monumenta.ch > Beda Venerabilis > 17
Beda, De Ratione Computi, CAP. XVI - De Cyclo decemnovennali. <<<     >>> CAP. XVIII - De circulo magno siderum.

Beda Venerabilis, De Ratione Computi, CAP. XVII - De continentia decemnovennalis.

1 Cyclus decemnovennalis octo lineis est ordinatus. Prima eius linea temporum seriem continet. Quem Graeci ab annis Diocletiani persecutoris calculare decreverunt. Sed Dionysius secundus abbas Romanus, utriusque linguae peritus, Graece et Latine cyclos scribens paschales, noluit eos ab impii principis annis computare.
2 Sed magis eligens ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi annorum seriem praenotare, unius singulis annis augmento in maius proficientes propter notitiam exordii spei nostrae, et causam reparationis humanae: id est ut passio seu resurrectio Domini facilius inveniretur. Sed quia lunaris circulus decemnovennalis est, solaris autem viginti octo conficitur annis.
3 Multiplicatis per se invicem ambobus summa quingentorum triginta duorum colligitur annorum. Qua tandem replicata totus solaris lunarisque cursus ordo in sua vestigia per se revolvitur. Eumdem decemnovennalis lunarisque circuli annum, easdem epactes lunae, solis quoque dies concurrentes eamdem decimam quartam lunam, eumdem dominicae Paschae diem, ac lunam ipsius ex ordine restituens: unde secundo anno circuli, quem primum Dionysius scripsit, quingentesimus trigesimus tertius ab incarnatione Domini completus est annus.
4 Ipse est nimirum iuxta concursus siderum, ille in quo incarnari dignatus. Quia hic secundus annus cycli decemnovennalis decem octo circuli lunaris undecim habens epactas, quinque concurrentes septimanae dies, lunam paschae quatuordecimam, octavo Kalend. Aprilis, omnia tunc fuere similia. Et si esset qui tunc pascha, more nunc ecclesiis usitato die Dominica, ipsa nimirum dies, quomodo hic adnotandum est, sexto Kalend.
5 Aprilis veniret, ac lunam haberet sextam decimam. His igitur ita se habentibus annum passionis dominicae quaerentibus nota via est. Habet enim, ni fallor, Ecclesiae fides in carne paulo plus quam triginta et tres annos usque ad suae tempora passionis vixisse. Quia videlicet cum triginta annorum fuisset, baptizatus est sicut evangelista Lucas testatur.
6 Et tres semis annos post baptismum praedicaverit, sicut Ioannes in Evangelio suo, non solum commemoratio redeuntis paschae tempore perdocet, sed et idem in Apocalypsi sua, Daniel quoque in suis visionibus prophetice designat, sancta siquidem Romana et apostolica tenet Ecclesia. Quomodo igitur, ut supra memoravimus, quingentis triginta duobus annis paschalis circulus circumagitur. His adde triginta tres, vel potius triginta quatuor, ut illum ipsum quo passus est Dominus attingere possis annum, fiunt quingenta sexaginta sex.
7 Ipse est ergo annus Dominicae passionis et resurrectionis a mortuis; quia sicut quingenta triginta tres, primo, ita quingentesimum sexagesimum, et trigesimo quarto per universos solis et lunae concordat discursus. Et ideo circulis beati Dionysii apertis, si quingentesimum sexagesimum sextum ab incarnatione Domini contingens annum, decimam quartam lunam in eo nono Kalend.
8 Aprilium fieri reperies, et diem Paschae dominicum, sexto Kalend. Aprilis lunam decimam septimam. Nam quod Dominus decima quinta luna feria sexta crucem ascenderit, et una sabbatorum, id est die Dominica resurrexit a mortuis, nulli licet dubitare catholico, negligique agnum paschalem decimo quarto die primi mensis ad vesperam immolari, praecepit pariter cum Evangelio quod Dominum eadem vespera tantum a Iudaeis, et mane sexta feria crucifixum ac sepultum, prima sabbati resurrexisse, perhibere videatur.
9 Secundus ordo circuli decemnovennalis complectitur indictiones quindecim annorum circuitu, in sua semper vestigia reducens. Quas antiqua Romanorum industria comperimus ad cavendum errorem qui de temporibus forte oboriri poterat, institutas. Dum enim verbi gratia, quilibet imperator medii anni tempore vita vel regno decederet, poterat evenire ut eumdem annum unus historicus eiusdem regis ascriberet temporibus, eo quod eius partem regnaret; alter vero historicus eumdem successori illius potius ad titulandum putaret, eo quod et hic partem aeque eius haberet in regno.
10 Verum ne per huiuscemodi dissonantiam error temporibus inolesceret, statuere indictiones, quibus uterque scriptor, imo etiam vulgus omni tempore cursum facillime conservaret. Quia pro facilitate quoque calculandi quindecim esse voluerunt, ut planissimo numero, et ad multiplicandum promptissimo compendiosius transacti temporis status in memoriam posset reduci. Incipiunt autem indictiones ab octavo Kalend. Octob., et ibi terminatur.
