1 | Romani, auctore Romulo, decem mensibus annum ordinatum agebant, diebus CCCIV qui primum mensem genitori suo Marti dicavit: secundum ab apertione frugum nominavit Aprilem: tertium Maiae matri Mercurii, et quartum Iunoni sacravit: Quintili et Sextili, qui nunc a nativitate Iulii Caesaris, et Augusti triumpho nominantur, et caeteris sequentibus a numero nomen imposuit: quorum initia Calendas appellavit, quia tunc calata, id est, vocata in Capitolium plebe, dicto quinquies vel septies verbo calo, id est, voco, quot dies superessent ad Nonas pronunciabatur. Nonas autem, quod nono ante Idus die confluerent in urbem, sciscitaturi quid esset eo mense faciendum. |
2 | Porro Idus diem qui medium dividit mensem: iduare enim Etrusca lingua dividere est. His Numa duos menses adiiciens, Ianuarium a Iano, Februarium a Februo, deo lustrationum, nominando, CCCLIV diebus annum ad cursum lunae disposuit, quem Iulius Caesar undecim diebus adiectis, sicut hodie servatur, instituit |