2 | Quartus concurrentes septimanae dies, quae positae IX Calendas Apriles, propter dispendium bissexti necessario XXVIII annis implentur: quarum ratio cogit cyclos decennovenales XXVIII describi, ut singulae concurrentes singulos cyclos inchoent, totaque summa paschalis calculi DXXXII annis explicetur. Quintus cyclum lunarem, quem tribus annis decennovenalis praecedit: XIX annis etiam ipse comprehensus. Sextus XIV lunas, quibus veteres pascha faciebant, quae a duodecimo Calendas Apriles, usque in XIV Calendas Maias vario discursu vagantes, tempus incensionis ab VIII Idus Martias usque in Nonas Apriles accipiunt: a XIV autem luna usque ad XIV anni sequentis dies sunt CCCLIV, si communis annus est. Si embolismus, CCCLXXXIV. Septimo, dies dominicae Paschae reperiuntur ab XI Calendarum Aprilium usque in VII Calendas Maias, ob rationem embolismorum licenter extendi. Ultimo ordine luna festi paschalis a XV usque in XXI propter diem dominicum variata: adimit enim saltus noctem, addit verro aetatem, quae per omnem cyclum adolevit. Sed in hoc nox adimitur, quod ante luna deficit, quod putatur, naturaliter vero nox ipsa perseverat, quae nox initium est futuri anni, et cycli incipientis exordium: propter quod idem ultimus annus Epactas XVIII tunc retinens, primo anno non XI ut in caeteris annis fieri solet, sed XII dies accommodat. |