monumenta.ch > Beda Venerabilis > 10
Beda, De Schematis et Tropis Sacrae Scripturae, 2, IX. De periphrasi. <<<     >>> XI. De hyperbole.

Beda Venerabilis, De Schematis et Tropis Sacrae Scripturae, 2, X. De hyperbato.

1 Ὑπέρβατον est transcensio quaedam, verborum ordinem turbans. Huius species sunt quinque, videlicet: Hysterologia, anastrophe, parenthesis, tmesis, synchysis.
2 De hysterologia. Hysterologia, ὑστερολογία vel ὕστερον πρότερον, est sententia cum ordo verbis mutatur, ut, psalmo XXIII: Hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo; prius enim Dominus miserando iustificare solet impium, et sic postea benedicendo coronat iustum.
3 De anastrophe. Anastrophe est verborum tantum praeposterus ordo, quemadmodum habetur Iob V: Quam ob rem ego deprecabor Dominum, pro ob quam rem.
4 De parenthesi Parenthesis autem est interposita ratiocinatio divisae sententiae. Quemadmodum est et illud Apostoli, Galat. II: Qui enim operatus est Petro (in apostolatu circumcisionis) operatus est et mihi inter gentes. Et cum cognovissent gratiam (quae mihi data est) Iacobus et Cephas et Ioannes, dextras dederunt mihi et Barnabae societatis.
5 De tmesi. Tmesis est simplicis verbi sectio, aut unius compositi, una dictione vel pluribus interiectis. Haec species licet in sacra Scriptura facile [F. non facile] inveniatur, tamen habetur in Christiano poeta, ut est: Hiero quem genuit Solymis Davidica proles. Hoc est Ierusalem.
6 De synchysi. Synchysis est hyperbaton ex omni parte confusum. Psalmo LXVII: Si dormiatis inter medios cleros pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi eius in specie auri. Prius enim hic, ut Augustinus ait, quaerendus est ordo verborum, quomodo finiatur sententia, quae utique pendet, et dicitur Si dormiatis; deinde incertum est utrum hae pennae, an, o vos pennae, ut ad ipsas pennas loqui videatur; utrum ergo verbis quae praecesserunt finiatur ista sententia, ut sit ordo: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa, si dormiatis inter medios cleros, o vos pennae columbae deargentatae, an his quae sequuntur, ut ordo sit: Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae nive dealbabuntur in Selmon, id est, ipsae pennae dealbabuntur, si dormiatis inter medios cleros, ut illis hoc dicere intelligatur qui speciei domus tanquam spolia dividuntur, id est: Si dormiatis inter medios cleros, o vos qui dividimini speciei domus per manifestationem spiritus ad utilitatem (ut alii quidem detur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem spiritum, alii fides, alii genera linguarum, in eodem spiritu, etc.); si ergo vos dormiatis inter medios cleros, tunc pennae columbae deargentatae, nive dealbabuntur in Selmon. Potest et sic intelligi: Si vos pennae columbae deargentatae dormiatis inter medios cleros, nive dealbabuntur in Selmon, ut subintelligantur homines, qui per gratiam remissionem accipiunt peccatorum. Unde etiam de ipsa Ecclesia dicitur, Cant. VIII: Quae est ista quae ascendit dealbata? Promissio quippe Dei tenetur per prophetam Isaiam, cap. I, dicentem: Si fuerint peccata vestra tanquam phoeniceum, sicut nivem dealbabo. Potest et sic intelligi, ut in eo quod dictum est, Pennae columbae deargentatae, subaudiatur eritis, ut iste sit sensus: Vos qui tanquam spolia speciei domus dividimini, si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae eritis, id est, in altiora elevabimini, compagini, tamen Ecclesiae cohaerentes. Nullam quippe aliam melius hic intelligi puto columbam deargentam quam illam de qua dictum est, Cant. VI: Una est columba mea. Deargentata est autem, quia divinis eloquiis est erudita: Eloquia namque Domini, alio loco, eloquia casta dicuntur; psalmo XI: Argentum igne examinatum, terra purgatum septuplum. Magnum itaque est bonum dormire inter medios cleros, quos nonnulli duo Testamenta esse voluerunt, ut dormire sit inter duos medios cleros, in eorum Testamentorum auctoritate requiescere, id est, utriusque Testamenti testimoniis acquiescere, ut quando aliquis ex his profertur et probatur, omnis intentio pacifica quiete finiatur.
Beda Venerabilis HOME

bmo296.51 bnf7558.89 med6824.235

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik