monumenta.ch > Beda Venerabilis > 12
Beda, De Schematis et Tropis Sacrae Scripturae, 2, XI. De hyperbole. <<<     >>> XIII. De homoeosi.

Beda Venerabilis, De Schematis et Tropis Sacrae Scripturae, 2, XII. De allegoria.

1 Allegoria est tropus quo aliud significatur quam dicitur, ut, Ioan. IV: Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt iam ad messem. Hoc est, intelligite, quia populi sunt iam parati ad credendum. Huius species multae sunt, ex quibus eminent septem: Eironeia, antiphrasis, aenigma, charientismos, paroemia, sarkasmos, asteismos.
2 De eironeia. Eironeia est tropus per contrarium quod conatur ostendens, ut: Clamate voce maiore, Deus est enim Baal, et forsitan loquitur, aut in diversorio est, aut in itinere, aut dormit, ut excitetur. Hanc enim nisi gravitas pronuntiationis adiuverit, confiteri videbitur quod negare contendit.
3 De antiphrasi. Antiphrasis est unius verbi ironia, ut, Matth. XXVI: Amice, ad quid venisti? Inter ironiam et antiphrasin hoc distat, quod ironia pronuntiatione sola indicat quod intelligi vult. Antiphrasis vero, non voce pronuntiantis significat contrarium, sed suis tantum verbis, quorum est origo contraria.
4 De aenigmate. Aenigma est obscura sententia per occultam similitudinem rerum, ut, psalmo LXVII: Pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi eius in specie auri: cum significet eloquia Scripturae spiritualis divino lumine plena, sensum vero eius interiorem maiori coelestis sapientiae gratia refulgentem; vel certe vitam sanctae Ecclesiae praesentem virtutum pennis gaudentem, futuram autem, quae in coelis est, aeterna cum Domino claritate fruituram.
5 De charientismo. Charientismos est tropus quo dura dictu gratius proferuntur, ut, Genes. XXIX: Nonne pro Rachel servivi tibi? quare autem imposuisti mihi? uno enim levissimo impositionis verbo iniuriam quam patiebatur gravissimam temperantius loquens significavit.
6 De paroemia. Paroemia est accommodatum rebus temporibusque proverbium, ut, II Pet. II: Canis reversus ad vomitum suum, et, I Reg. X: Num et Saul inter prophetas? Quorum unum, cum quemlibet post actam poenitentiam ad vitia relabi dicimus, altero tunc utimur, cum indoctum quemque officium docendi assumere, vel aliud quid artis, quam non didicit, sibimet usurpare viderimus. Hic tropus adeo late patet, ut liber Salomonis, quem nos, secundum Hebraeos, Parabolas dicimus, apud Graecos ex eo nomen Paroemiorum, hoc est, Proverbiorum, acceperit.
7 De sarcasmo. Sarcasmus est plena odio hostilisque irrisio, ut, Matth. XXVII: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credamus ei.
8 De asteismo. Asteismus est tropus multiplex, numerosaeque virtutis: nam ἀστεἳσμὸς putatur quidquid dictum simplicitate rustica caret, et satis faceta urbanitate expolitum est, ut: Utinam abscindantur qui vos conturbant. Notandum sane quod allegoria aliquando factis, aliquando verbis tantummodo fit. Factis quidem, ut scriptum est: Quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera, quae sunt duo Testamenta, ut Apostolus exponit. Verbis autem solummodo, ut, Isai. XI: Egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet, quo significatur de stirpe David per virginem Mariam Dominum Salvatorum fuisse nasciturum. Aliquando factis simul et verbis una eademque res allegorice significatur: factis quidem, ut Genes. XXXVII: Vendiderunt Ioseph Ismaelitis triginta argenteis; verbis vero, ut Zachar. XI: Appenderunt mercedem meam triginta argenteis. Item factis, ut, I Reg. XVI: Erat autem David rufus, et pulcher aspectu, et unxit eum Samuel in medio fratrum suorum; verbis, ut, Cant. IV: Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus, quod utrumque mystice significat, mediatorem Dei et hominum, decorum quidem sapientia et virtute, sed sui fuisse sanguinis effusione roseum, eumdemque unctum a Deo Patre oleo laetitiae, prae consortibus suis. Item allegoria verbi, sive operis, aliquando historicam rem, aliquando typicam, aliquando tropologicam, id est, moralem rationem, aliquando anagogen, hoc est, sensum ad superiora ducentem, figurate denuntiat. Per historiam namque historia figuratur, cum factura primorum sex sive septem dierum, totidem saeculi huius comparatur aetatibus. Per verbum historia, dum hoc quod dicit Iacob patriarcha, Genes. XLIX: Catulus leonis Iuda, ad praedam, fili mi, ascendisti, et caetera, de regno ac victoriis David intelligitur. Per verbum, spiritualis de Christo, sive Ecclesia, sensus, cum idem sermo patriarchae de dominica passione ac resurrectione fideliter accipitur. Item allegoria facta, tropologicam, hoc est, moralem perfectionem designat, ut, Genes. XXXVII, tunica talaris et polymita quam Iacob patriarcha filio suo Ioseph fecit, variarum virtutum gratiam, qua nos Deus Pater usque ad terminum vitae nostrae semper indui praecepit et donat, insinuat. Allegoria verbi eamdem morum perfectionem significat, ut: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes, et caetera. Allegoria facti, anagogicum, hoc est, ad superiora ducentem sensum exprimit, ut: Septimus ab Adam Enoch translatus est de mundo. Sabbatum futurae beatitudinis, quae post opera bona saeculi huius, quae sex aetatibus peragitur, electis in fine servatur, figurate praesignat. Allegoria verbi, eadem vitae coelestis gaudia demonstrat, ut, Matth. XXIV: Ubicunque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae, quia ubi mediator Dei et hominum est corpore, ibi nimirum et nunc sublevatae ad coelos animae, et, celebrata gloria resurrectionis, colligentur etiam corpora iustorum. Nonnunquam in una eademque re, vel verbo, historia simul et mysticus de Christo vel Ecclesia sensus, et tropologia, et anagoge, figuraliter intimatur, ut: templum Domini, iuxta historiam, domus quam aedificavit Salomon; iuxta allegoriam, corpus dominicum, de quo ait, Ioan. II: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud, sive Ecclesia eius, cui dicitur: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos; per tropologiam, quisque fidelium, quibus dicitur, I Cor. III: An nescitis quia corpora vestra templum est Spiritus sancti, qui in vobis est? per anagogen, superni gaudii mansiones, cui aspirabat qui ait: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saeculum saeculi laudabunt te. Simili modo quod dicitur psalmo CXLVII: Lauda, Ierusalem, Dominum, lauda Deum tuum, Sion: quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te; de civibus terrenae Ierusalem, de Ecclesia Christi, de anima quoque electa, de patria coelesti, iuxta historiam, iuxta allegoriam, iuxta tropologiam, iuxta anagogen, recte potest accipi. Iuxta allegoriam de Ecclesia, diximus, sequentes exemplum doctissimi tractatoris Gregorii, qui in libris Moralibus, ea quae de Christo sive Ecclesia per figuram dicta, sive facta interpretabantur, allegoriam proprie nuncupare solebat.
Beda Venerabilis HOME

bmo296.52 bnf7558.91 med6824.238

Beda, De Schematis et Tropis Sacrae Scripturae, 2, XI. De hyperbole. <<<     >>> XIII. De homoeosi.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 12

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik