1 | Συνεκδοχὴ est significatio pleni intellectus capax, cum plus minusve pronuntiat; aut enim a parte totum ostendit, ut Ioan. I: Verbum caro factum est. Et, Act. XXVII: Eramus vero in nave, universae animae ducentae septuaginta sex. Aut contra, ut, Ioan. XIX: Ergo propter Parasceven Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum ubi posuerunt Iesum. |