Beda Venerabilis, De Ratione Computi, CAP. XIV - De mensura crementi.
1 | Interrog. Bissextilis ediscere cupio. - Resp. Dicimus quadrantem diei, id est, sex horas per annum adcrescere horam, per duos menses solis naturales, id est dies triginta et horas decem, dimidium horae per unum mensem. Porro quartam partem horae unius, id est punctum unum per dimidium mensis. |
2 | Interrog. Ubi crementa vel detrimenta solis et lunae, secundum rationem naturae anno inseri debent? - Resp. Naturae ratio crementa vel detrimenta solis et lunae locis aequinoctialibus, ubi primo creata sunt initiari vel finiri deposcit, solis quidem verni, lunae vero in autumnalis loco aequinoctii, sed diversi locis in diversis saltum ponere procurabant. |
3 | Nam Anatolius in aequinoctio et decimo quarto sui decemnovennalis anno circuli de octo in viginti posuit. At contra Victorius, tertio ante finem ogdoadis anno inferendum censuit Kalendis Ianuariis, de quarto in decimo sexto, addidit. Porro Aegyptii, in quorum sententia nunc catholica consentit Ecclesia, primo anno decemnovennalis circuli affigunt, in loco undecimo Kalend. |
4 | Aprilis de octava decima in nullam computantes. Sciendum est autem ubicunque additus fuerit, ibi tres pariter menses undetricentorum computari dierum. |