1 | Tempora sunt vices mutationum, quibus sol accedendo vel recedendo anni temperat orbem. Hiems enim illo longius morante, frigida est et humida: ver, illo redeunte, humidum et calidum: aestas vero, illo superfervente, calida et sicca: autumnus, illo decedente, siccus et frigidus. Haec autem antiqui septimo die ante Idus Februarias, et Maias, Augustasque et Novembres inchoabant, ut solstitia et aequinoctia in medio essent temporum. |
2 | Ver autem orienti comparatur, quia tunc ex terris omnia oriuntur: aestas meridiano, eo quod pars eius calore [A, B, C, flagrantior.] fragrantior sit: autumnus occiduo, eo quod ob confinium caloris et frigoris graves morbos habeat: hiems septentrioni, eo quod frigore torpeat. |