1 | Saltum lunae locus et hora citior incensionis eius per XIX annos efficit: quamvis enim quidam singulas lunas XXIX semis diebus computantes, incensiones earum medio diei, et medio noctis semper alternent, non in hoc tamen veritatem naturae, sed calculandi facilitatem vel compendium inquirunt. Nam si naturam quaeras lunae primi mensis, quae nunc in meridie: et secundi, quae nunc in medio noctis accenditur, anno futuro hora, et uno puncto et decem momentis, et dimidio momenti nonadecima parte unius puncti ante medium diei vel noctis illustratur. |
2 | Haec tamen distinctio non ad certum embolismi, vel communis anni terminum, sed ad aequam divisionem XIX tendit annorum, sicque per XIX annos paulatim lunaris accensio sese praeoccupando unius diei spatium amittens, ultimum decennovenalis cycli annum CCCLXXXIII diebus facit computari. Quod si facere negligas, per XV decennovenales cyclos XV tibi luna, ubi prima putatur, occurret. |