monumenta.ch > Beda Venerabilis > 5
Beda, De Temporibus, IV. De Hebdomada. <<<     >>> VI. De Mensibus Romanorum.

Beda Venerabilis, De Temporibus, CAPUT V. De Mense. [

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Dum XXIX diebus et semis paulo plus quam zodiacum peragit. Recte dictum paulo plus. Nam hoc dierum numero signiferum integrum permetitur, et duodecimam eius fere partem. Mensis enim est, nondum luna ad eamdem partem signiferi unde praecedente mense exibat revertitur, sed quod est inter duos eius a sole synodos, Latini coetus vocant. Praecedenti autem libro de mensibus nostris et peregrinis plura disseruimus.

]


1 Mensis lunaris incremento lunae senioque conficitur, dum XXIX [Om. et A, B, C.] et semis diebus paulo plus quam zodiacum peragit: sed facilitas computandi trigenis et undetrigenis diebus lunae menses alternat. Solaris autem mensis XXII horis est amplior, ex quibus XI epactarum dies accrescunt, quibus sol lunae cursum singulis annis exsuperat.
2 Duodecies enim viceni et bini CCLXIV faciunt, ut indecies viceni et quaterni eumdem numerum complent. Sed Hebraei menses a luna nascente, Romani a Calendis incipiunt, Aegyptii a quarto die Calendarum Septembrium, usque in nonum Calendarum earumdem, XXX diebus suos menses computantes; [A, B, C, residuos quinque dies.] residuos vero dies intercalares appellant.
3 Qui primi ad solis cursum menses terminare coeperunt, ne lunae velocior et dubius cursus impedimentum calculandi eis faceret.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.237 bnf1615.275 bnf13013.48 csg248.93 csg250.147

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik