1 | Tempora momentis, horis, diebus, mensibus, annis, saeculis et aetatibus dividuntur. Momentum est minimum atque angustissimum tempus, a motu siderum dictum: est enim extremitas horae in brevibus intervallis, cum aliquid sibi cedit atque succedit. Hora Graecum nomen est, et tamen Latinum sonat: hora enim finis est temporis, sicut et, horae sunt fines maris, fluviorum, vestimentorum. |
2 | Constat autem hora quatuor punctis, decem minutis, quindecim partibus, XL momentis. Et notandum propter errorem cavendum , quod computus partim natura, partim auctoritate vel consuetudine, nitatur: natura, ut , annum communem duodecim menses lunares habere: consuetudine, ut menses triginta diebus computari: auctoritate, ut hebdomadam septem feriis constare. |