad vesperam; quia antea post gaudium paradisi secuta est mors et tenebrae, nunc vero post tenebras mortis et peccati, adveniente Christo, sequitur coeleste gaudium, sicut lux post tenebras: et ideo dies inchoat semper ab occasu solis, quamvis quidam aliter sentiant, qui dicunt a media nocte ab ortu solis, sive a sexta hora diei illum inchoare, quod nequaquam credendum ac sequendum est. Haimo: in Domini namque resurrectione etiam ipse ordo temporis mutatus est. Ab initio enim saeculi usque ad Domini resurrectionem dies praecedebat, et sequebatur nox; a Domini vero resurrectione nox praecedens ad sequentem diem pertinet, quia qui in huius noctis ultima parte a morte resurrexit, ipsam noctem lucidam atque coruscam reddidit, et quodammodo in diem commutavit, de qua scriptum est: Et nox illuminatio in deliciis meis. Et apte quondam dies praecedebat noctem, quia primus homo a vera luce discedens, in tenebras erroris incidit; apte etiam nunc dies noctem sequitur, quia per Domini resurrectionem de tenebris erroris liberati, ad veram lucem conversi sumus, sicut ait Apostolus: Nox praecessit, dies autem appropinquabit. Neque enim aliter quam nocte diei praeposita, potest explicari, quod Dominus in exemplum Ionae tres dies et tres noctes in corde terrae fuerit, etc. Nota est historia de Iona, quod cum fugeret a facie Domini in Tharsis, ceto sorbente devoratus est, et ibi fuit tribus diebus, et tribus noctibus: hoc facto significans mortem Domini, qui latuit in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. Et quomodo Dominus dicitur tribus diebus et tribus noctibus iacuisse in sepulcro, cum constet eum ibi non tot diebus et noctibus ex integro mansisse? Si quidem sexta feria hora sexta cruci affixus est, nona autem emisit spiritum; vespere vero post occasum solis depositus est de cruce, et collectus in sepulcrum, et non ibi iacuit, nisi triginta sex horis. Sed in hoc loco regula Scripturae attendenda est, quia frequenter a parte totum demonstratur. Si enim accipiamus sextam feriam cum nocte praecedente, et Sabbatum cum nocte praecedente, noctem autem Dominicam cum sequenti die, secundum hanc rationem tres dies et noctes invenitur mansisse Dominus in sepulcro. Hinc Augustinus in libro de sancta Trinitate quarto: Ipsum autem triduum non totum et plenum fuisse, Scriptura testis est. Sed primus dies a parte extrema totus annumeratus est, dies vero tertius a parte prima, et ipse totus; medius autem inter eos, id est, secundus dies absolute totus viginti quatuor horis suis, duodecim in nocturnis, et duodecim in diurnis. A vespere autem sepulturae usque ad diluculum resurrectionis, triginta sex horae sunt, qui est quadratus senarius. Ionas interpretatur columba, sive dolens. Columba pro gemitu, quando in ventre ceti triduo fuit; dolens autem vel propter tristitiam quam habuit de salute Ninivitarum, vel propter hederam subito arescentem, cuius umbraculo tegebatur contra solis ardorem. Ipse est et Amathi Sareptanae filius viduae, ut Iudaei affirmant, quem resuscitavit Elias, matre postea ad eum dicente: «Nunc cognovi, quoniam vir Dei es tu, et verbum Dei in ore tuo verum est.» Si vis scire quot atomos, et momenta, et minuta, et punctos, et horas habeat in die vel in hebdomada, nec non et in mense naturali, istam calculationem attende, et invenies. Primitus ad horam incipiamus: DLXIV atomi faciunt unum momentum, quatuor momenta faciunt unum minutum, duo minuta et dimidium faciunt unum punctum solarem, quatuor puncti faciunt unam horam solarem. Hora autem lunaris habet punctos quinque, minuta decem, partes quindecim, momenta quadraginta, estenta sexaginta. Punctus lunaris habet minuta duo, partes tres, momenta octo, ostenta duodecim. Unum minutum habet partem unam, et dimidiam, momenta quatuor, ostenta sex. Una pars habet momenta duo, et duas partes tertii momenti, ostenta III, et tres partes unius momenti. Unum momentum habet ostentum unum et dimidium. Una enim hora habet atomos, ostenta LX, momenta quadraginta, partes quindecim, minuta decem, punctos quatuor in sole, in luna quinque.

Dies quippe habet horas viginti quatuor, punctos nonaginta sex, secundum solem, secundum lunam CXX, minuta CCXL, partes CCCLX, momenta DMLX, ostenta M, CD atomos DXLI, CCXL.

Hebdomada habet horas CLXVIII, punctos sexingentos sexaginta duos, minuta MDCLXXX, partes IIDXX, momenta VIDCCXX, ostenta X, XXX, atomos III, CCXC, DCCC.

Mensis XXX dierum habet horas DCCXX, punctos II, DCCCLXXX, minuta VII, CC ostenta XLIII, CC atomos XVI, CCXLIII, CC.

Si vis scire quot horae sunt in anno, multiplica CCC per XXXIV vices, fiunt VII, CC; item multiplica LX per XXIV vices, fiunt MCDXD. Item multiplica quinque, ipsos videlicet qui CCCXL superant numerum, per viginti quatuor vices, fiunt CXX. Hi autem, id est, VII, CC, et M, CLL, et DXX, insimul iuncti, VIII, DCCLX reddunt. Tot igitur horae sunt in anno communi CCCLXV dies ideo per viginti quatuor multiplicari oportet, quia viginti quatuor horae sunt in unoquoque die.

Si vis scire quot puncti sunt in anno, duc VI I per quater fiunt XXXII. Item multiplica DCC per quater, fiunt II, DCCC. Item multiplica sexaginta per quatuor, fiunt ducenti quadraginta. Hunc autem totum numerum simul iunge, et invenies XXXV, XL. Ideo autem horas totius anni per quatuor multiplicari convenit, quia quatuor puncti unam horam solarem faciunt.

Si vis scire quot minuta sunt in anno, multiplicabis supra dictum numerum, fiunt LXX, LXXX. Adde etiam dimidiam partem supra dictorum punctorum, id est, XVIII, DXX. Hunc autem totum numerum insimul coniunge, et habebis LXXXVII, DC. Ideo autem numerum punctorum bis multiplicari, et insuper eorum dimidiam partem addere diximus, quia duo minuta et dimidium, unum punctum faciunt.

Si vis scire quot momenta sint in anno multiplica quater supradictum numerum, hoc est LXXXVII, fiunt CCCLCD. Ideo autem numerum minutorum per quatuor multiplicari diximus, quia quatuor momenta unum minutum efficiunt. Sunt quoque in anno ostenta DXI, CCCLX, atomi CXCVII, DCCLX, DMLX. Haec autem omnia si ita esse non credis, diligenter inquire.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Dies est aer sole illustratus. Diem definiunt philosophi hoc pacto: Dies est latio solis supra horizentem, ut Aristoteles. Alii quod idem valet spatium inter solis exortum et occasum. Est autem definitio diei naturalis, quam litteratorum vulgus artificialem appellat. Beda vulgarem vocat. Alius est dies civilis, quem nunc naturalem vocant, spatium quo sol terram supra et infra circumvolvitur, quod fit spatio horarum aequinoctialium XXIV.

Nomen inde sumens quod tenebras a luce disiungat atque dividat. Diem Festus a Deo deducit; alii a dio, quod significat lumen sub coelo diurnum; unde sub dio dicimus extra tecta. Ergo arbitror diem dici a Iove, quem Graeci dia vocant, nam solem etiam per Iovem intelligimus, ut testatum est vulgato Orphei versiculo: Εἷς Ζεὺς, εἷς ᾅδης, εἷς ἥλιος, εἷς Διόνυσος. Et Iupiter, Diespiter quod diei pater sit atque lucis.

Nisi forte poeticis figmentis. Inventi sunt etiam philosophi, qui serio disputarent, solem dum occideret, mergi ac exstingui humore; accendi autem rursus, dum oriretur. Fuerunt in hac opinione Epicurei, quos et Lucretius sequitur. Vide Strabonis primum de Geographia. Verum solem tam expedito spatio infra terras ferri, ut supra, iam vulgo quoque non est incognitum.

Umbri et Athenienses. Memoria lapsum Bedam existimo, dum passim constat Athenienses diem ab occasu solis incipere; qua de re lege apud Gellium et Macrobium plura.

]


1 Dies est aer sole illustratus, nomen inde sumens, quod tenebras a luce disiungat ac dividat. Nam cum in primordio creaturarum tenebrae essent super faciem abyssi, dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux, et vocavit Deus lucem diem. Quae definitio [C, bifarie.] bilariam dividitur, hoc est, vulgariter et proprie.
2 Vulgus enim omnem diem solis praesentiam super terras appellat. Proprie autem dies XXIV horis, id est, circuitu solis totum orbem lustrantis impletur: qui secum semper et ubique lumen diurnum circumferens, non minore aerum spatio noctu subter terras quam supra terras interdiu creditur exaltari. Quod multorum quidem et nostrorum, et saecularium litterarum testatur auctoritas. Sed nos unius patris Augustini testimonium ponere sat est, qui dicit in libro Quaestionum Evangelii secundo, LXX duorum discipulorum summam figuraliter explanans: 'Sicut XXIV horis totus orbis peragitur atque lustratur, ita mysterium illustrandi orbis per Evangelium Trinitatis in LXX duobus discipulis intimatur. [B, C, Vicies quater enim terni septuagies dipondius est.] Vicies enim quaterni septuagies terni dipondius est.
3 ' Dicit idem, in libro de Genesi ad litteram primo: 'An dicendum est quod cum cito peractum esset hoc opus Dei, tamdiu stetit lux non succedente nocte, donec diurnum spatium perageretur, et tamdiu mansit nox luci succedens, donec spatium nocturni temporis praeteriret, et mane fieret diei sequentis, uno primoque transacto? Sed si hoc dixero, vereor ne irridear et ab iis qui certissime cognoverunt, et ab iis qui possunt facillime advertere quod eo tempore quo nox apud nos est, eas partes mundi praesentia lucis illustret, per quas sol ab occasu in ortum redit, ac per hoc omnibus XXIV horis non deesse per circuitum gyri totius alibi diem, alibi noctem.
4 ' Et paulo post, commemorata Ecclesiastis sententia de sole: 'Australis ergo pars, inquit, cum habet solem, nobis dies est, dum autem partem Aquilonis circumiens pervehitur, nobis nox est: non tamen in [B, C, aliam partem non est dies, ubi.] alia parte est dies, nisi ubi praesentia solis est; nisi forte poeticis figmentis cor inclinandum est, ut credamus solem mari se immergere, atque inde lotum ex alia parte mane surgere.
5 Quanquam si ita esset, abyssus ipsa praesentia solis illustraretur, atque ibi esset dies; posset enim et aquas illuminare, quando ab eis non possit exstingui. Sed hoc [B, monstruosum.] monstrosum est suspicari. Ante vero solis creationem primitivae lucis circuitu, quod nunc per solem fit, agebatur: primo quidem secundoque die aquas abyssi, quae omnem terram texerant; [B, C, tertio . . . . aera.] tertia vero aere vacuum sua circumvagatione lustrantis.
6 ' Sunt etenim quidam Patrum qui in eo quod scriptum est: In principio creavit Deus coelum et terram, terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae erant super faciem abyssi, informem coeli et terrae et aquae, omniumque elementorum confusionem [B, C, putant.] putent esse designatam, [Note: C, ita.] item ut nec aqua, nec terra, nec coelum, sed eorum omnium una, ut ita dixerim, [B, C, seminata.] seminaria sit indicata materies. Ideoque non invenientes mundi locum primae lucis capacem, necessario cuncta quae de septem primis diebus legunt aliter quam consuetudo nostri saeculi se tenet altius perscrutando dogmatizant.
7 Sed multo facilior est sensus, si iuxta traditiones Patrum atque catholicorum, coeli nomine circulus coeli superioris intelligatur esse monstratus. Terrae nomine tellus ipsa, suis [B, C, quibus et nunc.] quibusque, ut nunc est, finium spatiis inclusa, excepto quod nihil virentium germinum, nihil viventium produxerat [B, C, animantium.] animantum. Abyssi vocabulo infinita aquarum diffusio, omnem alluentium terram, in quarum medio postmodum firmamentum coeli esse factum commemoratur.
8 Denique sanctus Clemens apostolorum discipulus, et Romanae Ecclesiae tertius post Petrum episcopus, in sexto Historiarum suarum libro ita scribit: In principio fecit Deus coelum et terram; terra autem erat [C, inanis.] invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, et spiritus Dei ferebatur super aquam.
9 Qui spiritus Dei, iussu Dei, quasi ipsa conditoris manus lucem separavit a tenebris, et post illud invisibile coelum, istud visibile produxit, ut superiora quidem habitacula faceret angelis, inferiora vero hominibus. Propter te ergo, iussu Dei, aqua quae erat super faciem terrae, secessit, ut terra tibi produceret fructus.
