Beda Venerabilis, De Temporibus, CAPUT XIV. Argumenta titulorum paschalium
1 | Si nosse vis quot sunt anni ab incarnatione Domini, scito quot fuerint ordines Indictionum, ut puta quinto anno Tiberii principis XLVI hos per XV multiplica, fiunt DCXC. Adde semper regulares XII, quia quarta Indictione secundum Dionysium, Dominus natus est, et Indictionem anni cuius volueris, utpote in praesenti unam, fiunt DCCIII. Isti sunt anni nativitatis Domini. |
2 | Si vis scire quota sit Indictio, sume annos Domini, et adiice tria, partire per XV, et quod remanserit ipsa est indictio anni praesentis. Si vis scire quot sint Epactae lunares, partire annos Domini per XIX, et quod remanserit multiplica per XI; item partire per triginta, et remanent Epactae. Si vis scire concurrentes septimanae dies, sume annos Domini, et eorumdem quartam partem adiice. |
3 | His quoque quatuor quinque concurrentes fuerunt anno nativitatis Domini; hos partire per septem, et remanent Epactae solis. Si vis scire quotus sit annus circuli decennovenalis, sume annos Domini, et unum adiiciens, quia eiusdem anno secundo natus est Dominus, partire per XIX, et quod remanserit ipse est annus cycli decennovenalis. |
4 | Si vis scire quotus cyclus lunaris est, sume annos Domini, et duo subtrahens divide per XIX, et quod remanserit ipse est annus circuli lunaris. Si vis nosse bissextilem annum, partire annos Domini per IV, quantum remanserit, tot sunt anni a bissexto. His ergo ad certum inventis, facile diem paschae lunamque reperies. Quod si a praesenti post aliquot annos, verbi gratia post C, pascha scire velis, Epactas tamen, et concurrentes solis dies invenire sufficit, partire autem centum per XIX, et remanent V. Illas ergo scito Epactas centesimo quas quinto anno futuras. Eodem modo centum per XXVIII dividens, eas centesimo, quas XVI anno concurrentes solis invenies. |