monumenta.ch > Beda Venerabilis > 9
Beda, De Temporibus, VIII. De Temporibus. <<<     >>> X. De Bissexto.

Beda Venerabilis, De Temporibus, CAPUT IX. De Annis. [

VETUS COMMENTARIUS.---Sit zodiacus circulus Α Β Γ Δ, in cuius medio sit Θ quasi terra, per quam duae lineae diriguntur; utraque diametros intelligatur, ab Α in Γ, et a Β in Δ. Ergo sol accedens ad Α facit unum aequinoctium; et ad Γ, autumnale, ad Β autem conversionem aestivam, et Γ ad Δ hiemalem.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Annus solaris vel civilis. Civilis apponi solet diebus, non annis. Sunt enim dierum alii civiles, qui constant spatio diei et noctis viginti quatuor horarum, alii naturales, qui sunt inter solis exortum et occasum; alias hi anni ver tentes dicuntur, ut apud Ciceronem, lib. VI, de Repub., quod fiant solis conversione per circulum zodiacum; unde et Graeci, eadem similitudine ducti, annum ἐνιαυτὸν vocant, quod veluti in seipsum convertatur, quae natura est motus circularis. Verum de magno anno, quem etiam Platonicum vocant, variae sunt dictionum sententiae.

]


1 Annus solaris vel civilis est, dum sol CCCLXV diebus et quadrante zodiacum peragit, quem Romani a bruma, Hebraei ab aequinoctio verno, Graeci a solstitio, Aegyptii inchoant ab autumno. Annus lunaris communis XII lunis, id est, diebus CCCLIV. [B, embolismos.] Embolismus tredecim lunis, et diebus trecentis octuaginta quatuor implentur, a luna paschali [Sic Mss.] sumentes initium.
2 Annus magnus est, dum omnia sidera, certis cursibus exactis, ad locum suum revertuntur, quem sexcentis annis solaribus Iosephus dicit impleri.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.238 bnf1615.276 bnf13013.49 csg248.94 csg250.150

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik