monumenta.ch > Beda Venerabilis > 9
Beda, De Schematis et Tropis Sacrae Scripturae, 2, VIII. De onomatopoeia. <<<     >>> X. De hyperbato.

Beda Venerabilis, De Schematis et Tropis Sacrae Scripturae, 2, IX. De periphrasi.

1 Περίφρασις est circumlocutio, quae fit aut ut brevitatem splendide describat et producat, aut foeditatem circuitu evitet. Splendide producta veritas, ut, II Cor. V: Scimus quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod aedificationem habeamus ex Deo, domum non manu factam, aeternam in coelis. Foeditatem circuitu evitans, ut, Rom. I: Nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum, in eum usum, qui est contra naturam; similiter autem et masculi, relicto naturali usu, et caetera.
Beda Venerabilis HOME

bmo296.50 bnf7558.89 med6824.234

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik