Beda Venerabilis, De Schematis et Tropis Sacrae Scripturae, 2, I. De metaphora.
1 | Metaphora est rerum verborumque translatio. Haec fit modis quatuor: I. ab animali ad animal: II. ab inanimali ad inanimal: III. ab animali ad inanimal: IV. ab inanimali ad animal. Ergo: |
2 | I. Ab animali ad animal ita fit, ut psalmo II: Quare fremuerunt gentes? Et: Dominus qui eripuit me de ore leonis, et de manu ursi. Item psalmo CXXXVIII: Si sumpsero pennas meas ante lucem. Nam et homines et bestiae et volucres animam habent. |
3 | II. Ab inanimali ad inanimal, ut Zachariae undecimo: Aperi, Libane, portas tuas. Item psalmo VIII: Qui perambulat semitas maris. Translatio est enim a civitate ad montem, et a terra ad mare, quorum nullum animam habet. |
4 | III. Ab animali ad inanimal, ut, Amos I: Exsiccatus est vertex Carmeli. Homines enim, non montes, verticem habent. |
5 | IV. Ab inanimali ad animal, ut, Ezech. XI: Auferam a vobis cor lapideum. Non enim lapis, sed populus animam habet. |
6 | Hic autem tropus et ad Deum fit multifarie. A volucribus, ut: Sub umbra alarum tuarum protege me. A feris, ut: Dominus de Sion rugiet. A membris humanis, ut psalmo XVI : Quis mensus est pugillo aquas, et coelos palmo ponderavit? Ab homine interiore, ut, Isai. XL: Inveni David filium Iesse, virum secundum cor meum. A motibus mentis humanae, ut psalmo II: Tunc loquetur ad eos in ira sua. Et, Genes. VI: Poenitet me hominem fecisse. Et, Zachar. VIII: Zelatus sum Sion zelo magno. Et innumera huiusmodi. A rebus insensibilibus, ut, Amos II: Ecce ego stridebo super vos, sicut stridet plaustrum onustum feno. Qui videlicet tropus et in communi locutione usitatissimus est, cum dicimus fluctuare segetes, gemmare vites, floridam iuventutem, et lacteam canitiem. |