Beda Venerabilis, De Ratione Computi, CAP. XVI - De Cyclo decemnovennali.
1 | Cyclum decemnovennalem propter quatuordecim lunas paschales Nicaena synodus instituit. Eo quod ad eumdem anni solaris diem unaquaeque luna per decemnovem annos ducentos triginta quinque, circumacta vicibus inerrabili cursu redeat. Cuius cycli ordinem primum Eusebius Caesariae Palestinae episcopus composuit. |
2 | Qui dividitur in ogdoadas et hendecadas, hoc est in octo et undecim annos. Octo enim anni lunares, totidem solares, duobus tantum diebus transcendunt. Quorum alter ad explementum occurrit hendecadis, alter ratione saltus absumitur. Alioquin hendecades solares uno die transcenderet lunarem, licet quidam violenter hos dies ex bissextis octo annorum supplere nitantur. |
3 | Cum bissextus soleat in mense Februario soli superfusus et lunae futuro tempore nihil praeiudicare et ipsi nullum hendecadi bissextum addant. Ut ergo apertius dicam, duae lunae dies qui supersunt in ogdoade duos qui desunt in hendecade complebunt. |
4 | Habet enim octo assolares dies exceptis bissextis duo millia noningenti viginti. |
5 | Lunaris vero dies duo millia nonaginta viginti duo. |
6 | Hendecas solis habet quatuor millia quindecim. |
7 | Lunae autem, quatuor millia tredecim dies. |
8 | Octo assolis, habet menses nonaginta sex. |
9 | Lunae autem nonaginta novem. |
10 | Hendecas vero solis habet menses centum triginta duo. |
11 | Lunae autem centum triginta sex. |
12 | Et habet cyclos decemnovennales, menses solares ducentos viginti octo. |
13 | Lunares ducentos triginta quinque dies. |
14 | Exceptis bissexti utriusque sideris, sex millia milliarium noningenta triginta quinque. |