11 Tertia praefati circuli linea continet epactas lunares, quae ad cursum solis annuatim undenis diebus accrescere solent. Inde epactae Graeco vocabulo. Item adiectiones dictae, quae per annos singulos undecim dierum, ut diximus, accumulentur augmento. Vel certe quae ad inveniendas quotae sint lunas, Kalendarum duodecimo, et per totum adiiciunt annum, ut epactae iure, id est adiectiones, vocantur. Et quidem per totum anni vertentes orbem, suos quoque dies habet adiectiones lunares undecim.
12 Nam verbi gratia si hodie, cum scribo, quinta est luna ipsa isto die, post annum decimum sextum erit luna, et sic semper pro undecim adiectionibus annis singulis crescens usque ad trigesimam, et quod remanet tota erit luna, nec eadem haec quae non est priusquam decem et novem annorum peracto circulo decemnovennale annotatae sunt epactae lunam quota sit in undecimo Kalend.
13 Aprilis, ubi paschalis est festi principium, signant hanc praefixam sui cursus regulam, semper observantes ut quoties minorem sexdecim numerum habent, paschalem lunam praeferat. Quoties autem maiorem in sequentem lunam pascha quaerendum demonstret, quarum locus annuale undecimo Kalendarum Aprilis.
14 Quarto decemnovennali circuli tramite designantur epactae solis, id est concurrentes septem mane dies unius semper ternos per annos, duorum autem per annum bissextilem, usque ad septimum numerum adiectione crescentes. Quarum circulus habet annos quater septenos, id est, viginti octo, qui nimirum non ante potest consummari quam bissextus quarto redire solet anno, cunctos septem mane dies contingat.
15 Dominicam videlicet primam feriam, quartam feriam, secundam feriam, sabbatum, quintam feriam, tertiam feriam. Hoc etenim ille ordine currit. Cumque suas quaeque anni dies habeat concurrentes, hae quae in circulo sunt adfixae concurrentes, specialiter quae sit nono Kalendarum Aprilium fere designant, videlicet ut propius festivitatis paschalis exordio positae facillime diem epactarum, vel decimae quartae lunae quotae sint, feriae pandant, ac per hoc ad paschalis inventionem diei Dominici, planum faciant iter.
16 Contigit autem eadem concurrentium annua diesque calculatorem meminisse iuvat, et iam secundo Kalend. Aprilis, septimo Iduum Aprilis, decimo octavo Kalend. Martiarum, ex undecimo Kalend. earumdem. Cuius circuli talis est cursus, ut quicunque bissextili anno sunt, concurrentes ipsi et ante quinquennium fuerint. Et post sex annos futurae sint quae primo bissexto anno sunt eadem, et ante annos undecim transierint, et post sex redeo, quae secundo post bissextum eadem, et ante sex annos ierint, et post undecim remanent, quae tres post bissextum ipse, et ante 6 annos praeterierint, et post 5 revertantur.
17 Et huius ordo discretionis cunctos annorum vertentium complectitur dies. Meminisse omnis calculator debet easdem concurrentes solis trigesimo abhinc anno quas ex proximo secuturus easdem sexaginta, quas et quatuor easdem nonaginta, quas et sex easdem centum viginti, quas et octo easdem centum quinquaginta, quas et decem, et caeteras in hunc modum esse redituras. Quocunque numero annorum transacto concurrentes scire desideras, eumdem numerum vides quoties habeat triginta et trigesima parte geminata, concordiam vertentium cognoscis annorum.
18 Verbi gratia, trecenti decies habent triginta. Et propterea eadem concurrentes, trecentesimo anno quae viginti sunt futurae, si quid residui fuerit et hoc adiicies. Eodem modo etiam in praeterita concurrentiam ordo respicit. Item quia circulus lunaris decemnovennalis praesentis anni epactae vigesimo anno redeunt, sequentis abhinc quadragesimo tertii, sexagesimo quarti, octuagesimo quinti, centesimo sexti, centesimo vigesimo septimi, centesimo quadragesimo octavi, centesimo sexagesimo noni, centesimo octuagesimo decimi anno, et caetera similiter.
19 Quod et de luna quarta decima paschae caeterisque quae decemnovennali circulo includuntur, aeque sciendum est, poterit diligens calculator etiam prolixiores sibi temporum sequentium annotare recursus, quibus semper meminerit etiam praeteriti aevi congruere statum.
20 Quinta circuli decemnovennalis regione lunaris circulus includitur, a quarto eius incipiens, et tertio complexus in anno qui proprie Romanorum, et est ad mensem Ianuarium pertinens. Nam sicut annus quisque decemnovennalis circuli propter legalem Hebraeorum observationem a paschali mense inchoat ibidemque finitur; ita et hic Romanorum institutione a luna Ianuarii inchoat atque ibi desinit.
21 Sicut et ille, sic et iste primum et secundum communes annos, tertium habet embolismum, quartum et quintum communes, sextum embolismum, septimum communem, octavum embolismum. Hendecas quoque circuli lunaris instar decemnovennalis, septem annos communes, et quatuor habet embolismos. Et habet communes anni menses lunares duodecim, dies trecentos quinquaginta quatuor.
22 Embolismi autem menses tredecim, dies trecentum octoginta quatuor. Praeter unum duntaxat octodecim cycli huius annum, qui est decemnovennalis primus, in quo unus dies ratione saltus lunaris intercipitur. Si vis scire quota sit luna Kalendarum Ianuarii per novem decim annos, sume cyclum lunae quemlibet, ut puta quinque. Multiplica per undecim, fiunt quinquaginta. Adde unum semper regularem, fiunt quinquaginta sex; partire per triginta, remanent viginti sex, vigesima sexta est luna in Kalendas, Ianuarias anno quinto cycli decemnovennalis.
23 Item sume octo, multiplica per undecim, fiunt octoginta octo. Adde unum regularem, et partire per triginta, remanent viginti novem, est luna in Kalend. suprascriptis, anno cycli lunaris octavo. Tantum memor esto decimi sexti, et decimi octavi, et decimi noni cycli memorati anni, non unum ut in reliquis, sed duos addere regulares, et lunam Kalend.
24 Ianuarii sine errore reperies.
25 Sextus cycli locus amplectitur lunas quatuordecim primi mensis, qui paschalis dominici diem singulis annis absque omni ambiguitate demonstrent. Namque post decimam quartam lunam dominica dies occurrit, ipsa est paschalis dominicae resurrectionis dies. Qui quidem decima quarta luna primum in aequinoctio, id est duodecimo Kalendarum Aprilium. Ultimum vigesimo nono abhinc die, id est decimo quarto Kalendarum Maiarum, suum vespere processum terris ostendit.
26 Quibus terminis per annos denos et novenos legali tempore paschalis observantiae discursus constat esse comprehensos. Si vis per argumentum decimam quartam lunam invenire, sume epactas lunares anni cuius volueris, et siquidem decimo quarto, vel quindecimo sunt, undecimo vel duodecimo Kalend. Aprilis, die decimo quarto lunam venire cognoscat.
27 Quia nimirum Kalendarum suprascriptarum proprius est omnium locus epactarum. Sin autem pauciores sunt epactae, dimittas eos crescere per dies, usque dum decimum quartum impleant numerum, et ibi se lunam paschae habere non dubitet. Porro plures quindenario numero si habuerit epactas, et has usque ad tricesimum, id est ipsius terminum mensis per dies crescere sinat.
28 Et sic a nova luna inchoans, atque usque ad decimam quartam ex ordine percurrens diem votis paschalibus aptum rite reperiret. Sed hoc notandum quod decima quarta luna, si communis est annus, undecim diebus prius; si vero embolismus, decimus nonus tardius, quam praecedente anno transierat, semper redire consuevit; excepto uno duntaxat primo circuli decemnovennalis anno, in quo propter rationem saltus lunaris, duodecim diebus annotinum cursum praecurrere solet.
29 Septimo decemnovennalis circuli titulo dies paschae dominicus comprehenditur, qui de dominica nostri Salvatoris resurrectione a mortuis exordium coepit. Nam cum in Veteri Testamento tribus argumentorum indiciis, Paschae tempus sit observare praeceptum: prima videlicet ut post aequinoctium; secunda, ut mense primo; tertia, ut tertia eius septimana, id est a vespera decima quarta lunae quae est initium decimi quinti, usque in vesperam, id est terminum vigesimum primum celebretur; quarta in eiusdem observatione regula est nobis a tempore dominicae resurrectionis imposita, ut cum aequinoctio transcenso, lunam primi mensis decimam quartam vespere ortum facere videremus, non statim ad faciendum Pascha, id est transitum de morte ad vitam, de corruptione ad incorruptionem, de poena ad gloriam, resurgendo facere dignatus est, exspectantes, in ipso tandem congrua Paschae solemnia celebremus. Quod si quis obiecerit non aequinoctii memoriam, sed tantum primi mensis, et tertiae in eo septimanae posuisse Moysen, sciat quia etsi aequinoctium nominatim non exprimit, in hoc tantum ipso quod a plenilunio primi mensis Pascha faciendum praecipit, aequinoctii transcendunt, plenaria ratione depromit.
30 Octava circuli meta panduntur lunae dominicae paschae, propter variantem eiusdem dominicae occursum septem dierum ambitu inclusae, id est a decimo quinto usque vigesimum primum, qui pro certo, dies celeberrima legis sint adnotatione praefixi, dicente Domino: Prima mense, decimo quarto die mensis comedetis azyma, usque ad vigesimum primum mensis ad vesperam, septem diebus fermentatum non invenietur in domibus vestris.
31 Cum primi septem, quae eius dierum azymorum nunc regula talis est, ut quae post aequinoctium quindecima luna occurrerit primi mensis, intelligatur et hoc quemcunque septem dierum, usque ad vicesimum primum dominicam acceperit, paschalis festi gaudiis aptum porrigat. Hoc autem pro certo scire debes quod si luna decima quarta primi mensis in Dominicum inciderit diem, omnimodo in septimanam sequentem esse differendum.
Beda Venerabilis HOME



Beda, De Ratione Computi, CAP. XVI - De Cyclo decemnovennali. <<<     >>> CAP. XVIII - De circulo magno siderum.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 17