1 | Bissextus ex quadrantis ratione per quadriennium conficitur, dum sol ad id signum, ex quo egressus est, non in CCCLXV diebus, sed quarta diei parte superadiecta revertitur. Verbi gratia: si nunc aequinoctialem coeli locum sol oriens intraverit, in hunc anno sequenti meridie, tertio vespere, quarto medio noctis, quinto rursum in exortu recurrens, necessario diem praemonet augendum: ne si forte non addatur, per CCCLXV annos aequinoctium vernale brumali die proveniat. Quem Aegyptii anno suo expleto, id est, IV Calendarum septembrium, Romani VI calendarum Martiarum, unde et nomen accepit, interponunt. Breviori autem et vulgari ratione bissextum retardatio generat solis, non ad eamdem lineam per CCCLXV dies plene redeuntis: quem si, verbi gratia, in aequinoctio vernali, quod iuxta Aegyptios XII Calendarum Aprilium die provenit, surgentem a medio orientis diligenter adnotaveris, hunc anno sequenti, die videlicet eodem, aliquanto inferius oriri, et tertio, quarto, quintoque anno eamdem diminutionem in tantum augeri reperies, ut nisi diem ante superadiicias, XI Calendas Aprilis aequinoctium facturus sol e medio surgat orientis, eamdem scilicet tarditatem caeteris quoque servaturus exortibus. |