monumenta.ch > Beda Venerabilis > 18
Beda, De Ratione Computi, CAP. XVII - De continentia decemnovennalis. <<<    

Beda Venerabilis, De Ratione Computi, CAP. XVIII - De circulo magno siderum.

1 Circulus Paschae magnus est, qui multiplicato per invicem solari ac lunari cyclo, quingentis et triginta duobus conficitur annis. Sive enim decies novies viceni et octoni, seu vicies octies deni ac noveni multiplicentur, quingentorum triginta duorum numerum complent. Unde fit ut idem circulus magnus decemnovennalis, lunae circulus viginti octo, solis autem qui vicenis octonisque consummari solent annis novemdecim, habeat bis sextum decies novies septenos id est centum triginta tres menses solares, vicies octies ducentum viginti octo, id est octo millia ducentos octoginta quatuor.
2 Menses autem lunares, vicies octies ducentos triginta quinque, id est sex millia quingenta et octoginta dies, exceptis bissextis vicies octies quinque millia noningenta viginti quinque, id est centum nonaginta quatuor millia, et centum octoginta. Appositis autem bissextis centum nonaginta quatuor millia et trecenta tredecim.
3 Qui ubi memoratum ex ordine mensium dierum, quae summa compleverit, mox in seipsum revolutus, cuncta quae ad solis vel lunae cursum pertinent, eadem quae praeterierant semper tenere restaurat.
4 Si nosse vis quotus sit annus ab Adam secundum Graecos duntaxat, multiplica quindecim per quadraginta et octodecim, fiunt sex millia ducenta et septuaginta, adde indictionem anni cuius volueris, quem praesentis anni novem esse comprobatur, et fiunt centum septuaginta novem.
5 Si nosse vis quotus sit annus ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi, computa quindecies quinquageni, fiunt anni septingenti et quinquaginta. His septem adde duodecim regulares, fiunt septingenti quinquaginta duo. Adde et indictionem anni cuius volueris, quae praesentis anni nona esse comprobatur, fiunt simul anni ab incarnatione Christi septingenti septuaginta unus.
6 Haec tantum memor esto sollicitus, ut quando quindecima venerit indictio, eamdem subsequi primam scias.
7 Quia vero per unam indictionem huius calculationis numerus impleri non potest, eodem anno non multiplicabis, ut superius, quindecies quinquies, sed quindecies quinquies et asse. Et ita deinceps in subsequentibus annis, usque ad quindecimam indictionem. Quinquaginta et unum per quindecim computa, quibus additis semper septem regulares suprascriptas, implebis numerum annorum Domini, et nihil remanet quod per duodecim addere possis, sicut et in aliis indictionibus remanet.
8 Ut in prima indictione unum, in secunda duo, in tertia tres, vel usque ad decimam quartam; tot remanent de computo suprascripto quota fuerit indictio. Hoc argumento invenies annum Domini
9 Si vis scire indictionem quota sit, sume annos ab Adam quos habueris, et eos partire per quindecim; quot remanent, tota est indictio: si nihil remanet, quindecima est.
10 Item si vis scire quota sit indictio, sume ab incarnatione Domini, id est septingenti septuaginta unus, his semper adiice tres, fiunt septingenti septuaginta quatuor; haec partire per quindecim, remanent novem; nona est indictio; si nihil remanet, quindecima est.
11 Si vis scire quota est epacta, sume annos decemnovennalis cycli quot fuerint, et de ipsis subtrahe semper unum, et illos multiplica per undecim, et postea partire per triginta, et quot remanent tota est epacta.
12 Item computa a primo anno decemnovennali usque in quem volueris, ut puta in quintum annum, dimitte super unum, remanent quatuor, multiplica per quatuor, undecim annuas epactas, et facies quater undeceni, fiunt quadraginta quatuor; hos partire per triginta, remanent quatuordecim; quarta decima est epacta.
13 In secundo circulo decemnovennalis, ita per omnes decem et novem annos sub hac brevitate computabis.
14 Item partire annos Domini per octodecim, et quot remanent multiplica per undecim. Item partire per triginta, et remanent epactae.
15 Si nosse vis epactas solis, id est concurrentes dies, sume annos Domini, et eorumdem quartam partem adiice; his quoque semper adde quatuor, quia quinque concurrentes fuerunt anno nativitatis Domini; hos partire et remanent concurrentes.
16 Si vis scire quotus sit concurrens, sume circulum solarem, qui nunc vigesimus octavus esse comprobatur, et quartam eiusdem numeri ipsi adiicias, partire per septem, et quot remanent, totus est concurrens in nono Kalend. April.
17 Si nosse vis quotus sit circulus lunae, sume annos ab Adam, et eos partire per novem decim annos, et quot remanent, totus est circulus; si nihil remanet, decimus octavus est.
18 Item sume annos ab incarnatione Domini, quot fuerint, et subtrahe semper duo, et quot remanent, hos partire per novem decim, et iterum quot remanent, totus est circulus lunae decemnovennalis; si autem remanet, decimus nonus est.
19 Si vis nosse quotus sit annus cycli decemnovennalis, sume annos Domini, et unum adde, quia secundo eiusdem anno natus Christus; partire per novem decim, et quot remanserit, ipse est annus cycli decemnovennalis, et si nihil remanet, octodecimus est.
20 Si vis scire bissextilem annum, partire annos Domini per quatuor, et quot remanserint, tot sunt anni a bissexto.
21 Si nosse vis quot puncta unaquaeque luna in die luceat secundum Romanos, sume dies a Ianuario, ut puta in Nonas Martias, fiunt septuaginta sex. Vide quotus sit cyclus lunae, ut puta sex, multiplica ipsum circulum lunae quinquies, fiunt septuaginta quinque. Adde ad dies a Ianuario, fiunt centum quadraginta unum; deduc sexaginta bis, fiunt centum viginti, remanent sex: ipsae sunt punctum lunae ipsius diei quae lucet, id est horam primam, et punctum unum horae secundae.
22 Si ipsam lunam vis invenire, memento quot habueris in summa, antequam per sexaginta partireris: et quoties deduxisti sexaginta, tot asses adiicies ad summam eamdem, et iterum multiplicatum circulum lunae sexies iunges ad summam, dividesque per triginta, et lunam diei eiusdem invenies.
23 Si nosse vis quotus sit circulus solis, sume annos ab Adam, et eos partire per viginti octo, et quot remanent, totus est solaris circulus.
Beda Venerabilis HOME



Beda, De Ratione Computi, CAP. XVII - De continentia decemnovennalis. <<<    
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 18