monumenta.ch > Beda Venerabilis > 3
Beda, De Temporibus, II. De Die. <<<     >>> IV. De Hebdomada.

Beda Venerabilis, De Temporibus, CAPUT III. De Nocte. [

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Nox est solis absentia. Nox e Graeca dictione est litterae unius mutatione. Graece enim νὺξ noctem significat. Hanc Aristoteles definit, primo libro τῶν Μετεωρῶν, σκίαν τῆς γῆς, id est, umbram terrae. Necesse namque, ut ex physica atque optice constat, corpore in lumine posito umbram fieri in adversa lucis regione. Itaque dum sol infra finitorem (quem Graeci horizonta vocant) decurrit, necesse est umbram terrae late per aera aspergi coelo, non autem penetrare usque ad ultimum coelorum, ut docent astrologi et physici. Est autem umbra hic, quod ad figuram attinet, metae similis seu pyramidae, de qua re vide schemata quaedam superius descripta, ubi haec ipsa copiosius.

Mortalibus, ad requiem facta. Nox rebus agendis inepta est: ob id quidam a nocendo dictam scribunt; faciunt poetae hanc Terrae prolem (cuius ratio deprehenditur ex his quae modo diximus). Haec statim genuit Ὕπνον καὶ Θάνατον, id est, Somnum et Mortem germanos fratres, tum quia nox somnum conciliet, qui dimidium vitae hominibus aufert, hoc est semimortuos reddere; lepide itaque excogitatum mortem fratrem esse somni, ut apud Senecam in tragoedia: Dirae frater languidae mortis.

Ubi nox rigidior. Frigidis somnus producitur, calidis autem conciliatur. Vide Aristotelem in libello de Somno et Vigilia. Itaque natura provisum est, ut hibernae noctes aestivis sint longiores, et eo quidem magis, quo regio ipsa septentrionibus extra solis viam propius subiecta est, veluti Britannia noctem brumalem habet horarum XVII, Germania XVI, Italia vero XV; Hibernia autem XXIV. Porro Thyle, quae terrarum ultima est, mensibus pluribus una nox durat, sed vicissim in his solstitiales dies totidem horas perdurant, itaque lucis et tenebrarum ratio in omnibus regionibus aequalis est, facta inter sese collatione aequalium et inaequalium.

Apparente stella huius nominis. Haec Veneris stella est, quae dum solem sequitur, et sub noctem in occasura coeli parte cernitur, Vesper et Hesperus, et Vesperugo dicitur; si vero idem sidus mane solem antevertat, Lucifer et Graece Phosporos dicitur, omnium stellarum quae in coelo sunt maxima ac luculentissima. Umbram enim reddit tanto luna minorem, quantum ipsa solis umbra vincitur.

]


1 Nox est solis absentia terrarum umbra conditi, mortalibus ad requiem facta, ne opere diutino avida deficeret humanitas: ubi rigidior, ibi et ad opera minuenda et ad membra fovenda prolixior. Cuius partes sunt septem: Crepusculum, id est, dubia lux inter lucem et tenebras; nam creperum, dubium dicimus. Vesperum, apparente stella huius nominis. Conticinium, quando omnia silent. [A, intempestivum.] Intempestum, quod est medium et inactuosum noctis tempus.
2 Gallicinium, quando gallus resonat. Matutinum, inter abcessum [A, tenebrarum noctis.] tenebrarum, et aurorae adventum: et diluculum, quasi iam incipiens [A, quaedam parva. C, incipiens diei.] parva diei lux, haec et aurora solem praecedens.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.237 bnf1615.274 bnf13013.48 csg248.92 csg250.146

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik