monumenta.ch > Beda Venerabilis > 3
Beda, De Schematis et Tropis Sacrae Scripturae, 2, II. De katachresi. <<<     >>> IV. De metonymia.

Beda Venerabilis, De Schematis et Tropis Sacrae Scripturae, 2, III. De metalepsi.

1 Metalepsis est dictio gradatim pergens ad id quod ostendit, et ab eo quod procedit id quod sequitur insinuans, quemadmodum habetur apud Psalmistam: Labores fructuum tuorum manducabis. Labores enim posuit pro his quae laborando acquiruntur bonis. Necnon et illud psalmi CIII: Draco iste quem formasti ad illudendum ei: per draconem diabolus, per diabolum bonus angelus intelligendus est, qualis a Deo formatus est.
Beda Venerabilis HOME

bmo296.50 bnf7558.87 med6824.232