monumenta.ch > Beda Venerabilis > 2
Beda, De Schematis et Tropis Sacrae Scripturae, 2, I. De metaphora. <<<     >>> III. De metalepsi.

Beda Venerabilis, De Schematis et Tropis Sacrae Scripturae, 2, II. De katachresi.

1 Katachresis est abusio nominis aut verbi, ad significandam rem quae propria appellatione deficit. Haec autem a metaphora differt, quod illa vocabulum habenti largitur, haec, quia non habet proprium, alieno utitur, ut parricidam dicimus qui occiderit fratrem, et piscinam quae pisces non habet. Haec enim nisi extrinsecus sumerent suum vocabulum, non haberent. Huic simile est illud: Pone vectes in quatuor angulis mensae per singulos pedes, et sextum sagum in fronte tecti duplicis, et ibi confringit cornua arcuum. Et, II Paral. IV: Labium illius erat quasi labium calicis, et repandi lilii. Pedes quippe et frons et cornu et labium, hominum tantum sunt, et animantium, non etiam rerum insensibilium. Quae nomina, si Scriptura praefatis rebus non imposuisset, quod proprium his diceret, non haberet. Ad hunc tropum pertinet quod scriptum est, Ioan. V: Est autem Hierosolymis probatica piscina; a piscibus enim nomen accepit aqua, quae nequaquam propter pisces, sed ad lavandas (ut ferunt) hostias, collecta est, unde Probatice cognomen sortita est.
Beda Venerabilis HOME

bmo296.49 bnf7558.86 med6824.231

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik