monumenta.ch > Beda Venerabilis > 13
Beda, De Ratione Computi, CAP. XII - De signifero circulo et solis lunaeque cursu. <<<     >>> CAP. XIV - De mensura crementi.

Beda Venerabilis, De Ratione Computi, CAP. XIII - De Bissexto

1 Interrog. Sunt nonnulli qui facilitate computandi absque labore comprehendant quanta bissexti crescentis particula per singulos annos, vel menses, vel etiam septimanas et dies, incessanter adimpleatur; nec tamen dicere noverint qualiter eadem particula crescit, vel quae sit causa, quaeve ratio crementi ipsius, quidve nasceretur erroris infesti, si non ipse dies bissexti suo iuxta morem necessarium intercalaretur in ordine.
2 Haec omnia per rationem declara. - Resp. Bissextus ex quadrantis ratione per quadriennium conficitur. Quadrantem namque solent appellare quartam partem cuius rei libet. Verbi gratia pecuniae, temporis, loci, et ideo quarta pars diei qui viginti quatuor horis cum sua nocte completur, id est horae sex, quadrans consuete vocatur.
3 Quadrantis autem huius, quae per quadriennium in diem integrum colligendi, et suo loco intercalandi est ratio. Quod sol annuum coeli ambitum, id est duodecim signa circuli zodiaci notissima, non in trecentis sexaginta quinque diebus, sed superadditis sex horis adimplere cognoscitur. Unde fit ut si, verbi gratia, nunc aequinoctialem coeli locum mane oriens intraverit in hunc, anno sequenti meridie, tertio vespere, quarto media nocte, quinto rursus in exordio diei, ut puta completo diei totius circuitu recurrat.
4 Sicque necessario diem superfluum admoneat ubilibet interponendum, quem Aegyptii anno suo solemniter expleto, id est quarto Kalendarum Septembrium, Romani autem sexto Kalendarum Martiarum die, unde et bissextum vocant intercalare consueverunt. Quod si quis calculatorum facere trecentis solum ac sexaginta quinque diebus omnes se annos agere debere putaverint, magnum sibi mox inveniet annui circuitus occurrisse dispendium, ita ut post aliquot annorum vertentium curricula aestivis mensibus vernum tempus, vernis brumale, brumalibus autumnale, autumnalibus aestivum se offendisse perversus computator horrescat. Si cui sane quod de signifero et coeli ambitu paucis diximus, forte habentur incognita, huic vulgari et fortassis compendiosiori et manifestiori ratione satisfacere curavimus, ut qui coeli signis pueri in schola non didicit, saltem horologii lineis in terra quae necessaria quaerit apprehendat.
5 Et hic ergo sciat solem morulis suis et tarditate quotidiana quadrantis huius anni, disponente opere Creatoris esse ministrum: quem diligentior inquisitio declarat, non ad eamdem horologii lineam per trecentos sexaginta quinque dies posse reduci; sed si, verbi gratia, praesenti anno in aequinoctio vernali, quod iuxta Aegyptios qui calculatorum tenent palmam, duodecimo Kalendarum Aprilium die solet evenire a medio orientis, surrexerit eodem die post annum aliquanto inferius oriri, et tertio, quarto, quinto anno eamdem diminutionem in tantum numerali sui cursus augeri temperantia, ut nisi dies bissextus, ante trecentos iuxta morem intercalaretur, iam duodecimo Kalendarum Aprilium die facturus aequinoctium a medio surgat orientis, eamdem nihilominus tarditatis suae constantiam, in caeteris quoque per totum annum servaturus ex ortibus simul et occasibus.
Beda Venerabilis HOME