1 | Cyclum decennovenalem propter XIV lunas paschales Nicaena synodus instituit, eo quod ad eumdem anni solaris diem unaquaeque luna per XIX annos, CCXXXV circumacta vicibus, inerrabili cursu redeat, qui dividitur in ogdoadas et hendecadas, hoc est, in VIII et XI annos. Octo enim anni lunares totidem annos solares duobus tantum diebus transcendunt, quorum alter ad explementum occurrit hendecadis, alter ratione saltus absumitur, alioquin hendecades solares uno die transcenderent lunarem. Licet quidam violenter hos dies ex bissextis octo annorum supplere nitantur: cum bissextus soleat in mense Februario soli superfusus et lunae, futuro tempori nihil praeiudicare, et ipsi nullum hendecadi bissextum addant. |