10 ' Consentit huic Ambrosius Mediolanensis antistes, in libro Hexameron secundo. Sed et Basilius Caesareae Cappadociae episcopus, qui in quarto eiusdem operis libro: 'Congregentur, inquit, aquae, ut appareat arida. Velamentum subducitur, ut conspicua fieret quae interim non videbatur.' Hieronymus quoque sacrae historiae doctissimus interpres, in expositione propheticae sententiae, qua dictum est: Qui dicebas in corde tuo: In coelum ascendam, super sidera coeli exaltabo solium meum, meminit coeli superioris, ita scribens: 'Vel antequam de coelo corrueret, ista dicebat, vel postquam de coelo corruit?
11 Si adhuc in coelo positus, quomodo dicit, Ascendam in coelum? Sed quia legimus Coelum coeli Domino, cum esset in coelo, id est, firmamento, in coelum, ubi solium Domini est, cupiebat ascendere, non humilitate, sed superbia. Sin autem postquam de coelo corruit, ista loquitur verba arrogantiae, debemus intelligere, qui nec praecipitatus quiescat, sed adhuc sibi grandia repromittat, non ut inter astra, sed super astra Dei sit.
12 ' Quantum ergo nobis vestigia Patrum sequentibus coniicere datur, cum diceret Deus Fiat lux, mox tenebrae quae abyssum texerant abierunt, et lux ab Oriente medias inter undas emergens, cunctam terrae superficiem operuit latitudine sui fulgoris, boreales simul australesque, necnon et occiduas oras attingens; paulatimque se completo diei unius spatio subducens, inferiora terrae gyrando subiit, atque aurora procedente, diem secundum tertiumque simili ordine complevit, hoc tantum a solari luce differens, quod caloris fotu carebat; et quia sidera nondum erant, priscis adhuc tenebris noctes illas [B, C, relinquebat.] relinquebant obscuras. Quod si cui videtur incredulum meatus aquarum luminis esse capaces, videat opera nautarum, qui olei aspergine perspicuum sibi profundum maris efficiunt, ut intelligat rerum conditorem Deum multo amplius sui oris afflatu quantamlibet aquarum profunditatem illustrare potuisse, maxime cum tenuiores tunc aquae fuisse credantur, priusquam eas conditor in congregationem unam cogeret, ut apparere posset arida.
13 Et diem quidem vulgarem Dominus sententia quam et supra posui, definivit, dicens: Nonne duodecim horae sunt diei? Moyses autem proprium ita descripsit: Et factum est, inquiens, vespere et factum est mane dies unus. Quem Hebraei, Chaldaei, et Persae sequentes iuxta primae conditionis ordinem diei cursum a mane ad mane deducunt, umbrarum videlicet tempus luci supponentes. At contra Aegyptii ab occasu ad occasum. Porro Romani a medio noctis in medium, Umbri et Athenienses a meridie ad meridiem dies suos computare maluerunt.
14 Divina autem auctoritas, quae in Genesi dies a mane usque ad mane computandos esse decrevit, eadem in Evangelio totius diei tempus a vespere inchoari, et consummari sanxit in vesperam, quia qui in exordio mundi prius lucem vocavit diem, deinde tenebras noctem, ipse in fine saeculorum primo noctem gloria suae resurrectionis illustravit, et sic diem se discipulis ostendendo consecravit: quos etiam, vespera procedente, convescendo, et se palpandum offerendo, spiritus quoque sancti gratiam tribuendo, plenius suae resurrectionis fide confirmavit.
15 Et quia tunc post creatam lucem factum est vespere et mane dies unus, nunc autem vespera Sabbati [C, quae.] lucescit in prima Sabbati, ipsa mutatio temporis nos quoque a paradisi quondam lumine translatos in convallem lacrymarum, iam modo a peccatorum tenebris ad coeleste gaudium transferendos esse designat.
16 Neque enim aliter quam nocte diei praeposita potest explicari quod Dominus in exemplum Ionae tres dies et tres noctes in corde terrae fuerit: ubi synecdochicῶs, si diei Parasceves partem, qua sepultus est, cum praeterita nocte, pro nocte ac die accipies, hoc est pro toto die Sabbati noctem, et diem integram, et noctem Dominicam cum eodem die illucescente, ac per hoc incipiente partem pro toto, habes profecto triduum et tres noctes.
17 Merito autem quaeritur quare populus Israel, qui diei ordinem iuxta Moysi traditionem a mane semper usque ad mane servabat, festa tamen omnia sua, sicut et nos hodie facimus, vespere incipiens, vespere consummaverit, dicente legislatore: A vespera usque ad vesperam celebrabitis Sabbata vestra.
Beda Venerabilis HOME

bav1448.221 bav1449.81 bmv343.180 bnf1615.49 bnf13013.66 csg248.105 csg250.178 csg251.50

Beda, De Temporum Ratione, IV. De ratione unciarum. <<<     >>> VI. Ubi primus dies saeculi sit.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 5

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik